In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Ad primum principale. Respondet Doctor, quod quamvis Deus sit causa efficacior, tamen ex quo est causa voluntaria, non aeque cito producit effectum beatitudinis, sicut causa minus efficax.
(b) Ad secundum. Respondet primo ad antecedens, dicens esse dubium, an boni fuerint in primo instanti in gratia; et glossando auctoritatem Augustini dicit,
quod intelligit de gratia gratis data, quae non facit ad propositum. Secundo, concesso antecedente negat consequentiam, et dicit quod ad ipsam beatitudinem supernaturalem, non tantum requiritur dispositio in facto esse, et remanens, cujusmodi est gratia, sed etiam requiritur dispositio in fieri, quae est actus meritorius, haec ideo beatitudo et talis dispositio in fieri, non simul insunt Angelo.
(c) Ad rationem faciam in tertio articulo. Hic Doctor respondet ad rationem Thomae in prima parte, quaest. 63. qui vult quod in via fuerit tantum unica mora, ita quod omnes Angeli in primo instanti temporis discreti meruerunt, et in secundo instanti temporis discreti boni praemiati fuerunt, et mali obicem posuerunt, ut supra exposui. Et probat iste Doctor quod in secundo instanti temporis discreti boni praemiati fuerunt ; et ratio stat in hoc, quia ex quo Angeli existentes in puris naturalibus sine discursu potuerunt acquirere totam beatitudinem naturalem) ergo informati gratia multo fortius sine aliquo discursu potuerunt acquirere beatitudinem supernaturalem, et sic in primo instanti temporis discreti meruerunt totam beatitudinem, quam nunc habent, et in secundo instanti praemiati fuerunt.
Respondet Doctor primo negando antecedens, quia forte Angeli non simul cognoscunt principia et conclusiones virtualiter contentas in eis, et per consequens potuerunt discurrere a principiis ad conclusiones, et de hoc habitum est supra, dist. 1. quaest, ultima hujus secundi. Secundo respondet concesso antecedente, negando consequentiam, et dicit quod respectu beatitudinis supernaturalis requiruntur plures actus meritorii, qui simul elici non possunt, sed successive, cum nulla voluntas creata simul elicere possit duos actus perfectos, quales fuerunt actus meritorii ab Angelis eliciti ; et quod unus non sufficiat, probat arguendo ad hominem, quia ex quo Angeli tam boni quam mali habuerunt unum actum meritorium in primo instanti, quare ergo in secundo instanti non fuerunt omnes praemiati? Nec valet dicere, quod mali in secundo instanti posuerunt obicem, quia hoc supra improbatum est.