IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Ostenso primo inordinate amato, amore amicitiae, et primo inordinate concupito, docet Angelum ulterius habuisse alia velle inordinata, verbi gratia, excellentiae, et alia inordinata nolle ; et littera est clara. Movet dubium an odium Dei sit possibile, circa quod videtur manere dubius, de quo infr. d. 43. q. 1.
Viso igitur (k) de primo inordinate concupito, potest poni quod inordinate ulterius concupivit sibi aliquod bonum, scilicet excellentiam respectu aliorum, et habuit inordinata nolle, nolendo scilicet opposita eorum, quae concupivit, puta nolendo beatitudinem sibi minus inesse, quam Deo in se, sive quam Deum esse; vel nolendo expectare beatitudinem usque ad terminum viae; vel nolendo eam habere ex meritis, sed ex se, et ex consequenti, nolendo subesse Deo, et tandem nolendo Deum esse, in quo tanquam in summo malo, consummata videtur malitia ; sicut enim formaliter nullus actus est melior, quam Deum diligere, ita nullus pejor est quam Deum odire.
Sed hic est unum dubium, (1) an scilicet aliquis posset appetere
Deum non esse? quia sicut nihil potest esse objectum volitionis, nisi sub ratione boni, sic nec nolitionis, nisi sub ratione mali. In Deo autem nulla apprehenditur ab Angelo ratio mali, nec potest dici quod propter justitiam possit odiri, quia in sua justitia non apprehenditur aliqua ratio mali, sicut nec in seipso, licet enim in effectu ejus appareat ratio mali aliqua, non tamen in ipso.
Et si hoc est verum, tunc est dicendum, quod odium non est respectu Dei in se, nec respectu justitiae ejus, sed quantum ad effectum appropriatum perfectioni justitiae; et per hoc potest dici ad illud Psalmi : Superbia eorum, qui te oderunt, etc. non quantum ad ipsum in se, sed volendo justitiam ejus non esse vindicantem, et sic nolunt justitiam ejus, quantum ad effectum vindicantem. Sed si hoc verum sit, tunc est dicendum, quod odium Dei non est maximum peccatum, quia non respicit Deum in se, sed est contra ipsum in comparatione ad effectum: similiter tunc sequitur, quod amare Deum non habeat actum directe contrarium, sed tantum contrarium dilectioni effectus.