IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententiam positam D. Thomae tenentem Angelum non potuisse appetere aequalitatem Dei, probatam quatuor rationibus, refutat aliis quatuor satis claris, resolvendo Angelum potuisse volitione simplici inefficaci, seu conditionata (quae sufficit ad meritum, et demeritum) appetere aequalitatem Dei, et explicat in quo differunt istae volitiones.
Quia tamen (a) istae rationes non cogunt, potest aliter ad quaestionem responderi, scilicet quod Angelus potuit appetere aequalitatem Dei, quod persuadetur primo sic, quia voluntas habet duplicem actum amandi, scilicet amorem amicitiae, et actum concupiscendi aliquid amato: et secundum utrumque actum, habet totum ens pro objecto, ita quod sicut quodcumque ens potest ipse amare amore amicitiae, ita quodcumque ens potest concupiscere ipsi amato: igitur cum Angelus potuerit se amare amore amicitiae, potuit sibi concupiscere omne bonum concupiscibile, et ita cum aequalitas Dei sit bonum quoddam concupiscibile secundum se, sibi potuit illud bonum concupiscere.
Praeterea, si aequalitas (b) Dei esset possibilis Angelo, posset Angelus istam concupiscere sibi, planum est: sed impossibilitas hujus non prohibet, quin posset Angelus hoc velle, quia voluntas potest esse impossibilium secundum Philosophum tertio Ethic. et Damascenum. Hoc etiam probatur, quia damnati odiunt Deum, ex illo Psalm. Superbia eorum, qui te oderunt, etc. odiens autem vult oditum non esse, secundum Philosophum 2. Rhetor ; ergo volunt Deum non esse, sed hoc est impossibile in se, et incompossibile; ergo impossibilitas istius appetibilis non prohibet quin posset appeti a voluntate peccante. Hoc etiam confirmatur, quia voluntas peccans potuit velle Deum non esse, et potuit etiam cum hoc, velle illum gradum et illam eminentiam Dei esse in aliquo ; ergo potuit velle eam esse in se sicut in alio, et ita potuit velle sibi eminentiam Dei.
Praeterea secundum Augustinum 83. quaest. q. 30. Voluntas potest uti fruendis, et frui utendis, ergo potest frui se; cum ergo non debeat frui nisi summo bono, et potest frui se, potest sibi concupiscere tantum bonum, quantum bonum potest concupiscere summo bono, et hoc est aequalitas divina.
Respondeo ad quaestionem, (c) et dico, quod actus volendi duplex est: simplex et sub conditione, vel sub aliis verbis, quod est volitio efficax, et volitio complacentiae. Exemplum, alio modo infirmus sperans sanitatem vult sanitatem, et alio modo infirmus desperans de sanitate: vult enim sanitatem primus, quia sperat sanitatem sibi possibilem, et habet respectu ejus volitionem efficacem et imperativam mediis inducentibus sanitatem. Sed desperans vult volitione complacentiae, sed non volitione efficaci, quia non quaerit media inducentia sanitatem pro eo quod non existimat illam posse sibi acquiri: et ista volitio secunda, quae est solum complacentiae potest esse impossibilis, et hoc sufficit ad meritum et demeritum, quia etsi sit impossibile, tamen potest consentire illi pleno consensu, et ista volitione potuit Angelus appetere aequalitatem divinam.
Sed de prima volitione, quae efficax est, dico quod Angelus non potuit appetere; simplici tamen volitione potuit sibi concupiscere tantum bonum, et tanto desiderio, quanto concupisceret, si esset sibi possibile.
Ad argumenta pro opinione. (d) Ad primum dici potest, quod electio aequivoce accipitur. Uno modo pro actu voluntatis consequente plenam apprehensionem intellectus, quomodo dicitur quis peccare ex electione, quando non est passio perturbans intellectum, nec est ignorantia. Alio modo pro actu voluntatis consequente conclusionem syllogismi practici, quae electio non est nisi volitio efficax objecti, quae est ad inquirendum medium, per quod possit objectum attingi. Primo modo electio est impossibilium, sicut dicit Philosophus tertio Ethic. quod voluntas est impossibilium, non tan tum voluntas errans, sed voluntas praesupposita plena apprehensione intellectus. Secundo modo electio non est impossibilium, quia nullus de impossibilibus syllogizat practice. Syllogismus enim practicus ex fine concludit illud, quod est ad finem, ut per illud quod est ad finem, deveniatur ad finem: et talis discursus nunquam habetur de impossibili.
Vel planius dici potest, quod electio uno modo praecise dicit volitionem consequentem plenam apprehensionem ; alio modo volitionem efficacem sequentem syllogismum practicum. Primo modo potest esse cujuscunque, cui praesupponitur notitia perfecta objecti. Secundo modo non potest esse alicujus, nisi ad cujus esse operatur voluntas quantum potest, quia nihil vult efficaciter, nisi ad quod disponit media per quae potest deduci: et talis volitio effcax nunquam est alicujus impossibilis : nullus enim consiliatur de impossibilibus, nec praecipit intellectui practico ad inquirendum media ad illud: et hoc modo habet intelligi verbum Philosophi: Electio non est impossibilium.
