IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ideo tenetur, etc. Haec est ratio Thomae 1. p. q. 62. art. 4. quae si acceptatur a Doctore, expono eam ad mentem ipsius Scoti. Exponendo aliqua dicta primum ibi: Omnis natura consequitur suam perfectionem per operationem propriam. Et haec littera potest habere multiplicem sensura, primum intelligendo de perfectione intrinseca et formali, et sic beatitudo formalis creaturae est operatio ipsius, cum consistat in sola operatione, ut patebit in 4. dist. 49. Secundo, de perfectione extrinseca et objectiva, et talis attingitur a creatura rationali, mediante operatione, quae unitur tali perfectioni, ut patet a Doctore, in 4. dist. 49. Et isto secundo modo sensus est verus scilicet, quod ultima perfectio rationalis creaturae tantum acquiritur per operationem propriam.
Sed perfectio et finis cujuslibet creaturae rationalis est beatitudo, quae soli Deo est naturalis. Dicitur soli Deo naturalis, quia objectum beatificum tantum naturaliter movet intellectum divinum ad sui claram visionem, ut patet a Doctore in quodl. q. 14. et similiter naturaliter movet voluntatem divinam ad sui fruitionem, licet tamen partialiter, sed respectu creaturae est tantum objectum voluntarium, ut supra patuit in q. prima prologi, et clarius in quodl. q. 14. et ideo beatitudo non potest dici naturalis ipsi creaturae. Sequitur : Omnis autem operatio talis in finem ducens, vel est factiva finis, sicut medicatio est operatio acquisitiva sanitatis (sicut etiam dicimus quod generatio est acquisitiva ipsius geniti ex hoc solo, quod terminatur ad genitum, ut satis patuit in primo), vel est meritoria finis. Beatitudo autem excedit omnem naturam creatam, etc. hoc debet sane intelligi, quia loquendo de beatitudine formali, non videtur quod simpliciter excedat, quia potest causari a creatura, saltem partialiter, habita praesentia objecti beatifici, sed loquendo de tali praesentia objecti, illa est simpliciter supernaturalis. Dico, quod etiam posita praesentia objecti beatifici, adhuc non sequeretur beatitudo de necessitate, quia tale objectum, nec quoad praesentiam sui, nec quoad sui visionem, est objectum naturale respectu creaturae, ut exposui super quaestionem 1. prolog. et sic patet littera.
(b) Secundum declaratur, scilicet quod
Angeli prius meruerunt beatitudinem quam receperunt eam, patet, quia meritum est ex gratia imperfecta, et praemium a gratia perfecta ; si ergo meritum in eodem instanti, esset simul cum praemio, tunc sequeretur quod in eodem instanti, simul essent gratia perfecta et imperfecta, quod est impossibile.
(c) Sed ista ratio non videtur cogere. Hic Doctor improbat rationem Thomae. 1. p. q .62. art. 4. improbatio clara est in littera, quia in via potest esse tanta gratia, quanta in patria, licet usus non sit ita perfectus. Et quod dicit de usu gratiae in via et in patria, patet quod fruitio in patria non tantum est perfectior fruitione in via, sed etiam distinguitur specie, et hoc propter aliam et aliam praesentiam objecti beatifici, ut innuit Doctor in 3. dist. 31. et in 4. dist. 49.
(d) Ideo aliter declaro secundum, videlicet quod meritum et praemium non stant simul in eodem, quia est impossibile aliquam voluntatem simul velle mutabiliter et immutabiliter. Et ut clarius intelligatur, pono exemplum : sit purus Angelus, qui velit beatitudinem, et simul velit actum meritorium respectu beatitudinis, ut beatitudo tantum confertur propter meritum ; si vult beatitudinem, de necessitate sequitur quod velit meritum ad ipsam beatitudinem de necessitate ; cum ergo velit beatitudinem immutabiliter, et actum meritorium tantum contingenter, sequitur quod non potest simul velle ipsam beatitudinem immutabiliter et mutabiliter ; quod tamen sequeretur si beatitudo simul esset cum merito, supposito quod beatitudo tantum detur propter meritum, et hoc est quod dicit Doctor ibi: quando autem praemiatur, vult immutabiliter, etc. Et cum dicit quod quando elicit actum, elicit ut prior natura, hoc satis patuit in primo, d. 39. et infra patebit in isto 2.
