IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit etiam appetitum beatitudinis in Angelo, potius ad luxuriam reducendum, item inordinationem nolitionum Angeli fuisse irae vel invidiae, ut quando noluit opposita eorum quae voluit, ut minorem beatitudinem sibi inesse, quam Deo, vel nolendo eam tam tarde, vel ex meritis, denique nolendo subesse Deo, vel ipsum esse.
Quantum (a) vero ad deordinationem velle concupiscentiae, videtur quod ille appetitus beatitudinis non fuerit proprie superbia, non quidem quantum ad ejus primam speciem ; patet, quia praesumptio secundum quod expositum est in praecedenti articulo, si pertinebat ad primum velle inordinatum amicitiae, non pertinet ad aliquod velle inordinatum concupiscentiae, et si ad aliquod debeat reduci, videtur magis consonare cum peccato luxuriae. Licet enim proprie luxuria sit in actibus carnis, tamen omne delectabile immoderate appetitum, inquantum delectabile, potest dici luxuria, si non est excellentia appetita, qualis non fuit ista appetitio beatitudinis.
Quantum ad deordinationem tertii (b) scilicet nolle, satis patet, quia quodlibet illorum nolle inordinatorum, fuit ira vel invidia.
(c) Et si objiciatur de ipso concupiscere se inordinato, quod non fuit peccatum luxuriae; ergo fuit proprie aliquod aliud peccatum; et non videtur per divisionem, quod fuerit aliud quam superbia: et probatur divisio per illam famosam et communem divisionem peccatorum mortalium in septem.
Respondeo, sive peccata mortalia distinguantur per habitus malos oppositos bonis, quales sunt septem habitus boni, quatuor scilicet morales, et tres Theologici; sive, quod magis videtur, per actus bonos, quales sunt actus decem praeceptorum, sive sic, non esset illa divisio septenaria peccatorum capitalium sufficiens, quia primo modo deberent esse septem peccata capitalia alia ab istis, siquidem infidelitas et desperatio sunt proprie opposita illi septenario, et non sunt contenta sub aliquo istorum septem. Secundo modo deberent esse decem capitalia, secundum transgressionem Decalogi. Haec ergo divisio non oportet, quod teneatur sufficiens in omnibus malis actibus, sive quoad omnes malos actus, quia istae non sunt primae radices, nec forte principalia peccata, sed forte multum communes ad alia peccata, sicut occasiones peccandi.
Ad argumenta principalia. (d) Ad primum dico, quod Augustinus loquitur de simpliciter primo peccato, quod fuit inordinatum velle amicitiae, et illud fuit praesumptio, et concedo quod illa praesumptio fuit simpliciter primum peccatum, sed non ut est prima species superbiae, secundum quod proprie sumitur.
Ad aliud (e) de illa divisione Joannis, patet per hoc quod prae mittit : omne quod est in mundo, ita quod peccata, quibus communiter peccant homines, continentur sub illo trinario; sed non oportet primum peccatum spirituale Angeli, quo Angeli primitus peccaverunt, sub isto peccato carnali contineri, imo illud peccatum concupiscendi, in secundo gradu, si deberet reduci ad aliquod istorum, magis deberet reduci ad concupiscentiam oculorum. Sicut enim in nobis ad concupiscentiam oculorum spectant immoderati appetitus alicujus visibilis pulchri, ita et in eis ad concupiscentiam oculorum, debet spetare immoderatus appetitus delectabilis.
Ad tertium, patet quod ista divisio per septenarium istum de peccatis capitalibus, non est sufficiens, comparando ad actum concupiscentiae, nisi per quamdam reductionem, et sic potest concedi, quod reducitur ad luxuriam, sicut omnis inordinatus appetitus delectabilis, ut est delectabile, ad concupiscentiam oculorum.
(f) Ad quartum dico, quod non fuit unicum peccatum tantum, quia fuerunt multa peccata, sicut dictu m fuit dist. 5. Et cum dicis, quod primum fuit irremediabile, dico, quod quando peccavit secundo peccato, adhuc fuit in via, et per consequens quando peccavit secundo peccato, potuit poenitere de primo peccato, et ita primum peccatum ex se, non fuit irremediabile, quia si poenituisset, invenisset veniam et misericordiam, tamen ex quo in illo peccato devenit ad terminum, omnia peccata ejus facta sunt irremediabilia; omne enim peccatum alicujus peccatoris perdurans usque ad terminum viae, est irremediabile: et qualiter ista irremediabilitas sit tantum ex lege Dei, nulli habenti gratiam cum fuerit in termino, dicetur dist. 7. Nego igitur, quod assumitur ibi tantum esse unum peccatum, unde incepit malitia daemonis ab immoderato amore sui, quod non erat maximum peccatum, et consummabatur in odio Dei, quod est maximum peccatum, quod sequebatur ex hoc, quia non potuit habere volita manente Deo ; et ideo ex inordinato appetitu prius potuit Deum velle non esse, et ita odire.
(g) Ad primum argumentum in oppositum, dico quod primum peccatum non fuit maximum. Sicut enim in bonis proceditur a magis bonis ad minus bona, scilicet a dilectione finis ad dilectionem eorum, quae sunt ad finem: ita contra in malis, a minus malo proceditur ad magis malum, juxta illud Augustini 14. de Civit. Dei c. ultimo: Amor sui usque ad contemptum Dei.
Alia duo argumenta, scilicet de passione irascibilis respectu concupiscibilis, et de appetitu excellentiae, loquendo de excellentia, prout dicit comparationem excellentis ad alios, possent concedi, quia quantum ad actum concupiscentiae non primo concupivit excellentiam, quae est passio irascibilis vel concupiscibilis, sed perfectissimam beatitudinem. Tamen si loquamur de primo velle inordinato amicitiae, potest dici quod iste non erat actus, nec passio irascibilis, sed concupiscibilis ; si enim concupiscibilis est concupiscere bonum amato, ejus etiam est amare bonum amatum, cui concupiscit illud bonum.