IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) De miseria culpae. Hic recitatur opinio Thomae qui sic dicit: Impossibile fuit Angelum in primo instanti peccasse per inordinatum actum liberi arbitrii ; quamvis enim res aliqua in primo instanti quo esse incipit, simul incipere possit operari, tamen operatio, quae simul incipit cum esse rei, est ei ab agente a quo habet esse, sicut moveri sursum est igni a generante. Unde si aliqua res habeat esse ab agente deficiente, quod possit esse causa defectiva actionis, poterit in primo instanti in quo incipit, habere defectivam operationem, sicut si tibia, quae nascitur clauda ex debilitate seminis, statim incipiat claudicare. Agens autem quod Angelos in esse produxit, scilicet Deus, non potest esse causa peccati, unde non potest dici, quod diabolus in illo primo instanti suae creationis fuerit malus. Haec ille.
(c) Sed haec ratio non valet. Hic Doctor dicit has rationes Thomae non concludere, non enim sequitur si Angelus fuisset malus a principio, quod malitia ejus sit a prima causa causante ante esse ipsius. Quod autem non sequatur, patet per Augustinum 11. de Civit. c. 13. et patet auctoritas ; si enim Angelus dependet in suo esse a causa bona, non sequitur quod dependeat ab illa in malitia, nam Manichaei posuerunt unum Deum malum esse causam malitiae, et alterum esse immediate causam boni.
(d) Item defectus causae secundae, etc.
Ad idem arguit Doctor probando quod talis defectus non sit a causa prima, quia etsi effectus causae secundae sit a prima causa, quia effectus est, tamen quod causa secunda deficiat, quia illud deficere non est aliquod effectibile, non erit a causa prima ; peccatum enim est defectus sive carentia rectitudinis, quae deberet inesse actui, ut infra patet d. 34. et 37. et in 4. d. 14. q. 1. Si ergo Angelus deficit in peccando a rectitudine, non sequitur quod hoc sit a Deo. Si dicatur, videtur enim quod talis defectus sit a Deo, quia voluntas Angeli non dat rectitudinem actui cui voluntas divina non dat ; ergo sicut voluntas divina est principalis causa dandi rectitudinem, sic etiam principalis causa non dandi, et sic talis defectus erit principaliter a Deo. Sed quia hoc requirit specialem difficultatem, ideo omittatur usque 31. dist. hujus, ubi multa singularia habent pertractari.
(e) Item secunda causa. Hic Doctor probat quod si esset verum, quod Angelus posset peccare in primo instanti, illud peccatum esset a Deo, quod etiam hoc sequeretur pro quocumque instanti ; et ratio stat in hoc, quia si Angelus in primo instanti accipit esse, et in illo primo non potest peccare, sive non potest deficere a rectitudine, quia si sic, tunc tale peccatum esset a Deo. Sed quaero, an in secundo instanti possit peccare ? si sic, sequitur quod tale peccatum immediate sit a Deo, quia etiam esse Angeli, in illo secundo instanti, immediate est a Deo, ut supra patuit dist. 2. q. 1. hujus secundi, et in quodl. q. 12. Sequitur etiam quod sit in primo instanti, non potest peccare, quia esse ejus est immediate a Deo : ergo nec in nullo alio instanti poterit peccare, quia pro quocumque instanti, simpliciter accipit esse a Deo.
(f) Arguitur etiam ad eamdem conclusionem. Secundo arguitur quod Angelus in primo instanti non potuit peccare, et ratio stat in hoc, quia si Angelus potuit peccare in primo instanti, sequitur quod a se potuit habere primum velle inordinatum ; sed hoc non potuit, quia aut voluit primum velle volens, aut nolens, et utroque modo sequitur quod primum velle, praecedit aliud velle.
(g) Dico ad istud argumentum. Hic Doctor respondet ad hoc argumentum supponendo, quod voluntas possit esse causa activa suae volitionis, quod habet videri infra, dist. 25. quod potest esse causa primae volitionis, sicut et secundae, cum sint ejusdem rationis, et si primum velle non haberetur a se, esset processus in infinitum, et patet littera.
