IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat Doctor sententias praedictas. Primo, ex Augustino. Secundo, secundum eumdem Augustinum debet assignari causa communis obstinationis Angeli et hominis ; praedictas autem causae non sunt tales. Tertio, voluntas ut actus primus, est libera ; ergo per actum secundum ei advenientem,
non mutatur ejus libertas. Quarto, nihil creatum potest esse ratio causae principali ut agat opposito modo ei, quem ex natura habet. Quinto, alias Angelus tantum primo peccato demereretur.
Contra conclusionem (c) istam, in qua conveniunt istae duae opiniones, videtur esse auctoritas Augustini de fide ad Petrum c. quinto, ubi sic ait : Si possibile esset, ut humana natura, quae postquam a Deo aversa est bonitatem perdidit voluntatis, ex seipsa rursus eam habere posset, multo possibilius hoc haberet natura Angelica, quae quanto minus gravatur corporis terreni pondere, tanto magis hac esset praedita facultate, et hoc habere posset. Ar guitur igitur sic : si voluntas humana ex se posset redire ad justitiam, multo magis voluntas Angelica: ergo illa, nec propter immobilitatem suae potentiae cognitivae ( qualis non est cognitiva voluntatis nostrae) nec propter plenam libertatem ejus, ex hoc quod est separata a corpore, est impossibilis redire ad justitiam, postquam peccavit, imo secundum eum, magis videtur possibilis quam nostra.
Praeterea, contra (d) conclusionem istam arguo primo sic : Non tantum voluntas Angeli damnati est obstinata, sed etiam hominis damnati, et oportet utriusque assignare causam communem, secundum quod videtur Augustinus dicere de fide ad Petrum paulo post litteram praeallegatam, ubi vult quod sit una causa communis, quare Deus judicabit simul spiritus humanos et Angelos damnatos; et idem videtur velle de Civit. Dei, sed neutra istarum potest poni causa obstinationis hominis damnati, ergo nec Angeli. Probatio assumpti, quia anima conjuncta non habet cognitivam immobiliter apprehendentem, sicut Angelus, secundum primam viam ; nec ut se immergat in volitum et immobiliter, secundum perfectam libertatem, juxta secundam viam ; ergo oportet assignare causam istius obstinationis in anima, quando est separata; aut ergo tunc ante omnem actum elicitum, est obstinata, et per consequens neutra praedictarum causarum est causa obstinationis suae, quia antequam velit aliquid secundum actum intellectus immobiliter apprehendentis, vel ex plena libertate, quam habet. separata, est obstinata, aut fit obstinata per aliquem actum, quem elicit separata, qui secundum primam viam, sequitur apprehensionem intellectus separati immobilem, vel juxta secundam viam, ex sua libertate immergit se in volitum ; sed hoc secundum videtur inconveniens, quia separata non demeretur, sed tantum per actus quos habuit in via recipit quod meruit, vel quod demeruit: ergo nullum actum habet praecedentem obstinationem, per quam reddatur obstinata.
Vel sic ostenditur, anima peccatoris in instanti separationis est obstinata, quia est in termino, et non per actum, quem tunc elicit, quia in eodem instanti in quo separatur, totum compositum corrumpitur, et in illo non intelligit;nec etiam per actum praecedentem illud instans est obstinata, quia tunc fuit viator, igitur, etc. Vel sic, si voluntas hominis propter hoc quod habet apprehensionem
immobilem, reddit se obstinatam, vel hoc est dum est in corpore, vel dum est extra corpus ; nondum est in corpore, quia tunc non habet apprehensionem immobilem, cum sit viator ;nec secundo modo, quia in instanti separationis, anima obstinatur et damnatur, non habet autem tunc apprehensionem, quia illud est instans corruptionis;igitur, etc.
Et posset confirmari de Lazaro, quo mortuo,intellectus habuit apprehensionem animae separatae, et ejus voluntas habuit plenam libertatem, quia tunc separata, et tamen ex neutro istorum immobiliter voluit, quia tunc fuisset impeccabilis si bonus, vel obstinatus si malus ; quorum utrumque est falsum, quia adhuc erat viator, nisi fingatur, quod Deus miraculose suspendit eum ab operatione, qualis consequitur animam separatam, pro tante, quia praeordinaverat eum resurrecturam ; sed hoc non videtur probabile, quia multa dicitur narrasse quae viderat.
