IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Postquam Doctor resolvit potuisse Angelum primo instanti esse beatum, ac etiam miserum, loquendo de miseria poenae, ponit sententiam D. Thomae negantis eum potuisse habere miseriam culpae in primo instanti, quia operatio, quae simul est esse rei, est effective a producente rem. Hanc rationem refutat Scotus tribus rationibus: alias octo rationes, pro illa conclusione, clare refutat, ex quibus fere praecipuas deducit ad oppositum, miscendo selectas doctrinas.
De miseria (b) culpae dicitur, quod non potuit in primo instanti peccasse. Et ratio unius Doctoris prima est haec,quia illud peccatum in primo illo instanti aut eis inesset a Deo creante, quod non est verum, quia Deus non est auctor mali culpae, nec potest esse causa defectiva respectu culpae; aut inesset eis per proprium actum voluntatis suae, sed hoc non potest esse. Probatio, quia omnis operatio, quae simul incipit cum esse rei, est effective a causa producente rem in esse. Exemplum, quia descensus gravis simul incipit cum esse ejus, ideo descensus ille causatur a generante grave. Ponitur etiam exemplum de tibia clauda ; cum igitur, nec a Deo effective, quia Deus non potest esse causa, vel auctor mali, nec a proprio actu suae voluntatis, vel a propria voluntate effective in primo instanti, potuerunt habere peccatum, vel actum talem vitiosum, sequitur, etc.
Sed haec ratio (c) non valet, quia secundum Augustinum 11. de Civit. Dei cap. 13. ubi dicit: qui dicunt Angelos a principio fuisse malos, non sentiunt cum Manichaeis, qui ponebant unum Deum malum immediate esse causam mali, et alterum esse immediate causam boni ; ergo secundum Augustinum non sequitur : ipsi fuerunt mali a principio: ergo eorum malitia fuit causata a Deo.
Item, defectus causae (d) secundae in agendo inquantum defectus est, non est effectus causae primae; ergo defectus procedens a voluntate Angeli in illo primo instanti, si fuisset, non fuisset a Deo, vel a
causa prima, sicut nunc est.
Item, secunda (e) causa, scilicet voluntas, semper aequaliter causatur a Deo, non solum quantum ad conservari, sed quantum ad causari, secundum Augustinum 8. super Genesim, volentem, quod Sol sicut causat lucem in aere, quod aer semper sit lucidus a Sole quamdiu lux est in aere ; sic Deus semper causat unum, nam conservari continue ab ipso est continuo causari: sicut ergo defectus causae secundae infuisset a Deo in primo instanti, cum Deus nunc causet voluntatem sicut in primo instanti, nunc causaret peccatum, sicut in principio.
Arguitur etiam (f) ad eamdem conclusionem secundo sic: Angelus non potest habere primum velle a se, sed ab alio ; sed tale velle non faceret Angelum peccare, vel esse in culpa, quare, etc. Probatio assumpti per Anselmum de casu Diaboli, cap. 13. quia secundum eum : Si primum velle a se habet, aut hoc est nolens, aut volens; si volens, igitur illud non est primum velle ; si nolens, idem sequitur, quia ante illud velle, noluit illud; igitur voluit illud non esse, igitur aliquid vo luit. Cum igitur per positum, peccatum fuerit in primo instanti, non fuit ab actu voluntatis proprie, nec a Deo ; igitur nullo modo.
Dico ad istud (g) argumentum, supposito quod voluntas possit esse causa activa suae volitionis, objecto sibi praeostenso et praesente, dico tunc, quod potest esse causa primae volitionis, sicut et secundae, cum sint ejusdem rationis ; imo secundum sic ponentes, esset processus in infinitum, nisi haberet primum velle a se primo. Nam quaero a quo primum habet velle? aut a se, et habetur propositum: aut ab alio, et tunc hoc erit per aliud velle; et de isto quaero a quo habet? si a se, habetur propositum: si ab alio, erit processus in infinitum.
