IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicat quaestionem de moris per sex propositiones. Per primam refutat D. Thom. quia si mali Angeli usque ad nunc praemiationis mererentur, bearentur, quia oequales in merito aequaliter praemiantur. Per secundam rejicit primum modum ponendi tres moras, quia non ponit meritum condigni praecessisse duratione praemium. Tertia est, viam omnium fuisse oequalem. Quarta, quando boni ultimo meruerunt, mali demeruerunt. Quinta, omnes creati uniformes. Secundum has ait ad minus ponendas tres moras ; primam, qua omnes sunt in termino: secundam, qua boni ultimo merentur, et mali demerentur: tertiam, qua omnes uniformes sunt creati; et non resolvit an in gratia necne, sed problematicus videtur, ut Alens. 2. p. q. 19. m. 2. Negant Magist. D. Bonav. Richard. Henric. Hugo Vict. i. de sacram. p. 5. c. 29. Affirmant D. Thom. et alii.
Adinquirendum (a) de istis viis, ponsupendae sunt sex propositiones probabiles, quarum prima est haec: Merentes usque ad nunc praemiationis, in illo nunc praemiati sunt. Hoc probatur, quia in isto nunc non sunt in via, quia illud nunc, est nunc praemii; ergo in isto nunc, nullus potest demereri, quia illud non potest impediri quin reddatur sibi praemium debitum pro merito pro tota duratione meriti protracta usque ad illud nunc. Confirmatur: homo enim in tota vita sua existens in merito in instanti mortis non potest demereri, nec ponere obicem quin praemietur; meruit enim, ut tunc daretur sibi impeccabilitas, ne tunc posset ponere obicem; et ideo de merentibus per totam moram viae, non potest dici quod ille in instanti remunerationis ponat obicem, et ille non. Hoc enim videtur ponere, quod instans praemii non sit terminus, sed quod tunc sit in via, aut saltem ille, qui potest ponere obicem est in via, et irrationabiliter videtur ponere obicem. Et ex hoc improbatur statim prima opinio, quod non possunt tantum poni duae morae, sicut illa ponit.
Secunda propositio (b) est ista, quod meritum praecessit duratione praemium, quae probatur ex probatione praecedentis quaestionis. Item (c) ex hoc improbatur prima via ponendi tres moras. Tertia propositio est ista, quod tota mora viae praefixae quibuscumque Angelis erat eis aequalis, hoc enim est verisimile, quia sicut tota mora praefixa homini est usque ad instans mortis, ita etiam istis et illis, praefixa est aequalis mora essendi in via. Et ex istis sequitur quarta, quando boni ultimate meruerunt in eodem instanti, tunc mali demeruerunt. Nam si non demeruerunt, aut tunc meruerunt, et per consequens cum bonis praemiati fuissent, ex propositione prima: aut tunc fuissent in termino, et hoc est contra tertiam propositionem, quia tunc boni erant in via: aut tunc fuissent in puris naturalibus, et ita adhuc in mora sequente fuissent in via, in qua tamen boni erant in termino, et hoc est contra tertiam propositionem.
Quinta propositio est, quod omnes creati sunt uniformes. Et ex istis propositionibus, sequitur, quod necesse sit ponere ad minus, tres moras, unam scilicet, in qua omnes in termino sunt; et aliam in qua boni ultimate merentur, et mali demerentur; tertiam, in qua omnes creati sunt uniformes, ex quinta propositione, et tunc si ponatur quod omnes fuerunt creati in gratia, tenetur ultimus modus ponendi tres moras. Possunt etiam poni probabiliter quatuor morae secundum ponentes quatuor moras.