IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicando quale peccatum sit ille inordinatus amor amicitiae Angeli re pectu sui, dicit quod non videtur esse superbiae proprie, quia haec est immoderatus appetitus excellentiae, ex August. 14. Civit. qui etiam ait 19. Civit. (ut citatur a D. Thom. 2. 2. q. 62. a. 1. ad 2. ) superbia perverse imitatur Deum, odit cum sociis aequalitatem sub illo, sed imponere vult sociis dominationem sub illo. Secundo, immoderate amare alios, non est superbia, e go nec immoderate amare se; videtur ergo reducendum peccatum illud ad luxuriam ; dicitur tamen praesumptio, vel superbia,quia ex eo sequitur appetitus excellentiae in ordine ad alios. Tartaret. et Bassol. hic videtur sic Scotum intelligere, quod voluerit illum actum esse proprie superbiae et vocari etiam luxuriam, sed hoc non vult, ut patet ex littera clare.
Quantum ad secundum articulum, restat videre de immoderato amore amicitiae, quale peccatum fuit, et de immoderata concupiscentia beatitudinis, quam concupivit sibi secundum aliquem trium modorum expressorum, et de immoderato nolle consequente: et hoc qualecumque nolle inordinatum praedictorum fuerit.
Quantum ad primum (a) dicitur, quod fuit superbia, et videtur esse intentio Augustini 14. de Civit. Dei, c. 13. ubi vult quod praesumptio est nimis placere sibi, et ideo superbi in Scriptura dicuntur sibi placentes: ergo ista immoderata dilectio sui proprie fuit praesumptio, et ita superbia.
Sed hic videtur dubium, (b) quia si superbia proprie sit immoderatus appetitus propriae excellentiae, et immoderata complacentia sui, non videtur esse proprie immoderatus appetitus excellentiae; quomodo igitur superbia?
Item secundo, praesumptuosus (c) videtur praeferre se aliis, vel in bonis quae habet vere, vel in his quae reputat habere de se. Amor autem sui immoderatus, non videtur esse talis praelatio sui, quia ejusdem rationis videtur esse in malitia immoderate se amare amore amicitiae, et alium ut proximum, sed amando alium immoderate, nullus dicitur superbus vel praesumptuosus, sed magis luxuriosus: ergo nec sic amando se.
Item, non peccavit primo in appetendo excellentiam respectu aliorum, ut tanquam Dominus, quia bonum sibi et ad se, est praecedens, nec appetendo excellentiam in opinione aliorum, quia tunc falsam excellentiam appetivisset.
Ideo dico, (d) quod primum peccatum ejus non fuit superbia proprie dicta, sed propter delectationem quam importabat, magis videtur reduci ad luxuriam, sicut peccatum, in quo inordinate delectatur quis in speculatione conclusionis geometricae, ad luxuriam reducitur.
Ad ista dico, (e) quod amans aliquod bonum immoderate, vult illud immoderate esse magnum bonum, imo maximum, et ideo immoderate, quia absque eo quod velit aliquid advenire, per quod crescat, vult illud majus esse in se quam sit: et quando non potest ad hoc attingere, ut illud in se sit majus quam est, quia hoc est impossibile, vult ex consequenti illud esse maximum, sicut potest esse maximum, vel in comparatione, ut scilicet praesit bonis aliorum, vel in opinione, ut scilicet opinentur bonum suum esse maximum ; ideo voluntas praeeminendi, vel dominandi super alios omnes, sequitur illud velle , quo quis vult immoderate bonum suum.
Dico igitur ad primum argumentum, quod praesumens ( ut praesumptio est prima species superbiae ) non vult bonum suum praeeminere bonis aliorum secundum aliquam superioritatem, nec etiam vult praeeminere illud secundum famam, sicut est de illo qui appetit laudem, sed vult illud magnum esse secundum se magnum, et ita magnum,quod sine alicujus alterius adventu, vult illud esse majus omnibus aliis, quae non ita diligit. Hoc modo potest concedi, quod immoderata dilectio sui, quae est radix civitatis diaboli, est praesumptio, quia quilibet immoderate se diligens, vult se esse tantum bonum, quantum posset proportionari actui, quo se diligit. Et hoc modo potest exponi Augustinus 14. de Civit. Dei, et bene, quod sibi placens immoderate, est superbus, et hoc prima specie superbiae; et hoc non appetendo excellentiam, quae est quaedam relatio, sed appetendo excellentiam, id est, magnitudinem in se, ex qua magnitudine sequitur ejus excellentia ad alios.
Ad secundum dico, (f) quod praesumptio non est peccatum intellectus, quasi intellectus praesumptuosi judicaret vel ostenderet, se esse tantum quantus non est, sed est peccatum voluntatis immoderate appetentis bonum suum esse tantum quantum non est, ex hoc sequitur excaecatio intellectus.Sed quando additur, (g) quod etiam illud velle sui immoderatum, non videtur superbia, sicut nec velle immoderatum alterius, responsionem quaere.
Respondetur, ut Doctor respondet ad principale argumentum, et etiam ad primam objectionem paulo ante solutam, quod fuit praesumptio et superbia communiter dieta, qua quis vult bonum quod amat esse excellens in se et absolute. Vel dicitur, quod est luxuria, ut supra patet, sed considera instantiam.