Praeterea secundo, (c) causa totalis non aliter causat, nisi ipsa secundum quod causa aliter se habeat, et hoc quando non ponitur aliqua diversitas ex parte passi, vel aliquorum impedimentorum extrinsecorum. Sed voluntas ut prior naturaliter actu suo, non ut existens actualiter sub actu, est causa actus sui, quod est manifestum ex hoc, quod est causa libera actus sui, quae libertas non est ejus, nisi ut prior actu suo, quia ut est sub actu, habet actum ut formam naturalem. Patet etiam, quia aliquid, ut est sub effectu tanquam forma ejus, posterius est, sicut compositum est posterius forma sua 7. Metaphysicae ; voluntas ergo non aliter se habet in eliciendo actum, nisi aliter se habeat inquantum est prior actu, sed per hoc quod ponitur habere actum inhaerentem sibi, ipsa non aliter se habet inquantum est prior naturaliter actu, quia licet aliter se habeat inquantum est sub actu, quantum videlicet ad aliquod accidens, non tamen quantum ad suam naturam, secundum quam est talis actus primus, qui est voluntas ; ergo ipsa sub quocumque actu intelligatur, non aliter se habebit in eliciendo actum quemcumque ; ergo per nullum actum vel habitum, qui potuerit poni in ea separata (qui non potest poni in ea conjuncta) erit ipsa opposito modo eliciens actum bonum, vel malum illi modo quo prius eiiciebat, et ita si prius contingenter egit, per nihil tale in ea positum necessario eliciet.
Confirmatur, quia causa, quae secundum se uniformiter se habet ad plures effectus, per hoc quod causat unum, non aliter se habet respectu alterius, ut patet de calore respectu plurium calefactionum. Sed voluntas est causa respectu plurium volitionum; igitur per hoc quod unam elicit, non aliter se habet ad eliciendum aliam; igitur si primam libere eiiciebat, ita quod respectu illius non fuit impeccabilis, nec per illam respectu alterius est impeccabilis.
Confirmatur secundo, voluntas Angeli respectu illius actus, qui ponitur causa obstinationis, contingenter se habet, et solum necessario, necessitate secundum quid, quia est causa illius, ut prior naturaliter, et ut sic contingenter elicit ;
sed talis ocius non magis necessitat voluntatem respectu alterius, quam respectu sui, igitur, etc.
Et confirmatur ratio, (f) quia nulla causa secunda potest esse ratio principalis causae agendi, opposito modo illi qui convenit principali agenti ex sua causalitate ; sic enim causa principalis non e.sset principalis, quia determinaretur ad oppositum modum a causa secunda ad agendum suo proprio modo agendi ; ergo cum voluntas sit causa principalis sui actus, quodcumque ponatur in voluntate respectu actus ejus, vel non, erit causa actus sic eiiciendi; vel si sit causa, est secunda causa respectu voluntatis, et non causa principalis; sequitur ergo, quod voluntas per nihil aliud determinatur ad agendum.
Praeterea, (g) sicut fuit dictum dist. 5. et 6. tam bonus quam malus Angelus habuit tempus viae, ita quod non tantum per instans fuit viator ; sed habuit malus Angelus diversa peccata ordinata, puta ex actu amandi se eiiciebat actum concupiscendi sibi summum commodum, et ex illo actum excellentiae, quo voluit habere illud commodum, non sub regula voluntatis superioris, sed contra eam; et tandem actum odiendi Deum, qui resistit sibi in illud appetendo, et non habuit omnes istos actus distinctos simul ; ergo quando demerebatur secundo peccato, adhuc fuit in via, et tamen peccaverat jam primo peccato ex prima electione: ergo non qualiscumque immobilis apprehensio, vel quodcumque primum peccatum, vel plena immersio in objectum, fecit ipsum impoenitentem, quandocumque enim aliquo istorum peccatorum peccavit, sistebat in via, et non fuit idem peccatum cum peccato praecedenti.