Ad Anselmum, dico (h) quod ipse finxit unum Angelum, qui prius esset una essentia nuda, non habens formaliter potentiam volitivam, quam ipse vocavit instrumentum: iste Angelus sic imaginatus secundum Anselmum, non potest habere primum velle a se, quia oportet ipsum reduci ad actum primum, scilicet, quod habeat voluntatem antequam eliciat volitionem, et hoc non potest a se esse. Et tunc cum dicitur, si habet a se, aut volens, aut nolens, dicendum quod nec volens, nec nolens habet primum velle. Vel si dicamus (i) illum Angelum habere instrumentum, scilicet potentiam volitivam, tamen fingimus ipsum sine affectione commodi vel incommodi,vel justi vel injusti,tunc non potest habere velle a se, sed a Deo secundum primam affectionem commodi vel incommodi, quae superadditur naturae suae, sed habita affectione commodi, prima volitio elicita est a se. Et isto modo intelligit Anselmus.
Arguit tertio (i) ad istam conclusionem sic: Si voluntas Angeli peccat in primo instanti; ergo non peccat. Probatio consequentiae, quia si in primo instanti peccavit, non potuit non peccare, ergo necessario peccavit. Probatio istius consequentiae, quia si potuit non peccare, aut potentia ante actum, quod falsum est: nam ante primum instans non fuit potentia in ipso, nec potentia cum actu, quia in isto instanti in quo peccavit, non potuit non peccare, et ideo per illam potentiam non potuit non peccare. (k) Sed hoc argumentum non valet: solutum enim est distinct. 1. libri secundi, in quaestione de aeterniiate mundi, et in primo libro de praedestinatione, quia ut dictum est ibi, causa non causat effectum, nisi ut prior natura, non prior duratione, nam etsi non sit duratione prior causa quam causans, tamen prior fuit natura; ergo si omnis causa dum causat, necessario causat, omnis causa necessario causat, et tunc nihil contingenter eveniet, quia causa non est contingenter causans antequam causet.
Item, omnis libertas arbitrii tolletur, nam voluntas in isto instanti non elicit actum libere, et non elicit illum libere antequam eliciat; si ergo nunc elicit de ne cessitate per te, quia pro nunc non potest non elicere; ergo nunquam libere eliciet.
Hoc etiam esset contra eos qui dicunt, quod voluntas necessario vult finem, non autem ea quae sunt ad finem ; si ergo necessario vult quando vult, tunc ita necessario vult ea quae sunt ad finem sicut finem, quia neutrum vult antequam velit, et ideo utrumque volet, vel vult necessario, ut dictura est.
(1) Ideo dico, quod potentia contradictionis non necessario est potentia ante actum, nam cuilibet contingenti propositioni de futuro, correspondet sua de praesenti contingens similiter, sic ista: Tu sedes, est vera contingens de praesenti, sicut fuit illa sibi correspondens contingens de futuro: Tu sedebis; sed de praesenti est magis determinata, ista de futuro minus. Unde Aristoteles primo Periherm. dicit in propositionibus de praesenti esse veritatem determinatam et non necessariam. Cum ergo dicis, aut potuit potentia ante actum, aut potentia cum actu ; dico, quod potuit peccasse potentia ante actum anterioritate, vel ordine naturae, non prius duratione necessario ; et si ista glossa non valet, Deus nullum contingenter, sed necessario praedestinavit, quia non est dare instans vel tempus durationis ante praedestinationem, ideo secundum illud non potuit non praedestinasse, quod falsum est; sufficit enim ad hoc, quod causa contingenter producat, quod prius ordine naturae sit, quam effectus productus, nec requiritur necessario prius duratione hoc, quod contingenter Deus aliquid producat extra se.
Arguitur etiam (m) quarto sic ad dictam conclusionem: Angelus non potuit in primo instanti habere deliberationem ; ergo nec peccare. Consequentia patet. Probatio antecedentis, quia in primo instanti non potuit simul multa intelligere distincte, quod tamen oportebat, si deliberasset. Nec ista ratio valet (n), nam volitio quando elicitur a volente, non requirit nisi unam intellectionem, si sit volitio unica ; intellectionem dico unicam distinctam, quia plures intellcctiones distinctae simul non possunt esse in intellectu, et si possent esse, tamen una sufficeret ad unam volitionem eliciendam, ita posset esse una intellectio distincta, etiamsi deliberatio non praecederet, sicut si multae praecessissent; ergo deliberatio respiciens plures intellectiones, non requiritur ad unam volitionem, sed in una sola volitione potest esse obliquitas, et peccatum, quare, etc.
