In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum Angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei?
Alensis 2. part. quaest. 109. m. 3. D. Thom. 1. part. quaest. 63. art. 3. D. Bonav. 2. dist. 5. art. 1. quaest. 2. Durand. ibi quaest. 1. Mayr. quaest. 3. Gratr. hic quaest. 2. Bassol. q. 1. Vasq. 1. p. d. 234.
Circa istam distinctionem sextam, in qua Magister agit de Angelorum malorum aversione, quaeruntur duo: Primum est, utrum Angelus malus potuerit appetere aequalitatem Dei? Quod non, intellectus intelligendo summum verum, non errat ; ergo nec voluntas amando summum bonum peccati ergo appetens aequalitatem Dei non peccaret; ergo Angelus in primo actu peccandi, non potuit appetere summum bonum.
Contra, Magister in littera.
Dicitur, quod non potuit aequalitatem istam appetere, ad quod videntur esse quatuor rationes. Prima, quia non peccavit ex passione, patet; nec ex ignorantia, quia paena non praecessit culpam, igitur ex electione, sed electio non est impossibilium, ex tertio, et hic; angelum autem esse aequalem Deo, est impossibile; ergo, etc.
Praeterea, Angelum esse aequalem Deo includit contradictionem ; ergo non includit aliquam rationem entis: ergo non continetur aliquo modo sub primo objecto voluntatis vel intellectus ; ergo non aliquo modo volibile.
Praeterea, nihil potest voluntas velle, nisi quod est praeintellectum: ergo Angelum esse aequalem Deo oportuit esse praeintellectum, vel praeostensum ab intellectu: aut igitur ab intellectu errante, et tunc paena fuisset ante culpam: vel ab intellectu non errante, et hoc est impossibile, quia intellectus non errans non potest ostendere illud,quod includit contradictionem.
Praeterea quarto, et videtur esse ratio Anselmi, de casu diaboli, capitulo quarto: Angelum esse aequalem Deo includit Angelum non esse, quia Angelus non potest esse Angelus, nisi sit interior Deo ; sed nullus potest appetere se non esse, per Augustinum 3. de lib. arbitr ergo nullus inferior Deo, potest appetere aequalitatem Dei.
Anselmus, etiam de similitudinibus, capitulo sexto: Si beato Petro par esse volueris, eris in gloria Dei, quia ut Petrus sis in persona tua, non poteris, nam hoc si velles, teipsum nihil esse velles, quod velle nequibis.