dist. 25. ubi vult quod voluntas non tantum est absolute prior actu elicito, sed etiam, ut actu elicit, est prior ; sic in illo priori naturae, quo elicit actum praemii, immutabiliter elicit, et in illo priori in quo elicit actum meriti, contingenter et mutabiliter elicit.
Videtur quod Doctor sibi contradicat in hoc quod dicit, quod voluntas vult beatitudinem immutabiliter, et de necessitate, quia oppositum alibi videtur tenere, nam in primo, dist. 1. q. 4. dicit, quod voluntas respectu objecti clare visi, non necessario vult ipsum ; et ibidem dicit, quod licet velle sit in potestate voluntatis, non tamen modus volendi erit semper in potestate ejus, quia licet sit in potestate ejus frui essentia divina,vel non frui, non tamen est in potestate ejus modus fruendi, puta quod fruatur una persona,et non alia, vel quod fruatur essentia divina non fruendo personis.
Respondeo, quod nulla est contradictio, quia in omni actione voluntatis semper supponitur, saltem influentia generalis primae causae, ita quod prima causa principalius influit quam secunda ; prima ergo causa movente secundam contingenter ad aliquem effectum, illa secunda causa, si est libera, sic vult illum effectum contingenter, quod tamen non potest contravenire causalitati primae causae,ut patet a Doctore in primo, dist. 2. parte 1. q. 1. et dist. 8. q. ultim. ex quo ergo voluntas divina est principalis causa beatitudinis creatae, et voluntas creata causa minus principalis, sequitur quod stante causalitate voluntatis divinae respectu beatitudinis, voluntas necessario vult illam immutabiliter, ita quod non est in potestate ejus velle oppositum, et hoc satis patet in simili a Doctore in 2. dist. 37. et in 4. dist. 44. q. 2. et 4. In primo autem dicit quod non vult ipsam necessitate absoluta, et vide quae ibi exposui.
Si dicatur, videtur etiam sequi ex hoc quod etiam velit meritum immutabiliter, patet, quia non potest velle illud, nisi prima causa volente; ergo stante volitione primae causae erit et volitio secundae causae, et sic necessario volet illud. Dico quod non sequitur, quia voluntas divina determinavit concurrere ad actum meriti mere contingenter et mutabiliter ; quod patet, quia voluntas creata non semper meretur, et habito actu merendi, non semper continuat illum, et ideo dico quod influentia generalis voluntatis divinae est coagere voluntati nostrae ad actionem ; et quia voluntas nostra in statu viae est libera ad eliciendum actum, et tunc quando elicit, voluntas primi perfectius elicit, et aliquando non elicit, et tunc voluntas divina non concurrit, sed de ista materia clarius patebit infra,dist. 37.
Sed adhuc remanet difficultas, quia ita videtur, quod immutabiliter velit actum meritorium sicut ipsum praemium, quia si voluntas nostra tunc vult actum meritorium, quando voluntas divina principalius concurrit, hoc idem erit de praemio. Et cum dicitur quod nunquam concurrit ad oppositum praemii, tamen potest concurrere ad oppositum meriti, non coagendo ipsi actui meritorio, hoc non valet ; quia ex quo beatitudo formaliter consistit in fruitione Dei, et perfecte haberi potest per aliquod instans, ut patet in quarto, dist. 49. Vult enim ibi Doctor quod beatitudo formaliter consistat in fruitione Dei clare visi, et quod perpetuitas non sit de ratione formali beatitudinis ; si ergo voluntas tunc elicit illum immutabiliter per te, eo modo erit de actu meritorio.
