IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Praeterea, contra primam viam. Postquam Doctor simul improbavit utramque viam, nunc specialiter arguit primo contra primam viam, et secundo contra secundam. Contra primam primo dicit, quod illa via supponit falsum, scilicet quod intellectus sit sufficiens causa movendi voluntatem ad operationem, ut patebit in isto 2. dist. 25. ubi Doctor probabit quod nihil aliud a voluntate est sufficiens causa movendi ipsam ad operationem.
Secundo dicit, quod posito quod intellectus sit sufficiens causa movendi voluntatem, adhuc sequuntur duo, quae repugnant dictis eorum. Primum, quod Angelus nunquam potuerit peccare, patet, quia intellectus Angeli ante primum peccatum fuit rectus in apprehendendo, aliter poena praecessisset culpam, puta caecitas vel ignorantia ; ergo movit voluntatem Angeli ad aliquid recte appetendum et immobiliter, patet, quia intellectus est movens mere naturale et per modum merae naturae. Sicut ergo immobiliter apprehendit recte, ita immobiliter movet voluntatem ad aliquid recte appetendum, et sic sequitur, quod voluntas Angeli nunquam potuerit peccare.
(b) Secundo contradicit illud falsum positioni eorum. Hic Doctor adducit secundum repugnans dictis opinionibus, quod sequitur ex illo falso, videlicet, quod intellectus sit sufficiens causa movendi voluntatem. Dicit enim opinio, quod post primam electionem intellectus movet voluntatem immobiliter, sed non in ipsa prima electione, sive ante primam electionem, quia tunc movet mobiliter; sed hoc videtur repugnare, quia intellectus Angeli, ita est movens per modum naturae ante primam electionem, igitur ita immobiliter movet ante primam electionem, sicut post primam. Patet etiam, quia ita immobiliter apprehendit ante primam electionem, sicut post primam, cum in utraque apprehendat per modum naturae; igitur ita immobiliter movet voluntatem ante primam electionem, sive in ipsa prima electione, sicut et post primam, quod contradicit opinioni. eorum.
(c) Praeterea ex illa via. Hic Doctor deducit ad aliud inconveniens, quod sequitur ex dictis opinionibus, videlicet quod in prima electione fiat omnino impeccabilis. Et quod hoc sequatur ex dictis eorum, patet, quia ipsi dicunt quod voluntas sequens apprehensionem immobilem, vult immobiliter, ut patet per ipsum Thomam 1. p. quaest. 63. art. 2. Ex hoc dicto infert Doctor propositum, quia tenendo opinionem eorum, scilicet quod Angelus fuerit creatus in gratia, tunc sic in illo instanti quo fuit creatus in gratia, plene et perfecte apprehendebat, patet, quia sine discursu; ipsi enim negant omnem discursum in Angelo ; ergo immobilite apprehendebat, et pro illo instanti voluntas fuit perfecta in gratia, et sic immobiliter volebat. Patet etiam, quia intellectus, secundum eos, est sufficiens causa movendi voluntatem ; ergo in illo instanti quo apprehendit immobiliter, movet voluntatem immobiliter, et talis actus elicitus in gratia est actus rectus et meritorius, non enim cum gratia potuit esse actus peccati ; si ergo ille actus immobiliter fuit elicitus, ergo simpliciter fuit impeccabilis.
(d) Praeterea differentia, etc. Hic Doctor improbat aliud dictum Thomae ubi supra. Dicit enim Thomas quod ideo intellectus Angeli apprehendit immobiliter, quia sine discursu, intellectus vero hominis mobiliter, quia cum discursu, ut supra patuit. Sed haec differentia videtur nulla, quia intellectus hominis immobiliter adhaeret conclusioni ad quam discurrit, sicut et intellectus Angeli ad quam non discurrit: patet, quia intellectus hominis ita certitudinaliter adhaeret conclusioni ad quam discurrit, et immobiliter, quia necessario et per modum naturae, sicut intellectus Angeli, et sic videtur sequi quod ita voluntas hominis in eliciendo immobiliter se habeat, cum sequatur apprehensionem immobilem, sicut et voluntas Angeli.
(c) Quod etiam negatur ab Angelis, etc. Sequitur in proaemio primi libri quaest, illa : Utrum Theologia sit scientia. Dictum est enim ibi, quod discursus non requirit necessario successionem, sive ordinem temporis, sed sufficit ordo naturae, vide quae ibi exposui.