IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) In ista quaestione sunt duo principaliter videnda.
Primo est ostendendum, quae fuit malitia in Angelo peccante.
Secundo, ad quod genus peccati pertinebat ista malitia.
Circa primum, licet littera sit satis clara, succincte tamen aliqua dicam.
Primo dicit, quod duplex est actus voluntatis, scilicet velle et nolle, qui sunt actus positivi, et entitates absolutae, ut patet ab ipso Doctore in quodl. quaest. 22.
Secundo, declarat quid sit velle et nolle, quia nolle est actus, quo voluntas fugit disconveniens, et velle est actus, quo voluntas acceptat conveniens.
Sed hic occurrit difficultas, quia non videtur aliquod objectum voluntatis esse disconveniens ipsi voluntati; patet, quia sicut objectum intellectus, et omne contentum sub tali objecto est conveniens ipsi intellectui, ita videtur quod omne objectum voluntatis sit conveniens ipsi voluntati, et hoc patet expresse a Doctore in quarto, dist. 44. quaest 2.
Respondeo, quod haec difficultas requirit prolixiorem tractatum, unde sit disconvenientia objecti ex parte voluntatis, quae difficultas pro nunc differatur usque ad decimam quintam distinctionem tertii, et aliqualiter usque ad 44. distinct. quarti. Aliqui tamen Scotistae dicunt, quod nullum objectum voluntatis absolute sumptum est disconveniens, sed fit disconveniens, pro quanto repugnat objecto convenienti ipsi voluntati, sicut exponunt de avaro, nummo et pane: quod panis sit disconveniens avaro, quia non repugnat nummo, qui est valde conveniens sibi, quia si vult panem, oportet amittere nummum. Et licet ista expositio sit satis conveniens, quia tamen non tangit rationem formalem objecti convenientis et disconvenientis, ideo pro nunc differatur ad loca supra dicta.
Tertio dicit, quod velle est duplex, scilicet velle amicitiae, et velle concupiscentiae ; et velle amicitiae est objecti, cui volo bonum; et velle concupiscentiae est objecti, quod volo alicui alii amato. Exemplum primi: Diligo Franciscum in se. Exemplum secundi: Diligo pecunias Francisco. Et communiter amatum amore amicitiae est finis respectu amati amore concupiscentiae.
Quarto dicit, quod omne nolle semper praesupponit aliquod velle, et patet exemplum de avaro, nummo, et pane, ut supra dixi.
Quinto dicit, quod velle concupiscentiae semper praesupponit velle amicitiae, quia propter amatum amore amicitiae concupisco sibi bonum, quod sibi volo.
Sexto dicit, quod nullum nolle potest esse deordinatum, nisi praesupponat aliquod velle deordinatum. Exemplum, quia si inordinate amo, inordinate odio nociva, qui enim inordinate diligit sibi vitam, inordinate refugit nociva vitae inordinate amatae. Sequitur etiam, quod non potest esse inordinatum nolle, nisi in virtute alicujus inordinati velle, si enim ordinate diligo mihi vitam, ordinate declino omnia nociva.
Septimo dicit Doctor, si velle amicitiae est ordinatum, velle concupiscentiae erit similiter ordinatum ; si enim ordinate amo Ludovicum amore amicitiae ordinatae, concupisco sibi bonum, et si inordinate amo illum, inordinate concupisco sibi bonum. Ex his patet quomodo velle amicitiae est prima radix actus boni vel mali.
(b) Sequitur igitur, quod simpliciter actus, etc. Hic Doctor declarat qualis fuerit primus actus inordinatus Angeli, et circa quod objectum. De primo patet ex supra dictis, quod fuit primum velle amicitiae, quo Angelus aliquid inordinate diligit in se. De secundo dicit Doctor duas conclusiones :
Prima, quod talis amor amicitiae inordinatus non fuit circa Deum, quia a nulla creatura quantumcumque perfecta potest inordinate amari Deus amore amicitiae, etiamsi infinito amore amaretur, cum sit simpliciter diligibilis amore infinito; imo perfectissima ratio objecti diligibilis amore amicitiae est ipse Deus sub ratione Deitatis, ut patebit in tertio, dist. 27.
Secunda conclusio est affirmativa, et est talis, quod amor amicitiae inordinatus fuit circa seipsum, nam Angelus nimis intense et immoderate se dilexit ; et quod talis amor primo fuerit circa seipsum, probat Doctor duabus rationibus.
Prima, quia inclinatio naturalis magis inclinavit ad se, quam ad aliquid aliud creatum sic. amandum ; hoc enim est verisimile, quia ex quo inordinate dilexit creaturam, magis videtur diligere primo illud, ad quod inclinatio naturalis impellit. Secunda ratio est, quia Angelus magis se intellexit quam alias creaturas ; tum quia perfecte cognovit se per essentiam suam, ut supra patuit dist. 3. tum, quia essentia Angeli fuit intellectui suo magis praesens, et magis proportionata in ratine objecti perfecti intelligibilis intuitive, quam aliqua alia creatura ; videtur ergo verisimile, quod pro illo tunc magis se dilexerit quam aliam creaturam.