IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(k) Viso igitur de primo inordinate concupito. Dicit Doctor, quod ultra primum inordinate concupitum amore concupiscentiae, quod fuit ipsa beatitudo, ut supra patuit, potuit inordinate concupiscere multa alia, puta excellentiam respectu aliorum. Et ultra habuit inordinata nolle, nolendo opposita eorum, quae concupivit,
quia sicut immoderate concupivit summam beatitudinem, ita immoderate noluit oppositum ejus, et patet littera.
(I) Sed hic est unum dubium. Hic Doctor videtur tenere, sicut etiam alibi, quod Deus in se odiri non possit, nec similiter aliqua perfectio attributa Deo, cum ibi nulla ratio mali reperiatur, sed tantum ratio boni, effectus tamen Dei, puta effectus justitiae vindicativae potest odiri, et per consequens concomitanter videtur quod Deus possit odiri.
In ista littera occurrit non parva difficultas, videlicet, quare voluntas non possit Deum odire in se, ex quo habet ens, inquantum ens, pro objecto sibi adaequato, ut supra patuit praesenti dist. q. 1. et in quarto, dist. 49. et in primo, dist. 3. q. 3. ubi vult, quod idem sub eadem ratione formali sit objectum intellectus et voluntatis; cum ergo ipsa voluntas sit libera respectu cujuscumque contenti sub ejus objecto adaequato, quare non potest esse libera circa Deum, ipsum libere, vel volendo, vel nolendo? tum, quia ipsa est essentialiter libera ex hoc, quod potest libere elicere actus suos, ut patet a Doctore in primo, dist. 1. et10. et in isto secundo, dist. 25. et per Augustinum primo Retract. Nihil est tam in potestate voluntatis, quam ipsa voluntas, id est, quam ipse actus voluntatis, sicut Doctor exponit in primo, dist. 1. q. 2. dist 1. et in quarto, d. 49. et sic videtur quod sicut potest velle Deum in se, quod ita possit nolle Deum in se, et odire, tum quia isti duo actus nolle et velle respectu ejusdem objecti sunt contrarii, ut patet a Doctore in tertio, dist. 30. et alibi, ergo sicut voluntas potest habere velle circa unum objectum, ita et nolle circa illud idem.
Dico sustinendo, quod non possit Deus odiri in se, quamvis Doctor de hoc dubie loquatur in primo, distinctione prima,
quod voluntas habet ens inquantum ens pro objecto adaequato, sic quod potest velle illud, vel in ordine ad se, vel in ordine ad aliud, ut patet a Doctore in ista quaestione. Respectu autem nolle non habet simpliciter ens, inquantum ens, sed habet ens creatum, in quo est defectus alicujus boni, et etiam aliquando potest esse ratio alicujus mali. Et quia ipse Deus est summum bonum, in quo nulla est ratio alicujus mali, nec defectus alicujus boni, ideo non potest illum odire, nec Doctor dicit, quod respectu cujuscumque entis habeat velle et nolle, sed bene dicit quod habet velle.Et cum dicitur,quod est essentialiter libera, etc. dico, quod libertas proprie non attenditur penes actus contrarios, quia tunc Sol posset dici agens libere, quia potest habere actus contrarios, puta constringere et liquefacere) sed dicitur libera propter actus contradictorios, puta, quia est in potestate sua amare et non amare, et sic Doctor dicit in primo, dist. 1. et alibi, quod voluntas respectu cujuscumque objecti potest velle et non velle, quae sunt contradictoria, et illud non velle est communiter actus suspensivus ; agens vero naturale approximatum passo, non habet in potestate sua agere et non agere, et sic prima libertas voluntatis est principaliter respectu velle et non velle, et sic beatitudinem sibi ostensam potest velle et non velle, non tamen potest nolle, sed de ista materia alibi amplius dicetur.