(h) Ad Anselmum dico, quod ipse finxit primum Angelum, qui prius esset una essentia nuda, non habens formaliter potentiam volitivam ; et Angelus sic imaginatus non potest habere primum velle a se, quia tale velle immediate est a voluntate, quam non habet a se, ideo oportet quod reducatur ad actum primum, scilicet quod habeat voluntatem, quae est actus primus elicitivus actus secundi, scilicet ipsius velle. Et tunc cum dicitur, si habet a se, aut volens, aut nolens, dicit Doctor quod nec sic, nec sic ; patet quia primum velle immediate est a potentia volitiva, nullo alio velle praesupposito, nisi accipiatur volens pro libertate voluntatis, videlicet, qua primum velle libere eliciatur, et tunc talis libertas stat in hoc, quod quando voluntas elicit actum, potest non elicere, ut infra patebit, dist. 25.
(i) Vel si dicamus, etc. Pro intelligentia hujus litterae est notandum, quod affectio commodi in proposito est sola inclinatio naturalis ad perfectionem suam,ut infra patebit, dist. 6. q. 2. et talis inclinatio non est aliqua operatio, ut patet a Doctore infra dist. 6. d. 2. et in 4. d. 49. et talis inclinatio naturalis realiter et essentialiter est ipsa natura sic inclinata, ut patet ubi supra ; et sic talis affectio est a Deo, sicut et natura cujus est. Et similiter talis affectio, quantumcumque intensa, nunquam potest esse non recta, ut patet a Doctore in 4. d. 50. et habita ista affectione commodi, prima volitio est a voluntate, ut libera, et potest esse in primo instanti, et prima volitio non producitur alia volitione, quia sic esset processus in infinitum, sed producitur actione de genere Actionis, quae habet ipsam volitionem ut terminum productum ; volitio enim non est productio, cui correspondeat productum, tanquam terminus, sed est operatio et finis potentiae, ut patet a Doctore in primo d. 2. part. 2. q. 3. et 4. et in quodl. q. 13.
(j) Arguitur tertio ad istam conclusionem, et ratio stat in hoc, quia si potuit peccare in primo instanti, ergo necessario peccavit,consequens est falsum. Probatur consequentia, quia si potuit non peccare, aut potentia ante actum, aut potentia cum actu. Non primo, quia ante primum instans non fuit potentia in ipsum, patet, quia ante primum instans suae creationis, Angelus nullum esse habuit. Non secundo, quia in isto instanti in quo peccavit, non potuit non peccare, et ideo non habuit potentiam ad non peccandum.
(k) Sed hoc argumentum non valet. Doctor dicit, quod simile argumentum solutum est in isto secundo, dist. i. q. 3. et in primo, dist. 39. sufficit enim, quod causa sit prior effectu natura, et littera clara est usque ibi.
(l) deo dico, quod potentia traditionis, etc. Pro majori declaratione pro nunc est sciendum, quod potentia contradictionis dupliciter accipitur, videlicet passive et active. Primo modo dicimus, quod subjectum respectu accidentis separabilis est in potentia contradictionis, id est, quod subjectum aliquando potest esse sub illo accidente, aliquando non, id est, quod ista contradictoria esse album, et non esse album, possunt inesse alicui non simul, sed successive, et sic tale subjectum dicitur in potentia contradictionis ad esse album, et non esse album. Et quod est sic in potentia contradictionis, non est necesse quod prius duratione sit in potentia ad album, loquendo de potentia, quae dicit ordinem ad actum, ita quod in tali ordine, duratione praecedat potentia ad album, et potentia quae praecedit duratione, vocatur potentia ante actum, quae vero non praecedit duratione, dicitur potentia cum actu, ut supra patuit in primo dist. 8. q. ult. Et quod non sit necesse potentiam ad actum praecedere duratione ipsum actum, patet, quia Deus in eodem instanti, quo ponit aliquod subjectum in esse in potentia ad albedinem, posset ipsum facere album, et tunc potentia ad albedinem non inesset tali subjecto prius duratione, inesset tamen, nisi praeveniretur a causa producente illum actum, ut patet a Doctore in isto secundo, d, 1. q. 2. et in tertio, dist. 3. et in primo, dist. 8. q. ult. et alibi.
