IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Quantum ad primum. Hic Doctor recitat opinionem Bonaventurae in secundo, dist. 5. qui videtur tenere, quod primum peccatum mali Angeli, quale fuit immoderatus amor respectu sui, sit superbia: et nititur hoc probare auctoritate Augustini 14. de Civit. Dei. cap. 13. ubi vult quod praesumptio est nimis placere sibi, et ideo superbi in Scriptura dicuntur placentes sibi.
(b) Sed hic videtur dubium. Hic Doctor probat quod immoderata complacentia sui, sive immoderatus amor amicitiae respectu sui, non potest proprie dici superbia, et hoc propter rationes formales distinctas, scilicet superbiae et amoris amicitiae immoderatae respectu sui, quia superbia proprie est immoderatus appetitus propriae excellentiae, id est, immoderatus amor concupiscentiae propriae excellentiae ; immoderata vero complacentia sui, est immoderatus amor amicitiae sui, et sic patet quomodo istae rationes sunt diversae.
(c) Item secundo praesumptuosus, etc. Dicit quod si immoderata complacentia sui esset superbia, praecipue pertineret ad praesumptionem, quae est species superbiae, sed hoc non, quia praesumptuosus videtur praeferre se aliis, vel in bonis quae habet vere, vel in his quae reputat habere de se, sed immoderata complacentia sui non est hujusmodi ; patet, quia ejusdem rationis videtur esse in malitia, videlicet, immoderate se amare amore amicitiae, et alium ut proximum. Sed amando alium immoderate nullus dicitur superbus vel praesumptuosus, sed magis luxuriosus: ergo nec sic amando se.
(d) Ideo dico. Hic Doctor determinat se loquendo de superbia proprie dicta, quod immoderatus amor sui non potest dici superbia, sed propter maximam delectationem in amando se immoderate, talis amor potest reduci ad luxuriam.
(e) Ad ista dico. Hic Doctor solvit illa argumenta, quibus probat immoderatum amorem sui non pertinere ad superbiam, nec ad aliquam speciem ejus. Adverte tamen, quod expresse tenet, quod immoderatus amor respectu sui, non potest dici superbia proprie dicta, sed magis luxuria. Et si potest nominari superbia vel praesumptio, hoc erit improprie; et hoc modo solvit illa argumenta, quae videntur probare, quod talis amor nullo modo sit superbia, et sic respondet ad illa, tenendo quod saltem sit superbia improprie dicta, et praesertim quod dicatur praesumptio. Dicit ergo, amans aliquod bonum immoderate, vult illud immoderate esse magnum bonum, imo maximum, et ideo immoderate, quia absque eo quod velit aliquid evenire, per quod crescat, vult illud majus esse quam sit. Hic declarat quare quis dicatur immoderate diligere, dicit quod hoc contingit, quando non quaerit media debita, per quae illud bonum crescat, et sic diligens se immoderate vult bonum suum esse summum, non tamen quaerit, unde hoc sit, nec debita media, et quia non potest aliquod bonum infinitum esse majus quam sit, praesumptuosi hoc non potentes attingere volunt bonum suum esse maximum, et hoc vel in comparatione, ut praesit bonis aliorum, et ita voluntas talium primo est circa bonum suum, ut sit maximum: secundo est circa illud bonum, ut praeemineat et dominetur aliis, et sic voluntas dominandi sequitur velle quo quis vult suum bonum immoderate, et ideo in re praesumptio praecedit superbiam proprie acceptam, ut vicelicet est immoderatus appetitus propriae excellentiae, ut supra exposui. Et nota, quod duplex est excellentia, scilicet excellentia, quae est relatio in ordine ad alios, quos quis excellit, et hoc est proprie objectum superbiae. Alio modo accipitur excellentia ut est quid absolutum, et sic excellentia non est aliud, nisi magnitudo in se, et sic praesumptuosus habet immoderatum amorem respectu suae excellentiae, sive magnitudinis in se, ex qua magnitudine sequitur excellentia, quae est relatio ad alios.
(f) Ad secundum dico, quod praesumptio non est peccatum intellectus, ut quidam voluerunt dicere, quasi intellectus praesumptuosi judicaret, vel ostenderet se esse tantum, quantus non est, quia tunc in Angelis fuisset ignorantia ante peccatum, quod non tenetur, sed est peccatum voluntatis immoderate appetentis bonum suum esse tantum quantum non est, et ex hoc sequitur excaecatio intellectus.
(g) Sed quando additur, quod etiam illud, etc. Patet responsio ex supradictis, quod tale velle fuit praesumptio et superbia communiter dicta, qua quis vult bonum, quod amat esse excellens in se et absolute, et si ultra hoc appetit illud bonum, quod sic amat praecedere alia bona, ita quod appetitus talis excellentiae dicat relationem ad alios, tunc erit superbia magis proprie.