IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad videndum, etc. Hic Doctor solvit has tres rationes, et antequam solvat eas, praemittit aliqua, quae ut clarius intelligantur, reducenda sunt per propositiones.
Prima : Affectio justitiae, de qua loquitur Anselmus, potest intelligi, vel de justitia infusa, quae est gratia gratum faciens: vel de acquisita, quae accipitur pro omni virtute morali: vel de innata, quae est libertas voluntatis. Et nota, quod libertas voluntatis, pro tanto potest dici justitia innata, quia ex sua ratione formali, et ex sua innata libertate,habet unde possit conformiter agere regulae superiori, et si agit conformiter, tunc agit secundum affectionem justitiae.
(b) Quod esset. Secunda propositio est ibi : quod esset Angelus tantum habens affectionem commodi, etc. Hic aliqui exponunt Doctorem quod talis appetitus est appetitus naturalis, sed hoc non videtur ad mentem Doctoris, quia secundum ipsum, actus appetitus naturalis non sequitur cognitionem, ut patet in 4. d. 49. q. 10. et art. 1. Patet etiam in prooemio Metaphysicae suae ; modo iste appetitus, qui ponitur hic affectio commodi, sequitur cognitivam, patet per verba ejus, ubi sic ait: Iste (inquit) appetitus se haberet ad suam cognitivam, sicut modo appetitus visivus ad visum, etc. Patet ergo ex ista littera, quod non accipitur hic talis appetitus pro appetitu mere naturali, quia non diceretur appetitus consequens cognitivam, sicut dicimus quod in potentia visiva est duplex appetitus, scilicet naturalis, qui nullo modo sequitur cognitionem, et sensualis, qui videlicet supponit cognitionem ; et uterque diceretur appetitus commodi, sed unus sequeretur cognitionem, alius vero non. Sic pariformiter posset dici de natura intellectuali Angeli, quod si per impossibile esset circumscripta libertate voluntatis, esset ibi distinguere duplicem appetitum, videlicet mere naturalem nullo modo sequentem cognitionem, et appetitum intellectualem sequentem cognitionem. Et sicut appetitus naturalis successive et necessario inclinatur ad perfectionem, ad quam est, ita appetitus naturalis sequens cognitionem, necessario et successive appetit delectabile praecognitum, sicut et appetitus sensitivus necessario appetit delectabile praeostensum a potentia sensitiva, et in tali appe; titu non contingit, nec ordinate, nec in ordinate agere.
(c) Illa igitur affectu. Tertia propositio : Affectio justitiae, quae est prima moderatrix affectionis commodi, et quantum ad hoc, quod non oportet voluntatem actu appetere illud, ad quod inclinat affectio commodi, nec etiam appetere successive, est libertas innata voluntatis. Ut ista propositio clarius intelligatur, praemitto aliqua:
Primo, quod in voluntate possumus considerare duplicem appetitum, scilicet naturalem mere non sequentem cognitionem, et intellectivum sequentem cognitionem. Isti duo appetitus summe tendunt in objecta maxime delectabilia.
Secundo praemitto, quod in eadem voluntate est alius appetitus liber, quo ipsa voluntas potest conformiter velle aliis appetitibus, et difformiter; patet, quia appetitus naturalis voluntatis est ad summam beatitudinem, semper et summe, et tamen appetitus liber non semper vult illam, sed pro illo tempore, pro quo Deus vult sibi dare, et sic vult difformiter illis appetitibus.
Tertio praemitto, quod ista libertas dicitur moderatrix affectionis commodi, et hoc dupliciter. Primo, non volendo illud, in quod affectio commodi tendit. Secundo, non volendo ita intense. De ista autem moderatione, dictum est in primo, distinct.17. et sic patet ista tertia propositio, et patet littera sequens usque ibi : Ipsa eadem facta jam libera.
Quod dicit hic, quod eadem res includit, etc. clare patebit infra distinct. 16. quaest. 2. quomodo eadem anima intellectiva virtualiter includit potentiam intellectivam et volitivam, quae sunt distinctae perfectiones ex natura rei, in ipsa anima non realiter distinctae, nec ab invicem, nec ab ipsa anima: prout ergo ipsa anima, sive natura Angeli consideratur, ut includit libertatem voluntatis, plures rationes perfectionales virtualiter includit, quia intellectum et voluntatem, quam si eam non includeret.
