IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Contra conclusionem. Hic Doctor probat multis rationibus conclusionem Thomae et Henrici non esse veram, et praesertim non esse veram per rationes quas ipsi faciunt. Et prima ratio tenet per argumentum a minori, quia minus videtur quod anima corpori conjuncta posset redire ad justitiam post peccatum, quam Angelus, ut patet per Augustinum de fide ad Petrum cap. 5. Sed anima dum est in via post peccatum ad justitiam redire potest ; ergo et Angelus post peccatum, ergo ipsa natura Angelica, etc.
(d) Praeterea, contra conclusionem istam arguo. Haec ratio est satis evidens, quia oportet assignare causam communem tam in Angelo, .quam in anima separata respectu obstinationis. Patet, quia ex hoc solo ponitur differentia inter Angelum et animam respectu obstinationis post peccatum, quia anima ut conjuncta non apprehendit immobiliter, ut dicit Thomas, nec immergitur in objecto, etc. ut dicit Henricus ; separata ergo a corpore, istae rationes non verificantur de ipsa. Pono ergo casum, quod anima Judae sit actu separata et damnata, et per consequens obstinata in peccato. Quaero, per quem actum est obstinata? non per actum elicitum ante separationem, patet per Thomam et Henricum; aut ergo separata ante omnem actum elicitum est obstinata, aut per actum elicitum. Non primo, quia tam Thomas quam Henricus per rationes prius factas dicunt, quod Angelus est obstinatus per actura elicitum, videlicet per actum elicitum sequentem apprehensionem immobiliter, ut dicit Thomas ; vel per actum elicitum sequentem perfectam libertatem, quo immergitur in objectum, ut dicit Henricus. Non secundo, quia ut separata, sicut non potest elicere actum merendi, ita non potest elicere actum demerendi, oportet ergo assignare aliam causam obstinationis communem tam Angelo, quam animae separatae.
(e) Praeterea secundo causa totalis, etc. Haec ratio stat in hoc, quia posito quod voluntas Angeli sit actu sub aliquo actu, tamen ut elicit actum, est prior actu: pono ergo casum, quod anima, sive conjuncta sive separata, habeat actum peccati sibi inhaerentem, puta dilectionem alicujus objecti inordinatam, et ipsa anima conjuncta potest elicere actum amandi ordinatum ; patet, quia licet sit sub actu peccati, adhuc tamen est prior, etiam ut elicit ipso actu amandi ordinato, non dico tamen quod simul sit sub actu amandi inordinate et ordinate, sed dico quod actus amandi inordinatus non sic impedit voluntatem, quin in illo priori possit elicere actum amandi ordinatum, quia in illo priori attenditur libertas voluntatis: sicut ergo ipsa voluntas conjuncta contingenter elicit actum amandi ordinatum post actum amandi inordinatum ; ergo et separata, quantum est ex parte sua post actum peccati sibi inhaerentem, contingenter potest elicere actum ordinatum, et sic oportet assignare aliam causam obstinationis, quam assignetur a Thoma et Henrico. Et hoc est, quod Doctor principaliter intendit in ista ratione. Expono tamen aliqua dicta in ista littera, primum est ibi : Causa totalis non aliter causat nisi ipsa, etc.
Hic nota, quod causam aliter causare potest multipliciter intelligi. Primo, quod alium et alium effectum causet, et sic non requiritur, quod in se aliter se habeat ; patet, quia Sol non aliter se habendo in se potest producere plures effectus, non tantum numero, sed etiam specie distinctos. Secundo, quod alio et alio modo causet, puta majori vel minori conatu, vel intensius aut minus intense: et hoc etiam modo non oportet causam aliter se habere, praecipue loquendo de causa libera, ut satis patet a Doctore in 1. d. 17. Tertio, quod necessario causet, vel quod contingenter, et hoc modo intelligitur haec propositio, scilicet quod causa totalis circa idem objectum aeque dispositum non potest aliquando contingenter causare, et aliquando necessario, nisi ipsa causa aliter se habeat ; patet, quia isti duo modi contingenter causare, et necessario causare, sunt simpliciter oppositi, praecipue circa idem objectum. Et de hoc vide Doctorem in primo, dist. 2. parte 2. q. 4. et dist. 10. et hoc modo intendit in ista propositione, cum dicit : causa totalis non aliter causat, etc.
