In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Hic ponitur duplex ratio. Hic Doctor recitat duas opiniones, quae in eadem conclusione sunt concordes. Alia tamen, et alia ratione probant, quarum prima est Thomae 1. p. q. 64. art. 2. qui dicit quod Angelus ex hoc necessario continuat malitiam, quia apprehendit objectum, quod intelligit immobiliter, ita quod talis apprehensio necessario movet voluntatem ad continuandum actum suum circa talem apprehensum. Exemplum : Intellectus Angeli apprehendit naturam suam ut diligibilem ut octo, licet in re sit tantum diligibilis ut quatuor, et voluntas sequitur talem apprehensionem, diligendo illam naturam ut octo, et sic peccat immoderate diligendo; et quia talis apprehensio valde firmatur post tale peccatum, et immobiliter apprehendit, et talis apprehensio est causa necessaria ipsius amoris immoderati, ideo semper voluntas Angeli mali continuat malitiam suam. Alia ratio ponitur ab Henrico quodl. 4. q. 11. quae patent in littera.
(b) Modus assignatur ex illo Proverb. 18. Et littera stat in hoc quod voluntas Angeli sic immoderate vult, sive amat, puta se, quod in tali objecto sic amato immergitur, ponendo sibi finem suum ; veniens autem ad obstaculum, synteresis non ibi sistit, id est, quod quando arguitur a synteresi de tali amore sic immoderato non assentit synteresi, sed contemnendo synteresim impingit, et in illam etiam retunditur, id est, quod contemnendo synteresim, magis vult illud volitum, et sic ibi retunditur, quod ipsa voluntas non potest se retrahere ab amore talis voliti ; sicut virtus infigens clavum in lignum, licet quando infigit possit retrahere illum, tamen quando clavus retunditur in ligno, dum infigitur a tali virtute, non potest retrahi.