IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Hic agit de morulis Angelorum bonorum et malorum, et latius explicat quae docuit q. praeced, a n 5. concludens contra D. Thom. necessario ponendas tres vel quatuor moras. Ex repetitione tam clara multorum quae antea dixit, bene apparet hanc quaestionem esse additam ex Reportatis, non autem de scripto Anglico.
De tertio articulo, quot fuerunt morae et quantae, communiter dicitur duas fuisse moras: una est in via, et alia in termino ; nam ponitur, quod non simul praemiabantur et meruerunt, nec boni, nec mali.
Sed utrum prima mora in via fuisset unica : dicit unus Doctor, quod unica, quia omnes Angeli in primo instanti temporis discreti habuerunt gratiam, per quam in eodem instanti potuerunt elicere actum meritorium, et per consequens ib secundo instanti temporis discreti, potuerunt praemiari, et praemiati sunt boni: sed mali in illo secundo instanti temporis discreti, posuerunt obicem, ideo non fuerunt praemiati. Ratio ad hoc est, quia gratia non tollit naturam, sed perficit eam, sed natura Angeli acquirit suam perfectionem naturalem sine discursu: ergo et perfectionem, quam potest acquirere per gratiam, quae est beatitudo, acquirit sine discursu; quare, etc. Mali autem non acquisierunt illam beatitudinem in secundo instanti, quia posuerunt obicem.
Contra illud, quicumque pro tota mora viae manet in merito, necessario in termino erit beatus. Et hoc patet ex Evangelio Matthaei 24. ubi dicitur : Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit: in ultimo enim instanti viae, in quo debuit recipere beatitudinem, non potuit ponere obicem, aliter illud instans non fuisset terminus ; sed pro mora viae (per te) boni et mali fuerunt aequales in merito: ergo et in praemio.
Dico ergo, quod boni et mali fuerunt ad invicem discreti in via, aliter non fuissent discreti finali discretione in termino. In via ergo fuerunt necessario morae duae : prima, in qua fuerunt uniformes in gratia (si volumus dicere quod mali habuerunt gratiam), vel uniformes saltem in natura. Secunda mora, in qua adhuc in via existentes, fuerunt difformes, ita scilicet, quod isti ultimate meruerunt, et isti ultimate demeruerunt. Tertia mora fuit distinctio finalis unius ab alio necessario. Probabile est etiam, quod in secunda mora, in qua fuerunt difformes in via, fuerunt multae morulae, quia mali peccaverunt multis speciebus peccati, scilicet superbia, odio et invidia, et isti actus ordinate, et non in eodem instanti fuerunt eliciti, ut patet dist. 5. in principio, et est ibi auctoritas Augustini.
Hoc iterum patet per illud Apo calypsis : Fiebat praelium magnum in coelo; et dicitur ibi, quod Michael fecit victoriam, quae victoria cedebat in laudem bonorum, hoc non fuit, nisi quia peccatum malorum Angelorum fuit incentivum tentationis in bonis, qui tentationem istam vicerunt. Cum igitur Angelus bonus non fuit praescius futurorum, prius fuit elicitum peccatum a malo Angelo, antequam per ipsum esset tentatio boni, et ideo in secunda mora fuerunt multae morulae elicitae a malis.
Sed de prima mora, in qua fuerunt uniformes, potest probabiliter sustineri, quod in primo instanti, fuerunt uniformes in statu naturae, creati sine gratia. Postea in secundo instanti erant in gratia uniformes; et postea in tertio instanti viae, mali multipliciter demeruerunt, et boni multipliciter meruerunt: et in quarto fuerunt in termino. Et hoc videtur rationabile, qua sic experti erant de omni statu, et majorem occasionem habebant intensius eiiciendi actum meritorium postea, cum simul habebant gratiam ex hoc quod experti erant, quod ex naturalibus in primo instanti hoc non poterant. Vel potest dici, quod primo erant uniformes creati in gratia, et in secundo instanti boni meruerunt, et mali demeruerunt ante terminum, quia Deus non discernit eos antequam fuissent inter se discreti.