(d) Per hoc ergo ad argumenta. Nunc Doctor solvit illas tres rationes superius factas. Ad primam dicit tria. Primo concedit, quod appetunt naturaliter beatitudinem, et tali appetitu nullo modo peccant ; cum ille, et ejus inclinatio sit a Deo ; et tale appetere non est actus elicitus, sed solum inclinatio naturae, ut probabit in 4. dist. 49. quaest. 10. art. 1. Et posito, quod esset actus elicitus, adhuc non esset peccatum, quia ille de necessitate eliceretur. Secundo dicit, quod voluntas, ut libera in appetendo beatitudinem, potest peccare, cum teneatur moderari naturalem appetitum, ut expositum est supra. Tertio dicit, quod quamvis appetitus naturalis semper sit rectus, tamen voluntas libera potest peccare, volendo conformiter tali appetitui, quia tenetur se conformare regulae superiori, scilicet voluntati divinae, quod magis patebit in quarto, distinct. 50.
(e) Ad secundum dico per idem. Dat duas responsiones, quarum prima est, quod non est simile de voluntate et intellectu, quia intellectus de necessitate naturae assentit vero, voluntas autem libere et contingenter, et ideo potest peccare ; potest enim avertere intellectum a consideratione objecti, et si speculatio objecti sit peccatum materialiter, tenetur avertere intellectum a tali speculatione. Quomodo autem aliqua speculatio possit dici peccatum materialiter, patebit in isto 2. dist. 42. quaest. 2. Et similiter quomodo intelligatur ista propositio: sicut principium in speculabilibus, ita finis, etc. aliqualiter patet a Doctore in prologo, quaest. ultima, et multo clarius patet in primo, distinct. 1. quaest. 4.
(f) Aliter potest dici. Secunda responsio est, tenendo similitudinem intellectus et voluntatis, intellectus circa verum, voluntas circa finem. Concedit Doctor quod sicut intellectus non errat circa primum verum, assentiendo illi primo vero in se, sic voluntas non peccat, volendo ultimum finem in se, quia talis volitio est volitio amicitiae, quae circa ultimum finem nullo modo potest esse inordinata, ut supra patuit. Et sicut intellectus potest errare circa primum verum, assentiendo illi propter aliud, sic voluntas potest peccare circa ultimum finem, volendo illum eo modo quo non convenit, qui modus supra patuit.
(g) Ad tertium, concedit quod in bonis erat appetitus naturalis ad beatitudinem, et tanta inclinatio, etiam major inclinatio, si natura eorum fuit ita perfecta ; tamen boni non peccarunt, quia libertate suae voluntatis moderabantur talem appetitum, actu enim elicito sic volebant beatitudinem, sicut ex divina determinatione eis congruebat.
(h) Et cum dicitur. Ad auctoritatem Anselmi, scilicet voluntas commodum non velle nequit. Doctor dicit, quod boni nec potuerunt, nec voluerunt nolle sibi beatitudinem, etiam concupiscendo. Hic esset bona difficultas, an voluntas possit nolle beatitudinem, ex quo libere est respectu utriusque actus. Dicerem tamen, quod ex quo in beatitudine nulla ratio mali apparet, sed tantum ratio boni, quod voluntas non posset nolle, nec odire eam. Sed quomodo hoc stat cum perfecta libertate voluntatis,inferius declarabitur in isto secundo. Sequitur in littera : Sed illam non voluerunt plus sibi, quam Deo bene esse in se, etc. Vult dicere quod boni prius voluerunt Deo bene esse, amando ipsum amore amicitiae, et plus quam quodcumque aliud, et per consequens si voluerunt beatitudinem actu elicito, eam voluerunt eo modo quod eis congruebat ex determinatione divinae voluntatis, et sic Angeli boni moderabantur affectionem commodi.
(i) Et si objicias, etc. Dicit, quod appetere, sive concupiscere actum perfectum, ut per illum magis habeat objectum in se, est ex affectione justitiae, etc. Et videtur dicere Doctor quod si voluntas appeteret illam beatitudinem, ut tantum sisteret in tali amore concupiscentiae, non recte appeteret. Si vero appetat illam, puta fruitionem essentiae clare visae, ut magis amet illam amore amicitiae, tunc bene amat, et hoc si appetit, sicut sibi congruit ex determinatione divinae voluntatis.