Et si dicatur,quod eadem voluntas divina est causa, vel quasi causa necessaria respectu amoris essentiae divinae, ut patet a Doctore in 1. dist. 10. et est causa contingens respectu creare, ut patet ab ipso in primo, dist. 2. 8. 10. et alibi; dico, quod non est simile, quia voluntas divina non comparatur ad idem objectum. Sed de hoc vide quae exposui in primo, dist. 1. quaest. 4. et dist. 10.
Si etiam dicatur, quod supra dixit Doctor distinct. 5. quod eadem voluntas ut est in via, vult mutabiliter, et ut est in termino, vult immutabiliter, et tamen est eadem et prior utroque actu ; dico, quod hoc solutum est ibi, quia ista necessitas volendi, non est simpliciter ab ipsa, et vide ibi quae diffuse exposui. Deinde sequitur in littera ista : Sed voluntas, ut prior naturaliter actu suo, etc. Et vult dicere (ut infra patebit) quod ex quo ipsa voluntas, ut causa est prior actu ; ergo per actum sibi inhaerentem non aliter se habebit in causando, quia ille actus sibi inhaerens nullo modo est ei ratio causandi actum, sed sola voluntas, ut sic prior est ratio formalis causandi.
Adverte etiam, quod haec littera non contradicit illi, quod dixit supra, dist. 5. quaest. 2. quod voluntas non elicit actum libere, antequam eliciat ; sic ergo dicitur libera, quando actu elicit actum, ergo ut sic, non erit prior, quia quando elicit actum, actus est ; actus enim tamdiu est, quamdiu voluntas elicit actum, et quando actum non elicit, actus non est, ut patet a Doctore in primo,dist. 3. quaest. ultima, resp. ad ultimum arg. principale, et sic videtur falsum dicere, quod libertas competat voluntati,ut est prior actu. Dioc, quod nulla est contradictio, quia hic intelligit quod voluntas sit prior actu elicito, et ut elicit, est etiam prior ipso actu natura, ut infra patebit, dist. 35. et supra declaratum est,dist. 1. quaest. 2. et d. 5. q. 2. quod causa ut causat est semper prior causato, et sic intelligit quod libertas non inest voluntati, nisi ut prior actu, id est, quod libere elicere non inest sibi, nisi ut ipsa eliciens sit prior natura actu elicito ; et quod sic intelligat, patet per verba sequentia ibi: quia ut est sub actu habet actum, ut formam naturalem, etc. nam voluntas, ut est sub actuali volitione, sicut subjectum sub forma informante, non dicitur elicere illam, quia tunc elicita est ; ergo ut elicit, prior erit, imo ut est subjectum talis actus videtur posterius ea, sicut compositum est posterius forma sua, 1. Metaph. text. cont. 1. ubi sic habetur: Quare si species materia est prior,et magis ens, et ipso quod ex utrisque prior erit. Haec ille, id est, quod sicut forma est prior materia, ita est prior composito constituto ex materia et forma, quia licet homo absolute sit prior albedine, tamen homo albus est posterior albedine, sic dico quod voluntas, ut est formaliter volens, est posterior ipsa volitione, licet absolute sumpta, et ut eliciens actum sit prior. Et quod dicit ibi : habet actum, ut formam naturalem,vult dicere quod ipsa voluntas, ut ponitur subjectum sui actus, habet ipsum tanquam perfectionem ad quam inclinatur: inclinatio autem naturalis est respectu receptivi,ut infra patebit distA8. hujus 2. et aliqualiter patebit in quarto, dist. 49.
(f) Et confirmatur ratio, etc. Haec ratio stat in hoc, quod ex quo ille actus supponeretur causa obstinationis (quod tamen falsum est) esset tantum causa secunda, et minus principalis, et voluntas erit causa principalis Modo causa secunda non potest determinare causam primam ad agendum opposito modo, qui competit primae, puta prima agit libere, et secunda necessario ; illa secunda non potest determinare primam, ut agat necessario, et sic ille actus, posito quod sit causa obstinationis minus principalis, non poterit determinare voluntatem, ut necessario obstinata.
Sed hic videtur difficultas, quia tunc meritum non erit voluntarium, nam dicit Doctor in primo, dist. 11. quod charitas est causa magis principalis meritorii quam voluntas, et tamen ipsa voluntas agit de necessitate naturae, ut patet a Doctore ; si ergo causa minus principalis non potest determinare causam magis principalem, sequitur quod actus meritorius erit necessario elicitus, et sic non libere.
