IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Impugnat specialiter opinionem D. Thomae per tria absurda ad eam sequentia. Primum, quod non posset Angelus apprehendere minus recte. Secundum, quod necessi Uretur ad primam volitionem per intellectum, quia eodem modo movet ad primam, et caeteras, scilicet per modum naturae. Tertium, quod Angeli post primum bonum actum fuissent impeccabiles. Quarto rejicit differentiam D. Thomae inter Angelum et hominem quoad discursum.
Praeterea, contra (a) primam viam arguitur specialiter, primo, quia ipsa supponit falsum,scilicet, quod intellectus sit sufficiens motor voluntatis, sicut declarabitur dist. 25. hujus 2. Secundo hoc falsum repugnat dictis eorum in ista positione, dupliciter. Primo, quia cum intellectus Angelorum ante primum peccatum fuit rectus in apprehendendo ( non enim poena praecessit culpam,) ergo movit voluntatem ad aliquid recte appetendum, nec potuit aliter movere, quia intellectus movet per modum naturae, et per consequens non potest movere nisi secundum modum cognitionis quam habet: ergo movit voluntatem ad recte volendum: ergo voluntas illa nunquam potuit peccare.
Secundo contradicit (b) illud falsum positioni eorum, quia si ex ratione motoris et mobilis, sit talis proportio, voluntas non tantum esset immobilis post primam electionem voluntatis, sed in ipsa prima vel ante primam, quia intellectus eorum sicut immobiliter ostendit aliquid post primam electionem, ita et ante eam, si ipse immobiliter apprehendens, moveat appetitum immobiliter: ergo in primo actu movebitur immobiliter, et per consequens non tantum post primum actum.
Praeterea, ex illa via (c) videtur sequi, quod cum secundum eos, Angelus fuerit creatus in gratia, et sic habuit aliquem actum in gratia ( quia non est verisimile, quod in primo instanti fuerit otiosus, quia non fuit impeditus; et si fuisset tunc otiosus, peccasset forte peccato omissionis), nec simul cum gratia peccavit, planum est; ergo aliquando secundum gratiam habuit bonam electionem et plenam, quia sequentem perfectam apprehensionem intellectus, quia secundum eos non est nisi talis apprehensio in eis, et hoc immobiliter, et non per discursum: ergo quilibet in illa electione prima bona firmavit se, et factus est impeccabilis.
Praeterea, differentia (d) de voluntate hominis et Angeli, non valet, quia etsi intelligat Angelus sine discursu, quod secundum eos, homo intelligit per discursum, tamen intellectus hominis non mobi-
Uter adhaeret illi ad quod discurrit, ita enim certitudinaliter, hoc est, non dubitando, tenet conclusionem ad quam discurrit, sicut Angelus tenet eam videndo eam in principio sine discursu: ergo ista immobilitas intellectus humani, hoc est, certitudo, haberet aeque immobilem voluntatem, sicut illa alia quae ponitur in Angelo.
Quod etiam negatur (e) ab Angelis omnis discursus, non videtur probabile, sicut probatur supra in proaemio primi libri quaestione illa : Utrum Theologia sit scientia.