Rationes etiam praetactae sunt contra ipsos, quia ponunt quod Angelus in primo instanti potuit mereri. Major enim primae rationis eorum ad illam opinionem fuit ista: prima operatio rei simul existens cum re, est a producente rem ; tunc subdit minorem sub ista sic: sed operatio Angeli non sua, non potest sibi esse meritoria: ergo non potuit mereri in primo instanti.
Item tertia ratio est contra eos, quia in illo instanti non potest mereri, in quo non potest peccare, quia in quocumque instanti potuit peccare, in eodem potuit mereri, et e contra; sed per illam rationem, si in primo instanti non eliciat actum meritorium, vel bonum, non potest peccare, secundum eos, quia non potentia ante actum, etc.
Item, alia ratio videtur adduci contra eos: aequaliter enim videtur requiri deliberatio, vel magis ad bene operandum, sicut ad male. Bona enim operatio non potest esse nisi concurrentibus circumstantiis debitis omnibus, sed mala.
quacumque deficiente: ergo si sine deliberatione posset meritorie agere, multo fortius male.
Si instetur de Christo, qui potuit mereri, et tamen non potuit peccare, patebit de hoc lib. 3. Videtur autem ille Doctor concedere, quod Christus potuit peccare denominative, non autem effective.
Arguitur etiam (o) quinto sic ad conclusionem: Motus naturalis voluntatis Angeli in primo instanti fuit rectissimus: ergo in illo instanti non potuit esse malus actus, vel motus malus liberi arbitrii ; si enim fuisset malus, remissum, et per consequens minus rectum fecisset motum, vel actum naturalem voluntatis, et tunc non fuisset voluntas rectissima, vel actus ejus naturalis.
Nec illa ratio valet, (p) quia semper dum manet integra natura voluntatis, manet inclinatio, vel motus naturalis integer rectus, ita bene in primo instanti sicut in secundo ; sed secundum Dionysium, naturalia in damnatis Angelis manent splendidissima: ergo et inclinationes rectissimae.
Dico igitur, quod in primo instanti fuit natura rectissima et tamen potuit fuisse obliquitas in actu elicito a voluntate libera, quia rectitudo naturae stat cum voluntate non recta.
Nec illa ratio valet, quia sequitur, quod sicut non posset peccare in primo instanti, sic nec in secundo, vel tertio, sicut enim peccatum nihil naturae adimit,alioquin tota posset consumi per peccata, sic etiam nihil inclinationis naturalis adimit.
Aliter arguitur, (q) et probabiliter sic : In habitu concreato ipsi Angelo, primo relucent quidditates intelligibiles ab Angelo: cum igitur intellectus Angelicus non intelligat alia, nisi ut praesentata in isto habitu, intelligit primo istas quidditates, et deinde specialia singularia, ideo in primo instanti non potuit habere cognitionem practicam; igitur nec peccare, quia quidditates istae relucentes in tali habitu scientiali, ad quas primo habitus inclinat, sola speculativa cognitione intelliguntur.
Praeterea, istarum considerationem quidditatum consequitur primo quaedam complacentia naturalis, sicut cum considero Lunam, complacet mihi; igitur et in primo instanti, quando ista complacentia naturalis fuit, non potuit demereri vel peccare.
Hoc potest solvi, (r) quia velle concupiscentiae, praesupponit velle amicitiae, nullus enim concupiscit nisi magis amet illud, cui concupiscit bonum concupitum, quam amet ipsum concupitum, et prius aliquo modo; ergo prius amat quis se amore amicitiae, quam aliquod bonum sibi, et in isto priori potest, vel potuit esse inordinata volitio amicitiae, plus scilicet amando se, quam juste debuisset amare, secundum rectam rationem ; sed ista volitio inordinata potuit esse in primo instanti creationis Angeli, quia in primo instanti, potuit sibi ostendi bonum diligibile sibi et aeque primo, vel prius natura potuit amare se in se; ergo potuit inordinate amare se in primo instanti, prius etiam natura potest objectum bonum esse cognitum in se, et etiam amabile in se, quam ut relucet in habitu, quia non quietat amantem, nisi ut in se. Istud confirmatur per Augustinum, qui dicit, 14. de Civitate Dei cap. ultimo, quod civi tatem diaboli fecit inordinatus amor sui; iste autem potuit esse in primo instanti, ut dictum est. Quod autem dicitur, de quidditate primo relucente in habitu illo, improbatum est supra.
