IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
De quantitate harum morarum, dicit Doctor quod prima mora potuit coexistere tempori, et ejus instanti ultimo, vel tantum unico instanti, et utroque modo secunda mora non habuit primum instans in nostro tempore, cui corresponderet. Potuit etiam prima mora coexistere tempori, et non ejus instanti ultimo, et tunc secunda mora haberet primum instans, et conformiter ad hoc dic de tertia mora respectu secundae, quod secunda fuerit coexistens tempori ; colligit ex illa pugna inter Michaelem et Draconem, quae non potuit esse in instanti.
(a) De secundo articulo, scilicet, quantae fuerunt istae morae, quamvis aliqui ponant eas esse diversa instantia temporis discreti, tamen ex dist. 2. patet, quod propter nihil in Angelis oportet ponere tempus discretum, sed diversa nunc aevi.
Sed quibus correspondebant ista nunc aevi in tempore nostro continuo? Dico quod ultima mora, scilicet existendi in termino, correspondet toti tempori post instans primum beatitud inis bonorum, et damnationis malorum. Mora tamen prima, in qua erant uniformes, potest poni coextitisse instanti nostro, vel parti temporis nostri, et secundum hoc consequenter oportet ponere de secunda mora ; si enim prima mora coextitit tempori, et ultimo instanti ejus, igitur secunda mora non habuit aliquod primum instans in tempore nostro correspondens sibi. Et licet (b) videatur quibusdam quod necesse fuit Angelum primo peccasse in instanti, vel cum instanti temporis nostri, et aliis videatur, quod necessario oporteat ipsum peccasse cum tempore nostro : Primi habent pro se, quia inter privative opposita circa subjectum aptum natum, non est medium: et quando est subjectum indivisibile, nulla est causa successionis a termino in terminum, neque ex parte terminorum neque ex parte mobilis. Secundi autem (c) habent pro se, quod nulla virtus creata agit in instanti, quia tunc major virtus ageret in minori quam in instanti. Neutrae tamen rationes concludunt, de prima patebit lib. 3. dist. 3. ubi respondebitur ad istas rationes, sustinendo quod anima Beatae Virginis potuit praecise esse in peccato per instans, et postea fuisse munda. Nec etiam secunda concludit, et responsum est ad eam prius dist. 2. hujus 2. utroque ergo modo potuit esse, et quod prima illa mora innocentiae coexisteret tempori, et non ultimo ejus instanti, et tunc secunda mora habuit primum instans temporis coexistens sibi: vel quod prima mora coexisteret tempori, et ultimo instanti ejus, aut soli instanti uni temporis, et tunc secunda mora non habuit aliquod primum instans sibi correspondens, sicut non est dare primam mutationem in motu continuo ex 6. Physicorum.
Sed qualis erat secunda mora in se ? Numquid instantanea vel indivisibilis ? Videtur quod non, propter duo. Primo, quia Angeli mali peccaverunt pluribus peccatis diversae speciei, et non habuerunt simul omnes actus illos; igitur habuerunt unum post alium, et in tota mora, in qua habuerunt actus istos, fuerunt in via, alioquin aetus eorum posteriores non fuissent eis demeritorii, sed quasi poenae existentium in termino.
Secundo, quia Angelis bonis pro magno merito adscribitur, quod vicerunt praelium tentationis, A- poc. 13. Factum est praelium magnum in coelo. Michael et Angeli ejus praeliabantur cum dracone, etc. Si enim prae cise esset unum instans, in quo mali demeruerunt, et boni meruerunt, in illo non fuisset ista pugna, nec victoria tentationis, et ita non adscriberetur ista victoria eis in laudem, et excellens meritum eorum. Assumptum probatur, quia si tantum fuisset unum instans, simul peccassent mali, et boni meruissent. Sed in illo instanti naturae, in quo mali peccaverunt, peccatum eorum non tentavit bonos, nec enim tentavit eos nisi posterius natura quam fuit commissum a malis; posterius igitur vicerunt boni tentationem, quam mali peccaverunt, ex quo concluditur, quod mora demeriti malorum non erat indivisibilis. Et ex hoc sequitur, quod nec mora meriti bonorum, quia erant aequales, ex propositione tertia ; et secunda via hoc specialiter concludit de mora meriti bonorum.
Ad argumenta (d). Ad primum dico, quod consequentia non valet. Ad probationem consequentiae, dico quod Deus potuisset eis dedisse beatitudinem in instanti creationis, si voluisset, sed gloriosius est eam habere ex merito, et ita disposuit sua sapientia, meritum autem istud, non potuit esse supposita liberalitate divina, quae creavit omnes aequales, nisi ad minus duabus moris praecedentibus ipsam beatitudinem.
Ad aliud licet negetur similitudo de gratia et gloria ad culpam et paenam; tamen (e) dico, quod non simul erant mali demeritorie et culpabiliter damnati, quia non simul erant ipsi in via et in termino, sicut nec boni: et licet modo sint in culpa,non tamen demerentur ut viatores, eliciendo actum, quem elicere imputetur eis ad demeritum.
Ad probationem, quae innuitur pro opinione, quae ponit duas moras tantum, scilicet quia intelligunt sine discursu, et ita acquirunt perfectionem suam ; respondeo, si ex hoc fuissent statim beati post unum actum, sequeretur quod mali, qui, secundum eum, meruerunt in primo instanti, fuissent beati et nunquam peccassent, et ideo illud assumptum est falsum de perfectione Angelorum naturali, sicut tactum est dist. 3. part. 2. q. 2. hujus libri, et multo falsius de perfectione supernaturali quam acquirunt meritorie. Illa enim est secundum acceptationem praemiantis, cujus lex est, quod qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit,et qui ceciderit condemnabitur; et ideo si aliquando meruerunt, et non perseveraverunt pro tota mora deputata viae, non sufficienter ad beatitudinem aeternam meruerunt.