IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Quantum vero ad deordinationem. Hic Doctor dicit duo:
Primum, quod appetitus beatitudinis non fuit proprie superbia: patet, quia non quantum ad ejus primam speciem, quia praesumptio si pertinebat ad primum velle inordinatum amicitiae, non pertinet ad aliquod inordinatum velle concupiscentiae, ut patet, quia distinctae sunt rationes respectu velle amicitiae, et velle concupiscentiae.
Secundum est, quod appetitus beatitudinis immoderatus magis consonat peccato luxuriae, pro quanto omne delectabile immoderate appetitum, inquantum delectabile, potest dici luxuria, etc.
(b) Quantum ad deordinationem tertii, etc. Quia nollens aliquid, vellet nolitum non esse, sicut patet de damnatis, quia nollunt detineri a voluntate divina in igne, ideo volunt tale nolitum non esse, et per consequens volunt velle divinum, quo detinentur ibi non esse, et hoc ex consequenti, quia nolunt talem punitionem, et per consequens volunt ipsam non esse, et quia talis punitio est auctoritate divina, ex consequenti volunt illam non esse, et ex hoc sequitur propositum, quia esse Dei erat majus esse Angelorum, et similiter sua beatitudine. Et quia non potuerunt habere beatitudinem, ut volebant, in tantum crevit appetitus habendi, et non habuerunt, et in hoc nolebant in habendo subjici Deo, ideo noluerunt Deum esse, et tristabantur de perfectione Dei, saltem concomitanter, et ita invidia, quia invidia est tristitia de bono alterius, quae tristitia sequitur ad nolitionem talis boni, et tamen positi, quia tristitia est ex his rebus, quae nobis nolentibus accidunt, ut patet per Augustinum 14. de Civit. Dei, ad quam invidiam communiter Sequitur ira.
(c) Et si objiciatur de ipso concupiscere, etc. Contra, dicit Doctor, quod divisio peccatorum, vel accipitur per oppositum ad septem habitus, scilicet quatuor morales, et tres Theologicos. Adhuc ista divisio est insufficiens, quia infidelitas et desperatio non continentur sub aliquo istorum, licet enim temperantiae opponatur gula et luxuria, et fortitudini acedia, justitiae avaritia, charitati ira, fidei autem et spei nullum aliorum opponitur, sed possunt stare cum fide et spe, et ita infidelitas et desperatio non erunt de numero illorum septem, et sic insufficiens divisio. Aut ista divisio sumitur per oppositum ad actus bonos decem praeceptorum, et sic deberent esse decem peccata capitalia secundum transgressionem Decalogi, et ita illa divisio non tenetur in omnibus actibus malis, quia sunt multi actus mali, qui nec continentur sub aliquo septem, nec sub aliquo decem peccatorum.
Et addit, quod nec ista septem peccata sunt primae radices peccatorum, sed amor sui inordinatus, nec sunt principalia peccata, sed ista, odium Dei (si ponatur) desperatio, infidelitas, quae opponuntur primis habitibus bonis Theologicis, imo ista septem sunt radices valde communes, et magis occasiones peccatorum quam causae peccandi.
(d) Ad argumentum principalia. Ad primum. Respondet Doctor, concedendo quod tale peccatum est praesumptio, et hoc modo ponitur superbia, sed non fuit illa prima species superbiae, secundum quod accipitur proprie superbia, ut supra expositum est, quae scilicet est appetitus excellentiae.
(e) Ad aliud. Dat duas responsiones. Prima, quod auctoritas Joannis intelligitur de hominibus existentibus in hoc mundo. Secundo, quod si illud peccatum concupiscendi in secundo gradu deberet reduci ad aliquod istorum, magis deberet reduci ad concupiscentiam oculorum, sicut in nobis ad concupiscentiam oculorum spectant immoderati appetitus alicujus visibilis pulchri, ita et in eis ad concupiscentiam oculorum debet spectare immoderatus appetitus delectabilis, et sic peccatum mali Angeli, quod fuit respectu velle
concupiscentiae magis debet reduci ad concupiscentiam oculorum, et illud non fuit simpliciter primum peccatum.
Ad tertium. Patet responsio.
(f) Ad quartum respondet negando antecedens, quia fuerunt multa peccata, ut supra patuit dist. 5. art. 3. ubi sic dicit, quod in secunda mora, in qua fuerunt difformes in via, fuerunt multae morulae, quia mali peccaverunt multis speciebus peccati, scilicet superbia, odio, et invidia, et isti actus non in eodem instanti fuerunt eliciti: haec ille. Et sic patet antecedens esse falsum. Et cum probatur per hoc, quod primum peccatum fuit irremediabile, dicit Doctor quod si poenituisset, quando peccavit secundo peccato. invenisset veniam tamen ex quo in illo peccato devenit ad terminum, om-
\nia peccata ejus facta sunt irremediabilis.
(g) Ad primum argumentum. Hic probat quatuor rationibus, quod peccatum eorum non fuerit superbia, quod tamen debet intelligi, ut exposui in corpore quaestionis, quod si quis vellet sustinere, quod fuerit superbia eo modo quo expositum est, poterit respondere ad ista argumenta, quae probant non fuisse superbiam. Primum argumentum stat in hoc: Superbia non est maximum peccatum, sed peccatum mali Angeli fuit maximum: ergo. Major patet, quia oppositum non est maximum bonum, quod est humilitas.
Respondet Doctor negando minorem, quia primum peccatum eorum non fuit maximum, etc. Reliqua patent.