In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Ad inquirendum de istis viis supponenda sunt sex propositiones probabiles.
Prima, merentes usque ad nunc praemiationis, in illo nunc praemiati sunt, et hoc patet per exemplum. Pono enim quod status meriti sit per totam diem usque ad ultimum instans illius diei, sic quod ultimum instans non pertineat ad statura meriti sive viae, sed tantum ad statum praemii. Hoc posito, sequitur quod merentes sive perseverantes usque ad ultimum instans praemii, in illo ultimo instanti non possunt ponere obicem, sive non possunt peccare, quia da oppositum, si in ultimo instanti possunt peccare, ergo tantum sunt in via cum status meriti vel demeriti sit tantum status viae, et sic ultimum instans, quod est instans praemii, sive termini, esset instans viae, quod est impossibile Et ex hoc improbatur opinio Thomae quod non possunt poni tantum duae morae,eo modo quo ponuntur a S. Thoma.
(b) Secunda propositio est, quod meritum praecessit duratione praemium, quae probatur ex probatione praecedentis quaestionis, quia voluntas non simul vult mutabiliter et immutabiliter, ut ibi exposui.
(c) Ex hoc improbatur prima via ponendi tres moras. Dicit enim illa via, quae est Magistri, quod in tertia mora, quae est mora praemii, boni fuerunt in gratia et in praemio ; sed hoc non potest stare, nam si gratia requiritur ad meritum, et meritum praecedit duratione praemium, ergo in illa tertia mora, quae est mora praemii, non meruerunt, cum meritum praecedat duratione praemium. Reliqua patent.