Hoc etiam modo Angeli non peccaverunt ex electione, hoc est, ex volitione efficaci, per quam vellent niti ad consequendum propositum in pugnando et surripiendo sibi eminentiam Dei; potuerunt tamen peccare ex electione, hoc est, ex non surreptione, sed ex perfecta volitione illius aequalitatis.
Ad secundum (e) dico, quod sicut est duplex intellectio, scilicet absoluta et comparativa; et absoluta quidem non est nisi alicujus objecti simplicis contenti sub objecto intel lctus; et comparativa sive collativa potest esse ad quodcumque, et hoc sive ista comparatio sit possibilis sive impossibilis, non enim intellectus tantum componit propositiones possibiles, sed impossibiles; ita etiam aliqua volitio est absoluta, et illa non est nisi alicujus objecti simplicis contenti sub primo objecto volibili. Aliqua est comparativa, et ita potest comparare quodcumque volibile simplex ad quodcumque, licet in illa comparatione includatur contradictio.
De prima volitione loquendo, hoc complexum non est volibile, quia non est aliquid simplex includens in se rationem primi objecti, sed tantum est quaedam habitudo objecti simplicis ad aliud objectum, quorum utrumque objectum simplex est per se volibile, nam et illud quod vult, et illud cui vult, est per se volibile.
Quando ergo dicis, quod hoc totum non includit in se rationem primi objecti sui, falsum est loquendo de partibus totius: utraque enim pars, scilicet quod et cui, per se includit in se objectum voluntatis, et hoc sufficit ad hoc quod voluntas velit unam partem in ordine ad aliam, sicut ad hoc quod intellectus componat quodcumque simplex cuicumque simplici, sufficit quod utrumque simplex possit per se apprehendi ab intellectu.
(f) Ad tertium dico, quod intellectus simplex potest apprehendere aequalitatem Dei sine errore, et sufficit sola simplex apprehensio ad hoc quod appetitus appetat illud apprehensum alteri, sicut intellectus apprehendens albedinem, et apprehendens corvum, potest velle albedinem corvo; aequalitas autem Dei potest apprehendi sine errore, quia in aliquo est sine errore, nam Filius Dei est aequalis Patri, et ille potest apprehendi, vel si nihil esset aequale, adhuc aequalitas posset apprehendi absolute. Nec in apprehensione illa simplici est error, nec aliqua falsitas, et tamen illa apprehensio simplex sufficit ad volitionem illius simplicis cuicumque intellecto et amato.
Si igitur arguas, a quo intellectu hoc ostenditur, errante vel non errante? Dico, quod a non errante, sed simplici, cujus non est errare, nec verum dicere ; istae enim sunt conditiones intelletus componentis et dividentis, et non oportet intellectum ante appetere, hoc componere cum hoc, vel dividere hoc ab illo, sed sufficit voluntatem comparare hoc ad illud, quia voluntas est vis collativa sicut intellectus, et per consequens potens conferre quaecumque simplicia sibi ostensa, sicut intellectus potest.
Ad quartum (g) potest dici quod voluntas posset velle consequenter se non esse, quia quilibet peccans mortaliter, vult aliquid in quo non vult subesse Deo, et in hoc ex consequenti vult se non esse, quia non potest esse nisi subsit Deo. Tamen ad formam argumenti potest dici, quod non oportet quod velit consequens, et si vult antecedens, quando consequens non est de per se intellectu antecedentis, sicut ponitur exemplum quod aliquis potest appetere Episcopatum non volendo Sacerdotium, cujus ratio est ista, quia sicut ad scire antecedens non sequitur scire consequens, nisi sciatur consequentia hujus ex ilio, ita ex velle antecedentis non sequitur velle consequentis, nisi sit velle hujus consequentiae. Si enim vel nesciatur consequentia, vel non sit velle consequentiae, non oportet propter velle antecedens, velle consequens. Nunc autem in proposito, consequens non est de intellectu antecedentis, nec si esset, esset per se ista habitudo cognita vel volita, et ita potest non velle consequens.
Ad illud (h) Anselmi et de similitudinibus dicitur, quod non potest quis ordinate velle se non esse, quia ordinata voluntas non est volendo aliquid, et non volendo illud, quod necessario sequitur ad ipsum, sive sit sibi intrinsecum, sive non, sed de voluntate non ordinata non oportet.
Ad primum principale dico, quod intellectus intelligens summum verum, de aliquo non summo vero errat, sicut intelligendo lapidem esse summum verum ; non tamen errat intelligendo lapidem in se intellectione simplici, vel intellectione collativa intelligendo illud, cui ipsum convenit: ita voluntas volendo primum bonum voluntate simplici, complacendo, non errat, nec volendo illud alicui, cui illud bonum convenit ; non autem congruit nisi ipsi soli, et ideo volendo illud cuicumque alii a se, quasi volitione collativa, errat.