In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia D. Thomae Angelum non posse mutare voluntatem, quia non potest mutare intellectionem. Sententia Henrici, ideo Angelum esse immutabilem ab actu quem semel elicuit, quia voluntas separata ita profunde immergit se objecto, quod resilire nequit
Hic ponitur (a) duplex ratio continuationis malitiae in eis. Primo sic: Appetitus proportionatur suae apprehensivae a qua movetur, sicut mobile motori: Angelus autem apprehendit immobiliter, sine discursu, quod intelligit: homo autem mobiliter discurrendo, quia per rationem, in qua viam habet discurrendi ad utrumque oppositum: igitur voluntas Angeli immobiliter adhaeret, post primam apprehensionem completam. Voluntas autem hominis post volitionem completam sequentem rationem, adhaeret mobiliter, et ideo licet voluntas Angeli antequam firmasset se per volitionem completam,fuisset mobilis ad opposita, alioquin non potuisset indifferenter peccasse vel meruisse, tamen post primam electionem, immobiliter adhaesit ei quod elegit, et ita radicaliter ex immobilitate cognitivae, factus est bonus impeccabilis, et malus impoenitens.
Alia via ponitur sic, quod voluntas quanto perfectior, tanto perfectius immergit se in volibili, voluntas separata a corpore, qualis est Angelica, est omnino perfecte libera: nostra autem corpori corruptibili conjuncta, habet libertatem diminutam, et ideo licet nostra habeat libertatem, illa tamen maxime hahet libertatem, quae est omnino separata a corpore. Voluntas etiam nostra separata, vel existens in corpore incorruptibili immobiliter se immergit in objecto, ita ut ab illo resilire non possit. Modus assignatur (b) ex illo Proverb. Peccator cum in profundum pervenerit, contemnit; quando est ergo voluntas perfecte libera, praecedente electione perfecta, efficaciter currit in volitum ponendo ibi finem: veniens autem ad obstaculum, synteresis non ibi sistit, sed contemnendo impingit: et in illam etiam retunditur, ut se retrahere, nec velit, nec possit velle, ut si ferrum impingatur ossi retunditur, nec retrahi potest, nec eadem virtute qua immittitur, nec majori.