Respondeo et dico duo : Primum, quod beatitudo perfecta, licet forte non sumpta praecise in sua ratione formali includit perpetuitatem, ut patet a Doctore in quarto, distinct. 49. et sic non est simile de merito et praemio. Secundum est, supposito quod ipsa beatitudo tantum duret per instans, adhuc ipsa voluntas elicit immutabiliter, quia in primo instanti naturae sic necessario et immutabiliter elicit,quod non est in facultate sua non elicere, quia voluntas divina, sic firmiter determinavit principaliter concurrere ad illam beatitudinem instantaneam, quod pro illo ultimo instanti terminante totam rationem viae, nunquam concurreret ad oppositum, scilicet non causando illam. Non sic est de merito, quia quamvis voluntas nostra, ut prius natura velit meritum, vult tamen contingenter illud, quia voluntas divina non sic principaliter determinavit causare illud. pro instanti A, quin etiam, pro illo instanti velit oppositum, imo pro quocumque instanti viae, voluntas divina ex determinatione sua potest non concurrere ad actum meritorium, in instanti autem praemii non potest concurrere ad praemium,et hoc ex determinatione sua; et sic patet quomodo vult ipsum meritum mutabiliter et contingenter, et beatitudinem etiam instantaneam immutabiliter et necessario, non tamen necessitate absoluta, sed necessitate suppositionis.
(e) Ad argumenta. Ad primum respondet concedendo, quod per illa obsequia merentur aliquam beatitudinem accidentalem, non autem essentialem, et quod illam beatitudinem non semper habuerunt, nec ex hoc sequitur afflictio, quia perfectissime quietantur in beatitudine essentiali. Si dicatur, nonne appetunt illam accidentalem, concedo: ergo videtur aliqualis afflictio expectando illam. Dico primo ex beatitudine essentiali sic perfecte quietantur, quod non possunt sentire afflictionem aliquam, etiam contingentem.
Dico secundo, quod appetere aliquid contingit dupliciter, videlicet cum anxietate, et sine ulla anxietate, sed tantum ex sua perfectione quam habent. Primo modo est cum afflictione, et secundo modo nulla est ibi afflictio.
(f) Ad secundum. Respondet quod meritum plus attenditur in actu merendi valde intenso, quam in multitudine actuum remissorum, et sic Angeli forte magis intense dilexerunt ultimum finem pro illo modico tempore, quam aliquis homo viator per quantumcumque tempus.
Advertendum est, quod quidam novus expositor primae partis summae S. Thomae in q. 62. art. 4. quaerit salvare opinionem S. Thomae de gratia in via et in patria, et dicit sic: Ratio, inquit, S. Thomae non se restrinxit ad perfectum et imperfectum secundum essentiam, sed simpliciter et absolute assumpsit gratiam fruentis oportere esse perfectam, merentis vero imperfectam, quod quoad statum dubium non habet, quoniam illa est in statu consummato, ista non, et similiter quoad actum, et hoc sufficit proposito, ut ipsemet Scotus fatetur ibidem. Haec ille.
Sed ista expositio, non videtur ad mentem Thomae, cum ex verbis ipsius apparet, quod loquatur de gratia perfectiore et imperfectiore, secundum gradualem intensionem vel remissionem. Unde sic dicit in prima parte summae quaest. 62. artic. 4. Actus (inquit) non potest esse meritorius secundum quod est ex libero arbitrio, nisi inquantum est gratia informatus, non autem simul, potest informari gratia imperfecta, quae est principium merendi, et gratia perfecta, quae est principium fruendi. Unde non videtur esse possibile, quod simul fruatur, et suam fruitionem mereatur: et ideo melius dicendum est, quod gratiam habuit Angelus antequam esset beatus, per quam
beatitudinem meruit. Haec ille; videtur ergo ex ista littera, quod tantum loquatur de gratia perfectiore et imperfectiore intensive.