Secunda dicitur potentia activa contradictionis, et est quando aliqua causa habet in potestate sua, posse producere aliquem effectum, et posse non producere, sicut voluntas est in potentia contradictionis ad amandum et non amandum, ita quod potest producere amorem, et non producere, non simul,sed successive ; imo pro eodem instanti potest velle amare, et potest non velle amare, ut diffuse exposui in primo, dist. 39. et talis potentia contradictionis tantum reperitur in causa libera, ut patet a Philosopho 9. Met. c. 4. text. com. 10. ubi vocat talem potentiam prohaeresim ; causa vero naturalis agens modo naturali, ex se non est in potentia contradictionis ad agendum et non agendum, quia posita dispositione causae et passi, de necessitate sequitur actio, ut supra patuit in q. 1. prolog. Loquendo ergo de potentia activa contradictionis, dico, quod non est necesse quod talis potentia duratione praecedat ipsum actum, patet, quia si voluntas mea ponatur habere esse in A, et non sit impedita, et habeat objectum volibile perfecte praesens sibi, in eodem instanti potest velle illud, sufficit enim quod voluntas mea, inquantum causat volitionem, sit prior natura ipsa volitione ; et hoc est quod dicit Doctor de propositione contingente. Propositio enim contingens est semper in potentia contradictionis, quia ex quo est contingens, ideo potest esse et non esse, non simul, sed successive, et talis contingentia propositionis est a potentia activa contradictionis, quia contingens est tantum a causa libera, ut patet a Doctore in 1. dist. 2. q. 1. et dist. 8. q. ult. et dist. 39. Propositio vero necessaria nunquam est in potentia contradictionis, sicut ista : homo est animal, sic est necessario vera, quod impossibile est ipsam esse, vel fore, vel fuisse falsam ; et ex hoc cognoscitur propositio, quae potest esse vera vel falsa, quia futurum contingens potest esse et non esse ; et futurum contingens verificatur ex hoc, quia aliqua de praesenti est vera, et sicut dicimus quod hoc aliquando curret, quia verum est dicere, aliquando hoc nunc currit. Est tamen differentia inter propositionem contingentem de futuro et de praesenti, quia contingens de praesenti est magis determinate vera, et illa de futuro et minus determinate vera, ut patet per Aristotelem 1. Periherm. Nunc respondeo ad argumentum cum dicitur, si potuit peccare, aut potentia ante actum, etc. dico quod si accipiatur ly ante pro priori naturae, et voluntas peccans, sive causans peccatum, est prior natura actu peccandi, et hoc sufficit. Si vero intelligatur ante, id est, prius duratione, conceditur, quod ut sic non potuit peccare pro primo instanti.
(m) Arguitur etiam quarto sic ad dictam conclusionem. Ratio stat in hoc, quia deliberatio non fit in instanti, quia deliberans oportet multa distincte intelligere ; sed peccatum non fit sine deliberatione, ergo non potuit esse in primo instanti ; deliberatio enim est actus voluntatis elicitus sequens communiter conclusionem syllogismi practici.
(n) Nec ista ratio valet. Hic Doctor respondet ad istam quartam rationem, et dicit primo quod perfecta volitio sequitur perfectam cognitionem objecti, et sic ostenso objecto perfecte in ratione diligibilis, voluntas potest perfecte elicere actum circa illud. Nota tamen, quod deliberatio dupliciter contingit: uno modo sequitur intellectum, qui non potest in instanti habere cognitionem eorum, circa quae est deliberatio, nam deliberatio propria est circa media ordinata ad finem, et intellectus discurrit imperio voluntatis circa illa media, quousque inveniet medium ad finem. Aliquando est deliberatio, quae respicit intellectum absolutum, qui non habet necesse sic discurrere per media, quod requiratur tempus, sed statim potest invenire medium ad finem: et invento illo et ostenso voluntati, voluntas statim potest velle illud ordinate vel inordinate, vel nolle.
