IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quoad quaestionem praeced, dist. 4. prima opin. est D. Thom. p. q. 63. a. 5. duas esse Angelorum moras ; unam, qua creati sunt in gratia ; alteram, termini ipsorum. Secunda opinio, tres esse moras. Haec tripliciter explicatur : Primo, quod in prima mora omnes fuerunt in naturalibus ; in secunda mali peccarunt, et boni de congruo meruerunt: in tertia omnes fuerunt in termino. Tertia opinio ponit quatuor moras, quae etiam dupliciter explicatur.
Ad quaestionem praecedentis distinctionis, quae dependet ex solutione istius, duo sunt videnda. Primo, quot erant morae ponendae circa Angelos. Secundo, quae sunt illae morae. Quantum ad primum, (a) potest dici multipliciter, possunt enim poni duae morae Una scilicet, in qua sint in termino, et alia sola praecedens, in qua sunt in via; et ita ponit quidam Doctor, quod simul erant creati in gratia omnes in primo instanti, et in illo omnes meruerunt: in secundo instanti isti meruerunt, et non illi, quia posuerunt obicem, ita quod si non posuissent, fuissent praemiati sicut alii.
Possunt tamen poni tres morae, et hoc multipliciter. Uno modo, quod in prima mora, fuerunt omnes in naturalibus suis ; in secunda mali in peccato, et justi in merito ; in tertia, in gratia, et fuerunt boni simul, et in praemio et in gloria, et mali in poena. Et haec videtur via Magistri, qui videtur dicere quod mali demeruerunt apponi sibi gratiam, quando apponebatur bonis, quasi jam peccassent in secunda mora, antequam in tertia, in qua gratia imponebatur bonis, et tunc in tertia mora boni simul duratione habuerunt gratiam et gloriam.
Alio modo ponendo tres moiras, quod scilicet in prima omnes fue. runt in naturalibus ; in secunda boni in gratia et in merito, et mali in demerito: in tertia et isti, et illi in termino. Tertio modo ponendo tres moras, ita quod omnes in prima mora fuerunt creati in gratia, et meruerunt: in secunda mora, boni steterunt in merito, et mali ceciderunt: in tertia fuerunt isti, et illi in termino.
Alio modo possunt poni quatuor morae, et hoc dupliciter. Uno modo, quod omnes in prima mora fuerunt in naturalibus: in secunda mali peccaverunt, et boni perstiterunt: in tertia, quod bonis apposita sit gratia, et meruerunt: in quarta boni praemiati sunt, et mali similiter condemnati. Alio modo, quod in prima mora omnes fuerunt in naturalibus: in secunda omnes in gratia: in tertia boni steterunt, et meruerunt in gratia, et mali deliquerunt; in quarta, et hi et illi in termino,