IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum peccatum primum Angeli formaliter fuit superbia ?
Alensis 2. p. q. 109. in 2. D. Thom. 1. p. q. 62. a. 2. et 2. d. 5. q. 1. art. 3. D. Bonav. d. 5. a. 1. q. 1. Richardi. a. 1. q. 1 . 3. Durandi. q. 1. Mayr. q. 4. Gabr. hic q. 1. Vasquez 1. p. d. 235. vide Scot. de primo princ. c. 4. concl. 10.
Quod sic, Augustinus 14. de Civit. Dei cap. 13. Malae voluntatis initium,
quid potitii esse nisi superbia? et probat per illud Scripturae: Initium omnis peccati superbia, etc.
Praeterea, in eodem capite: Elationis vitium in Diabolo, maxime damnari, sacris litteris edocetur.
Praeterea, in Can. Joan. Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitae ; non peccaverunt concupiscentia oculorum, nec concupiscentia carnis; ergo, etc.
Praeterea, per viam divisivam, quia non potuit primo peccare per aliquod nolle, et per consequens non primo per iram, nec per avaritiam ; et probatur antecedens, quia omne nolle praesupponit aliquod velle, nec peccaverunt aliquo velle inordinato circa temporalia ; nec peccato carnis, quia talia non sunt eis appetibilia: ergo per divisionem exclusis aliis, sequitur quod peccaverunt per superbiam.
Praeterea, Psalm. superbia eorum, qui te oderunt, etc. sed non peccaverunt nisi unico peccato, quia alias, peccatum eorum fuisset remediabile, quia nec peccaverunt simul pluribus peccatis, quia voluntas non potest habere simul duos actus perfectos, sicut nec intellectus; igitur si peccaverunt pluribus peccatis, peccaverunt uno post alterum, et ita in illo instanti secundo, potuerunt paenitere, et ita peccaverunt post primum instans, quod tenetur communiter pro inconvenienti, quia tenetur communiter quod peccatum eorum fuerit irremediabile.
Oppositum : Peccatum eorum fuit maximum, quia irremediabile ; superbia non est maximum peccatum, quod patet per ejus oppositum, quod non est maximum bonum, tum quia humilitas potest esse informis, charitas autem non, ergo est humilitas minus bona. Tum, quia loquendo de virtutibus moralibus, humilitas est quaedam temperantia; omnis autem temperantia est minus perfecta virtus quam amicitia, quae est perfectissima virtus sub justitia 8. Ethic.
Praeterea, superbia consistit in irascibili ; nullus autem actus irascibilis, potest esse primus simpliciter, quia irascibilis est propugnatrix concupiscibilis, ideo passiones irascibilis oriuntur ex passionibus concupiscibilis.
Praeterea, superbia videtur esse appetitus excellentiae, quia secundum Augustinum, decimo quarto Civit. Dei : Quid est superbia,nisi perversa celsitudinis appetitus ? et per consequens, excellentia respectu aliquorum, quibus aliis excellat, sed non primo appetebat aliquid in ordine ad alios: sed primo appetebat aliquid in se, quam in comparatione appeteret ad alios, sicut nihil est ad alterum, nisi quod prius est ad se, ita nullus appeteret aliquid in ordine ad aliud, nisi quia primo appetit sibi, et per consequens primo appetebat sibi illam.
Praeterea, inferiores daemones non videntur appetivisse dominium disconveniens, nec etiam consensisse dominio Luciferi, quia magis videtur probabile quod magis appetierunt subesse Deo quam Lucifero ; igitur primum peccatum eorum non fuit superbia.