Septimo arguitur, pro conclusione sic : Nullus potest peccare, nisi debitor justitiae; sed in primo instanti non fuit Angelus debitor justitiae, ergo, et caetera. Major patet, quia justitia et pecatum sunt sicut habitus et privatio. Probatio minoris, quia sicut patet per Anselmum, in libro de casu dia boli 12.et 14. in primo instanti non accepit justitiam.
Nec istud valet: (s) duplex enim est justitia, scilicet acquisita et infusa, et de neutra concludit ratio. Justitia enim infusa, statim amittitur unico actu peccati, ergo ista amissa non posset iste amplius peccare, quia non est debitor justitiae, cum non habeat justitiam. Similiter Saracenus, qui nunquam habuit justitiam infusam, non esset debitor justitiae, et per consequens non posset peccare, ideo de illa justitia non valet argumentum.
Item, manifestum est quod si non fuit in illo primo instanti debitor justitiae, quia non accepit eam, sequeretur quod semper existens in peccato mortali, nunquam esset debitor justitiae, quia nunquam accepit eam. Ideo de ista justitia non valet argumentum, similiter nec de justitia acquisita, nam ista potest amitti multis actibus injustitiae elicitis; nec ille, qui nunquam fuit justus, moraliter tenetur ad juste operari, si non esset debitor justitiae, quia nunquam istam accepit.
Dico igitur quod justitia ista, ratione cujus debitor est homo, vel Angelus, justitiae, non est nisi potentia naturalis voluntatis moderandi inclinationem naturalem, quae est contra justitiam infundendam, et illud est libertas, quae non est aliquid superadditum voluntati, imo de per se ratione ejus. Dico igitur quod illam justitiam naturalem, scilicet potentiam, qua potuit conservare justitiam infusam sibi, recepit Angelus,et per consequens potuit peccare in primo instanti, et ideo debitor justitiae fuit.
Ad Anselmum dico, quod non accepit justitiam infusam, et hoc dicit Augustinus, undecimo super Genesim, et ponitur auctoritas in principio, tertia distinct. et est notanda.
Alia ratio (t) est: duae mutationes non sunt simul, quarum terminus ad quem unius, est terminus a quo alterius: sed creatio et peccatum sunt duae mutationes, illo modo se habentes, quia mala volitio, vel peccatum praesupponit esse, quod est terminus ad quem creationis: ergo non sunt simul.
Istud non valet (u) de passionibus et subjectis, quae consequuntur se solum ordine naturae.
quia possunt esse simul duratione, nam Luna in eodem instanti temporis, in quo accipit lumen a Sole, diffundit ipsum in alias partes medii.
Si tamen fiat vis, (x) de vocabulo mutationis, dico, quod peccatum, in primo instanti temporis, non est mutatio, sed est passio de genere Passionis, quia mutatio est a privatione in habitum, vel e converso, quae non se compatiuntur, in eodem instanti durationis. Nec prius fuit duratione iste habitus,cujus privatio est peccatum in voluntate Angeli, si peccavit in primo instanti, ideo non est mutatio, sed est passio de genere Passionis, de hoc in quarto, in materia de resurrectione.
Alia ratio ponitur talis : (v) Actio creaturae non potest esse in instanti: igitur in primo instanti non potuit habere actum aliquem per quem peccaret. Probatio antecedentis per rationem Aristotelis 6. Physicor. ubi arguit sic: Si aliqua virtus potest movere in instanti, ergo major virtus potest in minori quam in instanti, hoc est impossibile ; sed omni virtute creata potest esse major, et est, ergo nulla virtus creata potes moveri in instanti.
Dico, quod ratio Aristotelis procedit in his, in quibus potest esse excessus in mensura, quod scilicet si aliqua virtus movet in aliquo tempore, dupla virtus movebit in dimidia parte temporis, sec instans non potest excedi ab aliqua mensura in parvitate, ideo non valet. Tamen de motu tenet argumentum Aristotelis, quia motus necessario habet mensuram divisibilem, cum ipse sit divisibilis, et ideo si motus esset in instanti, necessario instans esset divisibile: ergo contingeret dare mensuram minorem.