(o) Arguitur etiam quinto sic ad conclusionem. Et ratio stat in hoc, quia cum motus naturalis voluntatis, sive inclinatio naturalis in primo instanti sit rectissima,
actus sequens talem motum erit rectissimus, quia si talis actus esset malus, tunc motus naturalis esset minus rectus, quod est falsum.
(p)Ncc illaratio valet. Dicit Doctor quod stat inclinationem naturalem esse rectissimam, et tamen actum sequentem non esse rectum ; et patet, quia talis motus, sive inclinatio naturalis inest naturae suae, et necessario, ut probat Doctor in 4. dist. 49. et per consequens illa non potest intendi, vel remitti, et talis inclinatio tamdiu manet, quamdiu manet natura ; et sic sequeretur quod nunquam voluntas posset peccare, cum in ea semper maneat motus naturalis rectissimus. Sed quomodo stat motum naturalem esse rectissimum, et actum sequentem motum naturalem, sive inclinationem naturalem non semper esse rectum, dico, quod hoc habet aliqualiter declarare infra dist. 6. quaest 2. et prolixius in 4. dist. 80.
(q) Aliter arguitur, et probabiliter sic. Haec ratio stat in hoc : Actus peccati sequitur cognitionem practicam, ut patet, quia sicut actus rectus est ex conformitate ipsius ad notitiam practicam, ita actus non rectus est ex hoc quod elicitur difformiter ratione rectae. Hoc supra patuit in q. ult, prolog. Sed notitia practica in Angelo non fuit pro primo instanti, patet, quia per prius cognovit quidditates intelligibiles, et talis cognitio est speculativa. Et ultra, quia voluntas prius complacet complacentia naturali quidditatibus illis sic speculative cognitis, et in tali complacentia naturali, voluntas non meretur, nec demeretur, et per consequens in primo instanti non potuit peccare.
(r) Hoc potest solvi. Hic Doctor faciliter solvit hanc rationem, et solutio stat in hoc, quia Angelus in primo instanti posset se cognoscere, ut objectum diligibile, et in eodem instanti potuit se inordinate diligere amore amicitiae, qui amor praesupponitur amori concupiscentiae, ut infra probat Doctor dist. 6. quaest 2. Posito ergo, quod in primo instanti non cognoscat alia objecta creata practice, in primo tamen instanti potuit se practice cognoscere, etper consequens ordinate et in ordinate agere. Sequitur:
Septimo arguitur pro conclusione. Ratio stat in hoc, quia peccans est debitor justitiae; patet, quia justitia et peccatum sunt sicut habitus et privatio ; sed in primo instanti non fuit Angelus debitor justitiae, cum non acceperit eam in primo instanti secundum Anselmum de Casu diaboli.
(s) Nec istud valet. Hic Doctor solvit hanc rationem, et dicit quod non concludit, neque de justitia infusa, neque acquisita: justitia enim infusa est gratia gratum faciens, qua homo justificatur, ut patet a Doctore in primo,distinct, 17. et in quarto, dist. 14. quaest 1. Justitia acquisita accipitur communiter pro habitu virtutis, quo quis moraliter operatur, sicut dicitur Matthaei 5. Attendite ne justitiam vestram, etc. Dicit ergo Doctor quod non est necesse peccantem esse debitorem justitiae infusae, id est, quod non est necesse peccantem prius habere notitiam infusam ; patet, quia illa unico peccato amittitur, et ipsa amissa tunc non posset peccare. Nec similiter valet de justitia acquisita, quia potest amitti multis actibus injustitiae elicitis, et sic ipsa amissa non posset amplius peccare, quod est inconveniens. Dicit ergo Doctor, quod justitia ista, ratione cujus debitor est homo, vel Angelus, justitiae, est tantum libertas voluntatis moderativa inclinationis naturalis, nam moderando inclinationem naturalem, conservat justitiam infusam, non moderando vero perdit illam. Loquendo ergo de tali justitia, Angelus in primo instanti est debitor justitiae, et sic in primo instanti peccare potuit.
