IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Restat nunc videre de inordinatione ipsius velle concupiscentiae. Nam ex quo Doctor supra probavit quod inordinatum velle concupiscentiae praesupponit inordinatum velle amicitiae, et quia primus actus inordinatus in Angelo fuit amor amicitiae sui, cum sibi amato multa inordinate concupivit, et dicit Doctor quod primo concupivit sibi inordinate beatitudinem, et hoc probat quatuor rationibus :
Prima est ibi: Nam primum concupiscere inordinatum, etc. ut clarius intelligatur ista ratio, declaro aliqua: Primo, quod voluntas potest dupliciter considerari, videlicet secundum affectionem justitiae, vel secundum affectionem commodi. Primo modo tantum sequitur rationem rectam intellectus, quia electio recta conformiter se habet rationi rectae, ut patet 6. Ethic. et diffuse expositum est in quaest.ult. prolog. Secundo modo tantum sequitur naturalem inclinationem, quae semper est ad proprium commodum et valde delectabile, et ut sequitur affectionem commodi declinat a regula recta et a ratione recta, ut infra patebit. Primo etiam modo nunquam contingit voluntatem peccare, et secundo modo contingit semper voluntatem inordinate agere.
Secundo praemittendum est, quod appetitus naturalis,sive inclinatio naturalis voluntatis est simpliciter ad summam perfectionem necessario, semper et summe, ut declarat Doctor in 4. distinct. 49. et talis appetitus est ad summum commodum sibi, ut ostendit infra in isto 2. distinct. 23.
Tertio praemitto, quod Deus ordinavit voluntatem debere esse moderatricem talis appetitus, id est, quod non velit, sicut appetitus inclinat, exempli gratia : Deus vult dare beatitudinem tantum pro meritis, et tantam beatitudinem, quamvis appetitus naturalis sit ad summam beatitudinem, etiam nullis meritis existentibus, si voluntas in appetendo beatitudinem sequitur naturalem appetitum sui, statim peccat.
Quarto praemitto, quod voluntas creata, quae non est regula sui actus, ut infra patebit dist. 23. relicta regula justitiae, communiter sequitur appetitum naturalem sui. Ex his formo rationem : appetitus naturalis Angeli fuit ad summam beatitudinem, tanquam ad summum commodum sibi, et summum delectabile; sed voluntas Angeli relicta regula justitiae, primo sequitur talem appetitum ; ergo peccatum ipsius fuit inordinatum concupiscere respectu beatitudinis, quam inordinate sibi concupivit, ut summum commodum et summum delectabile.
Confirmatur ista ratio, quia sicut primum velle amicitiae inordinatum fuit circa se, ad quod primo erat inclinatio naturalis, ut supra exposui, ita primum velle concupiscentiae inordinatum fuit circa summum delectabile, ad quod primo erat inclinatio naturalis.
(d) Secundo probatur. Haec est secunda ratio principalis, ad quam intelligendam praemitto aliqua. Primo, quod triplex est bonum: honestum, utile, et delectabile. Honestum est duplex: Primum, quod est primo et per se honestum, concomitanter tamen est bonum commodi, et delectabile, ut sunt virtutes et actus morales. Secundum est bonum honesti concomitanter, principaliter tamen est bonum delectabile. Unde Doctor in 4. distinct. 46. quaest 4. sic dicit: Bonum (inquit) intellectuale in genere duplex est, bonum scilicet commodi, et bonum honesti. Bonum quidem utile, quod ponitur tertium ad alterum illorum reducitur, secundum quod ad ipsum ordinatur. Et licet quandoque in eodem concurrant rationes commodi et honesti, ut in fruitione Dei in patria, imo generaliter omne honestum sit commodum, licet non e contra, tamen summum commodum est beatitudo, et esset commodum, licet per impossibile non esset honestum, summum etiam honestum est charitas, et esset honestum, licet per impossibile non esset commodum. Haec ille. Accipio ergo bonum honestum primo et per se, quod si adhuc non esset bonum commodum et delectabile, adhuc esset bonum honestum, et bonum honestum non primo et per se, quod quamvis sit bonum honestum, si tamen per impossibile esset separata ratio boni honesti, adhuc esset bonum commodum sive delectabile. Secundum bonum est bonum commodi sive delectabilis, et tale bonum in plus se habet, quam bonum honestum: patet, quia omne bonum honestum est etiam commodum et delectabile, non tamen omne bonum delectabile est bonum honestum, ut patet a Doctore ubi supra. Tertium bonum est bonum utile, et dicitur bonum utile in relatione ad aliud, cui est utile, et omne bonum honestum, et tam utile quam delectabile potest dici utile, ut patet a Doctore ubi supra, prout tamen dicitur utile, proprie dicitur ad aliquid utile.
