IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quoad primam inordinationem velle concupiscentiae Angeli, probat Doctor quatuor rationibus eam fuisse in indebito appetitu beatitudinis. Primo, quia voluntas non sequens rationem rectam, appetit primo maximum suum commodum. Secundo, primo concupivit delectabile, non utile. Tertio, appetitus primo petit convenientissimum suae cognitivae. Quarto, id primum appetitur ab appetitu irregulato, quod est ratio appetendi caetera, et hoc est summum delectabile, vel delectatio in eo. Objicit tripliciter contra doctrinam datam.
Restat nunc videre (c) de inordinatione ipsius velle concupiscentiae. Et videtur ibi dicendum, quod primo concupierunt sibi immoderate beatitudinem, quod probat primo sic: nam primum concupiscere inordinatum, non processit ex affectione justitiae, sicut nec aliquod peccatum processit ex illa affectione: ergo processit ex affectione commodi, quia omnis actus voluntatis elicitus, aut elicitur secundum affectionem justitiae, aut commodi, secundum Anselmum: maximum igitur commodum maxime appetitur a voluntate non sequente regulam justitiae, et ita primo, quia nihil aliud regulat illam voluntatem non rectam, nisi inordinatus appetitus et immoderatus illius maximi commodi: maximum autem commodum est beatitudo perfecta. Et haec ratio habetur ab Anselmo de casu diaboli, cap 4. quaere in textu.
Secundo probatur (d) hoc, quia primum peccatum in concupiscendo, fuit aliquod velle, nihil enim refugit a se, hoc est, ne aliquid sibi contingat, nisi quia concupiscit oppositum sibi: aut igitur illud concupivit amore honesti, vel utilis, aut delectabilis, quia non est nisi iste triplex amor, quo aliquid amatur: non amore honesti, quia tunc non peccasset: nec amore utilis, quia ille non est primus amor. Ex quo enim utile est ad aliquid utile, nullus prius concupiscit utile, quam illud, ad quod est utile: ergo primo peccavit amando aliquid excessive, tanquam delectabile summum: delectabile autem summum est bonum honestum inquantum honestum, ut ipsa beatitudo unde talis; igitur, etc. Ista ratio potest accipi a Philosopho, 8. Ethic. et ex illa distinctione communi boni utilis, honesti et delectabilis.
Tertio hoc persuadetur (e) sic, quia omnis potentia appetitiva consequens in actu suo actum apprehensivae, primo appetit delectabile convenientissimum suae cognitivae,vel delectationem in tali delectabili, quia in tali appetibili maxime quietatur. Quod patet de appetitu consequente apprehensionem gustus, vel auditus, vel tactus, quia quilibet talis maxime appetit objectum convenientissimum potentiae cognitivae, cujus actum sequitur in appetendo; igitur voluntas separata ab omni appetitu sensitivo, primo omnium appetit illud, quod est convenientissimum intellectui, cujus convenientiam sequitur illud appetere ; vel primo appetit delectationem in tali objecto, et per consequens beatitudinem includentem tale objectum, et actum, et delectationem consequentem.
Quarto hoc (f) persuadetur sic, illud enim primo appetitur a voluntate non regulata per justitiam, quod si esset solum, appeteretur, et nihil aliud sine eo ; talis est delectatio: non enim excellentia, vel quodcumque aliud, si esset triste, appeteretur, sed delectatio, vel aliquid tale appeteretur.
Quantum igitur ad istum secundum gradum, scilicet quantum ad peccatum Angeli, videtur quod primo concupivit beatitudinem, quia sicut peccatum primum appetitus visivi, esset in appetendo pulcherrimum visibile convenientissimum suae cognitivae, et sibi, in quo perfectissime delectaretur: ita voluntatis conjunctae appetitui sensitivo, quando ipsa non sequitur justitiam, nec regulam rationis, videtur primum appetibeli esse aliquid summe delectabile illi appetitui, cui voluntas maxime conformatur in agendo; et ideo in hominibus secundum diversitatem complexionum est dominium appetituum sensitivorum. Et siquidem quaelibet cognitiva habet proprium appetitum, tunc secundum diversitatem complexionum est diversitas dominii in cognitivis diversis, et in eorum appetitivis: in quolibet, inquam, voluntas secundum praedominium appetitus sensitivi maxime inclinatur ad actum ejus, et ideo quidam sequentes inclinationem primam sine regula justitiae primo inclinantur ad luxuriam, quidam primo ad superbiam. Voluntas ergo separata ab omni appetitu sensitivo, et per consequens ad nihil inclinata propter inclinationem appetitus sensitivi, ipsa deserta a justitia, sequetur absolutam inclinationem voluntatis unde voluntas est, et ista videtur ad maximum conveniens voluntati sive potentiae cognitivae. Nam in quo perficitur maxime cognitiva, in illo perficitur maxime appetitiva correspondens illi cognitivae; fuit igitur immoderata concupiscentia beatitudinis, quia beatitudo est objectum voluntatis.
Et si arguas contra istud (g) primo, quia secundum Augustinum 13. Trin. c. 5. Beatitudo ab omnibus appetitur ; quod autem in omnibus est uniformiter, videtur esse naturale; igitur beatitudo naturaliter appetitur. Appetitus autem naturalis semper est rectus, quia a Deo ; igitur et voluntas sibi consona semper est recta, quia quod consonum est recto, est rectum: ergo in appetendo beatitudinem nullus peccat.
Praeterea, nullus intellectus errat circa prima principia, 2. Metaphysicae ; ergo nec voluntas circa ultimum finem. Consequentia probatur per illam similitudinem Philosophi ex septimo Ethicor. et 2. Physic. sicut principium in speculabilibus, ita
finis in agibilibus vel operabilibus. (i) Praeterea, boni habuerunt affectionem commodi sicut mali, secundum Anselmum de Concordia ; voluntas commodum non velle nequit ; igitur ita volunt commodum boni, sicut mali; igitur omnes aequaliter peccaverunt, si ex affectione commodi peccaverunt, ergo.