(t) Alia ratio est. Octavo arguit ad eamdem conclusionem : Duae mutationes non sunt simul, quarilm terminus ad quem unius est terminus a quo alterius, sed mala volitio sequitur terminum ad quem creationis, quia praesupponit esse; ergo non sunt simul. Ista littera patet, quia si subjectum, puta A mutatur a non albo in album, terminus ad quem hujus mutationis est album, et post mutatur ab albo in non album, terminus a quo hujus mutationis est album. Istae duae mutationes non possunt esse in eodem instanti, hoc enim repugnat, imo transitus a privatione in habitum semper fit in aliqua duratione, quia privatio proprie praecedit duratione habitum, ut patet a Doctore in primo, dist. 2. part. 2. quaest 3. in resp. ad penultimum argum. principale. Hoc idem in dist. 39. et in secundo, dist. 1. quaest 2. si ergo Angelus peccaret in primo instanti, essent ibi hujusmodi mutationes. quarum prima est a non esse Angeli ad esse ipsius. Secunda est ab esse Angeli ad operationem non rectam ; ergo istae duae mutationes non possunt esse in eodem instanti.
(u) Istud non valet de passionibus et subjectis, etc. Doctor solvit hanc rationem, et solutio stat in hoc, quod quando passio immediate sequitur subjectum, non transit subjectum a privatione passionis ad illam, sed in eodem instanti temporis est simul cum illa, sic in proposito, in instanti A Angelus habet esse, et in eodem instanti potest operari, ita quod sufficit subjectum talis operationis, vel causam illius esse prius natura.
(x) Si tamen fiat vis de vocabulo mutationis. Haec littera stat in hoc, quod si loquamur de mutatione proprie dicta, quae est transitus a privatione proprie dio ta ad habitura, et e contra ab habitu in privationem, talis mutatio non potest esse in instanti, quia privatio praecedit duratione. Sed in Angelo peccante in primo instanti non fuit talis mutatio, sed magis passio de genere passionis, quae passio est effectus actionis, et sic subjectum in eodem instanti, quo habet esse sub tali passione. Sed hoc diffusius habet pertractari in quarto, distinct. 43. et aliqualiter distinct. 44. quaest 1.
(y) Alia ratio ponitur talis. Nono et ultimo arguitur ad eamdem conclusionem. Et ratio stat in hoc, quia si creatura potest agere in instanti; ergo virtus major poterit agere in minori mensura, quod est falsum. Consequentia patet per Philosophum 6. Physic. text. comment. 29. et incipit textus : Quod quidem igitur, sicut aliquid in tempore indivisibile, ubi habetur quod si aliqua virtus potest movere in instanti, major virtus potest movere in minori quam in instanti, et sic oporteret dividere instans, quod tamen est simpliciter indivisibile. Hoc idem patet text. comment. 90. et incipit textus : Amplius autem, etc. vide ibi et Commentatorem.
(z) Dico quod ratio Aristotelis, etc. Et quod sic intelligat Aristoteles, patet expresse per Commentatorem ubi supra, comment. 29. ubi sic ait circa finem : Declaratum est, quod impossibile est, quod motus fiat in instanti, quia omne velocius possibile est ponere velocius ipso, quoniam non potest aliquis dicere, quod illud quo nihil est velocius, est illud quod movetur in instanti, et illud quo nihil est tardius, est illud quod movetur per magnitudinem divisibilem; et si hoc esset, non esset proportio inter illum motum, et alios motus, scilicet qui est in maxima velocitate, et maxima tarditate, quia non est proportio inter lineam et punctum, notum est per se, quod motus
sunt propovtionales. Haec ille. Hoc idem in comment. 90.