Nec valet, quod dicebatur superius, quod si stetissent in secundo instanti, debebant recepisse beatitudinem, et ideo boni tunc fuerunt in termino; longior enim fuit via illorum, quam mora unius instantis, et forte per duo vel tria sequentia, non debebant habere beatitudinem. Si dicamus, quod tantum in primo instanti erant uniformes in naturalibus, ita quod nunquam fuerunt uniformes in gratia, tunc oportet dici, quod in secundo instanti dabatur gratia non ponentibus obicem, et tunc fuisset data malis, si non apposuissent obicem. Et bene potuerunt po nere obicem respectu gratiae recipiendae, licet non respectu praemii recipiendi in instanti, in quo debuit recipi, quia tunc non est recipiens in via, sed in termino, et tunc ipsi demeruerunt, et boni meruerunt, omnes adhuc in statu viae existentes ; et in termino isti erant beati, mali vero obstinati, ita quod non credo, quod omnino pares in via, fuissent dispares in termino.
Sed quantae sunt istae morae, dicit unus Doctor, quod dicuntur esse instantia discreti temporis: dictum est autem, quod nulla est necessitas ponendi tempus discre tum, secunda dist. hujus libri, quaest. prima et quarta, quaere ibi.
(a) Ad primum principale dico, quod causa efficacior non necessario producit effectum aeque cito sicut causa minus efficax, si illa efficacior sit agens voluntarium, quale est Deus respectu beatitudinis.
Ad secundum (b) dico quod dubium est utrum boni fuerunt in primo instanti in gratia. Et ad auctoritatem Augustini potest dici, quod intelligit de gratia gratis data, quae non facit ad propositum. Vel esto, quod fuerunt in gratia gratum faciente in primo instanti, adhuc non valet consequentia, quia licet sine discursu statim Angeli habeant beatitudinem naturalem, tamen non oportet quod statim habeant, habita ista gratia, supernaturalem, quia diceretur, quod est quaedam dispositio in fieri tantum, non in facto esse, remanens, requisita ad beatitudinem supernaturalem ; et hujusmodi dispositio est actus meritorius respectu beatitudinis simpliciter, ideo non simul insunt Angelo: in naturali autem beatitudine non est hujusmodi dispositio requisita.
Ad aliud de auctoritate Joan. 8. respondet Augustinus 11. super Gen. cap. 31. et ponitur dist. 3. cap. illo. Deinde qualiter verba dominica, ubi dicit sic : Quod ab initio homicida fuit, et in veritate non stetit, quia ex quo homo conditus fuit, ipsum per invidiam in mortem praecipitavit ; unde post initium temporis cecidit, ut et ibi dicitur, patet quod homicida non fuit in primo instanti suae creationis respectu hominis, quem tentavit. Et quamvis etiam in primo instanti suae creationis malus non fuit, sed satis cito post, tamen bene nunc dicitur, quod in veritate non stetit simpliciter loquendo.
Ad rationem factam (c) in tertio articulo, posset negari quod Angelus sequatur omnem suam perfectionem naturalem sine discursu. Non est enim necesse quod simul cognoscat principium, et omnes conclusiones virtualiter contentas in principio, licet non ponat annum vel diem, vel non tantum sicut intellectus noster, pro statu isto. Vel esto quod non discurrat, si unus actus meritorius sufficit in uno instanti tantum, ad hoc quod Angelus sequatur suam beatitudinem supernaturalem, quare ergo Angeli mali non habuerunt beatitudinem, ex quo omnes, in illo primo instanti eiiciebant unum actum meritorium, secundum illum Doctorem? Non enim videtur congruum, secundum justitiam commutativam, quod viatores eliciant actus aequales pro toto statu viae, et quod unus praemietur in termino, et alius non.
Ideo dico, quod unum opus supernaturale, et unus actus meritorius, non est sufficienter inductivus ex congruo beatitudinis supernaturalis: si enim dispositio naturalis est, quod operando hoc post hoc, acquiratur beatitudo naturalis, multo magis requiritur in gratia, quae est dispositio respectu beatitudinis supernaturalis, operatio hujus post hoc, in acquirendo beatitudinem supernaturalem.