Secundo praemitto, quod triplex est amor, scilicet amor honesti, utilis et delectabilis. Amor honesti potest accipi dupliciter : Primo, quod ex hoc dicatur amor honesti, quia terminatur ad bonum honestum. Secundo, quod dicatur amor honesti ex hoc, quod conformiter elicitur rationi rectae. Primo modo amor honesti non est semper ordinatus; patet, quia beatitudo est bonum honestum, quam tamen Angeli inordinate dilexerunt. Secundus amor est semper ordinatus, et de tali hic loquitur Doctor. Amor vero utilis, qui est respectu alicujus rei utilis, talis amor proprie non est primus actus concupiscendi, cum communiter praesupponat alium, sicut amo panem, quia utilis est sustentationi naturae, ideo prius concupisco nutritionem ipsi naturae quam panem ; sed amor delectabilis est ille, quo amo et concupisco delectabile. Tertio praemitto, quod primum concupiscere simpliciter est respectu summe delectabilis ; patet per primam rationem supra factam, quia voluntas relicta regula justitiae, primo sequitur quantum potest, naturalem inclinationem sui, quae naturalis inclinatio primo est ad summum delectabile, et per consequens primum concupiscere inordinatum erit circa summum delectabile, quod est beatitudo.
Ex his ergo patet ratio Doctoris, quia ex quo primum peccatum in concupiscendo fuit aliquod velle, sed tale velle concupiscentiae inordinatae, primo fuit circa summum delectabile, et tale est beatitudo; ergo et quod dicit Doctor, videlicet delectabile summum est bonum honestum, inquantum honestum, ut ipsa beatitudo, hoc dictum debet sane intelligi, quia ipsa beatitudo, inquantum beatitudo, formaliter loquendo de beatitudine, quae consistit in fruitione Dei clare visi, si per impossibile separetur a ratione boni honesti, adhuc esset summum delectabile, ut dicit Doctor dist. 46. q. 4. Debet ergo sic intelligi, quod ipsa beatitudo, etiam inquantum est summum bonum honestum, est summum bonum delectabile. Vel potest exponi de objecto beatifico, quod inquantum est summum bonum honestum, est simpliciter summum bonum delectabile. Si dicatur, quomodo Angeli peccaverunt, concupiscendo summum bonum honestum ? dico, quod ideo peccaverunt, quia inordinate concupierunt illud, vel quia sine meritis praecedentibus, vel quia ante tempus praefixum, vel alio modo, ut infra patebit.
(e) Tertio hoc persuadetur sic. Haec est tertia ratio, quae est alia a praecedentibus, et stat in hoc: sicut se habet appetitiva sensitiva ad sensitivam apprehensivam, sic se habet appetitiva intellectiva ad cognitivam ; sed appetitiva sensitiva primo et principaliter, et maxime quietatur in objecto summe convenienti suae cognitivae; patet de appetitiva visiva, quae summe appetit pulcherrimum visibile, quod est summe conveniens cognitivae visivae, ergo et appetitiva intellectiva primo appetit et concupiscit objectum convenientissimum ipsi cognitivae, illud autem est summa felicitas ; ergo appetitiva intellectiva Angeli primo inordinate concupivit summam felicitatem.
(f) Quarto hoc persuadetur sic. Haec est quarta ratio, quae stat in hoc, quod si delectatio summa esset separata a quocumque alio,primo appeteretur a voluntate deferente regulam justitiae ; patet, quia ut sic, valde sequitur appetitum naturalem, qui summe est ad delectationem summam ; et positis quibuscumque aliis, puta excellentia, dignitate et hujusmodi, illa primo non appeterentur. Ex his ergo quatuor rationibus patet, quomodo primum concupiscere inordinatum Angeli mali, fuit in concupiscendo beatitudinem.
(g) Et si arguas contra istud primo. Hic Doctor facit tres rationes, quibus probat quod Angeli in appetendo beatitudinem non potuerunt peccare. Et prima ratio stat in hoc : Nulla voluntas in eliciendo actum conformiter appetitui recto peccat, sed voluntas Angeli in volendo beatitudinem vult illam conformiter appetitui recto ; ergo. Major patet, quia actus conformis regulae rectae non potest esse inordinatus. Minor etiam patet, quia appetitus naturalis cum sit a Deo, est rectus, et talis est ad summam beatitudinem, cum ab omnibus uniformiter appetatur, secundum Augustinum 13. de Civit. Dei cap. 5.
(h) Praeterea nullus intellectus. Secunda ratio stat in hoc, sicut se habet intellectus circa prima principia, sic voluntas circa ultimum finem; patet ista propositio 2. Physicorum, text. com. 89. Sicut principium in speculabilibus, ita finis in operabilibus, sed intellectus non errat circa principia, ut patet 9. Metaphys. text. com. primi; ergo nec voluntas inordinate vult ultimum finem, qui est beatitudo.
(i) Praeterea, boni. Haec est tertia ratio et stat in hoc: si in volendo bonum commodi contingit peccatum, sequitur quod ita boni peccant, sicut et mali. Consequentia patet, quia boni habuerunt affectionem commodi, sicut et mali, secundum Anselmum de Concordia.