IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sexta propositio Doctoris, probabile est, omnes Angelos habuisse gratiam, sive fuerint in ea creati, sive non, quam suadet ex Augustino. Hoc tenendo ait: primam moram fuisse omnium in gratia: secundam malorum in demerito, bonorum in merito: tertiam omnium in termino. Si vero teneatur eos fuisse aliquando in puris naturalibus, erunt quatuor morae, prima in naturalibus, reliquae ut jam dixi.
Sed ad inquirendum ulterius de dispositione eorum in moris istis, videtur ponenda propositio sexta probabilis, et est : Quod quilibet
Angelus aliquando fuerit in gratia: sive in instanti creationis, sive postea ; nam etsi non sit necesse, (sicut alias forte dicetur) quod ad hoc, quod aliquis peccet, prius habuit gratiam, tamen congruum est, quod illi non solum non fuerunt injusti, quia acceperunt libertatem naturalem, per quam potuerunt salvare justitiam naturalem, sed quod acceperunt justitiam gratuitam secundum Ansel mum de Casu diaboli, 12. et 16. Si militer videtur illa sexta propositio probari ex propositione quadam septima, quod Deus non discernit inter istos et illos, antequam ipsi se per actus suos discreverint, quia secundum Augustinum 11. super Genesim, quaere ibi ; et ponitur dist. 4. hujus secundi, quare isti discernebantur et non illi, quaere ibi. Non enim Deus est prius ultor, quam aliquis sit peccator; igitur usque ad instans meriti et demeriti, erant omnes uniformes, et si tunc primo gratia apponebatur bonis, videtur etiam tunc, quod debuerit etiam apponi aliis, nam ante illud instans non demeruerunt ; quare igitur non debuit eis apponi gratia sicut aliis, qui meruerunt? Si autem istam fuissent demeriti; igitur prius eam habuerunt, quia gratia et culpa non sunt simul ; igitur si concedatur ista propositio sexta, quod quilibet peccans aliquando fuit in gratia, sequitur ergo necessario, quod illae tres morae si ponantur, erunt istae. Prima mora est omnium in gratia ; et secunda istorum bonorum in merito, et istorum malorum in demerito: in tertia, omnes in termino. Vel si dicatur eos aliquando fuisse in puris naturalibus, necesse est tunc ponere quatuor moras, ita quod omnes in prima mora fuerunt in puris naturalibus; in secunda, omnes in gratia, et meruerunt boni, et mali demeruerunt ; in tertia boni perseveraverunt in bono, et mali in malo ; in quarta et isti et illi in termino.
Et ista ultima via de quatuor moris salvat plures status in eis, et plures affirmativas auctoritates quae pluralitas si non placeat, quia non habet necessitatem evidentem, saltem ad minus tres istas moras prius assignatas probabile est ponere.