Dico, quod actus meritorius dicitur meritorius principaliter a charitate, et hoc non est a ratione charitatis, quod ipsa sit causa principalior talis actus,sed ex sola acceptatione divina, quae magis acceptat illum actum, ut procedit a charitate, quam ut a voluntate, ut patet a Doctore ubi supra.
Dico etiam, quod quando charitas et voluntas comparantur ad actum meritorium, puta ad acceptabilitatem passivam, quod ultra substantiam actus, et intensionem ejus, nihil causat, quia acceptatio passiva est a sola voluntate divina sic vel sic acceptante, ut patet in 1. dist. 17. Respectu tamen substantiae actus et intensionis ejus, voluntas est causa magis principalis, ut patet a Doctore ubi supra. Et de hac materia vide quae prolixe exposui super 17. dist. primi.
Si etiam dicatur, quod essentia divina, et ipsa voluntas divina respectu productionis Spiritus sancti sic se habent, quod essentia divina est ratio magis principalis producendi Spiritum sanctum quam voluntas, patet, quia ratio magis universalis, nam ipsa concurrit ad productionem Filii et Spiritus sancti ; ergo videtur sequi ex isto dicto Doctoris, quod productio Spiritus sancti magis deberet dicit necessaria, et per modum naturae quam libera, quod tamen est communiter contra Doctores et praecipue contra Doctorem in primo, dist. 10.
Respondet Franciscus de Mayr. in primo, dist. 2. quod effectus sequitur deteriorem partem, et sic quando effectus est a duabus causis, ab una per modum naturae, et ab alia per modum libertatis, talis effectus dicitur libere produci. Sed ego non intelligo hoc dictum, salva tamen reverentia tanti viri, nam voluntas divina et ignis concurrunt, puta ad aliquem effectum, et tamen absolute ille effectus dicitur contingenter productus, licet necessario ab ipso igne, quia causa principalior est voluntas divina, et hoc patet a Doctore in primo, dist. 2. parte 1. quaest. 1, et in secundo, dist. 1.
imo causa superior magis assimilat effectum causae secundae, quam ipsa causa secunda assimilat, ut patet in primo, dist. 3. q. 8. Dicerem ergo pro nunc (salvo meliori judicio) quod quamvis essentia divina sit universalior ratio producendi, non tamen perfectior, voluntas enim divina est ita formaliter infinita, sicut essentia divina. Doctor autem intelligit de causis, quarum una sit principalior, et perfectior alia. Dico secundo, quod ad habendum effectum liberum, sufficit quod una causa libere agat, et tota contingentia ipsius effectus sumitur a tali causa libera.
(g) Praeterea sicut fuit dictum, etc. In ista ratione supponit secundum primam viam, quod Angelus in primo peccato habuit immobilem apprehensionem respectu objecti, circa quod peccavit, et secundum secundam viam, quod voluntas Angeli in primo peccato fuerit perfecte libera
Ex hoc infert Doctor, quod tam secundum primam viam, quam secundum secundam viam, non potuerit peccare secundo peccato, cujus oppositum ostensum est supra, dist. 5. et 6. Et quod non potuerit peccare secundum istos secundo peccato, patet, quia voluntas sequens immobilem apprehensionem, immobiliter adhaeret post illam apprehensionem, secundum primam opinionem, et similiter voluntas perfecte libera immobiliter se immergit in objecto, ita ut ab illo resilire non possit secundum secundam opinionem. Si dicatur, quod potuit peccare secundo peccato, contra, quia tunc est in statu merendi et demerendi, et per consequens post primum peccatum Angeli non immobiliter inhaeret. Si dicatur, quod secundum peccatum non fuit aliud a primo peccato, sed idem continuatur, contra, quia oppositum est ostensum supra,
dist. 6. quaest 2. vide ibi, et hoc est, quod dicit Doctor in fine hujus rationis, scilicet et non fuit idem peccatum cum peccato praecedenti. Primum enim peccatum Angeli fuit ex immoderato amore amicitiae respectu sui, et ex illo actu amandi se, immoderate eiiciebat actum concupiscendi sibi summum commodum, et ex illo actu excellentiae, quo voluit habere illud commodum, non sub regula voluntatis superioris, sed contra eam, ut supra patuit dist. 6. quaest 2.