IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Rejicit specialiter sententiam Henrici. Primo, quia causa libera habet actam et modum ejus in sua potestate, naturalis neutrum habet. Nec contradicit 1. d. 2. quaest. 2. quia ibi tantum negat modum videndi essentiam sine personis subesse voluntati, nec idem est de aliis modis. Secundo, alias omnes Angeli mali summo conatu peccassent.
Tertio, tendens libere in objectum, libere in eodem quiescit. Quarto, per nullum actum extra viam obstinatur anima, nec assignari potest, quo actu viae obstinetur. Quinto, ducit exemplum Henrici de ferro acuto ad oppositum.
Contra secundam (f) viam arguitur specialiter, quia sicut agens naturaliter non dominatur actui, sic nec modo agendi, et per oppositum Sicut agens liberum dominatur suae actioni, sic et modo agendi, et per consequens in potestate ejus est intense vel remisse agere: igitur non oportet quod ex hoc quod voluntas est perfecte libera, quod cum summo conatu se immergat in objectum: imo ipsa magis dominatur sibiipsi, cum quantocumque conatu tendat in objectum, et ita libere fertur in quodcumque objectum fertur, et posset etiam de absoluta ejus libertate non sic ferri in illud.
Hoc etiam confirmatur, quia non videntur omnes Angeli mali ex summo conatu peccasse, sicut nec omnes boni ex summo conatu meruisse, aut saltem possibile fuit non secundum totam facultatem naturae suae elicere actum.
Praeterea, eodem principio (g) tendit aliquid, vel movetur in terminum, et quiescit in termino ; ergo si voluntas perfecte libera ex perfecta libertate sua tendat in objectum, ex eadem libertate quiescit in objecto; ergo ex tali plena libertate tendendi in objectum, quali Angeli mali peccaverunt, non necessario sequitur quietatio ejus in illo, sed tantum voluntaria et contingens, sicut contingenter tendit in illud.
Praeterea, sicut tactum fuit (h) supra contra ambas vias, non potest dici quod voluntas animae separatae per aliquem actum, quem tunc eliciat, reddat se obstinatam, quia prius naturaliter quam ipsa separata aliquem actum eliciat, est obstinata, quia est in termino ; ergo per aliquem actum, quem eiiciebat in corpore, reddit se obstinatam impingendo tunc in synteresim. Sed hoc est falsum, tum quia viator, tum quia potest aliquis ex minori conatu peccare illo peccato, propter quod damnetur, si non sequatur poenitentia quam quo alius peccat, vel ipsemet alio peccato, quod deletur per poenitentiam.
Praeterea, contra exemplum ejus de ferro acuto impingendo in os, quamvis videatur exemplum illud, et tota positio similis positioni Hesiodi 3. Metaphys. quia immortales facti sunt, quia gustaverunt nectar et manna, quos ibi deridet Philosophus, quia despexerunt intellectum nostrum. Non enim potest intelligi, secundum Philosophum ibi, quid dicitur per tales sermones parabolicos vel metaphoricos, nec est modus Philosophi vel scientifici sic loqui, tamen accipiendo exemplum pro quanto potest esse ad propositum, potest reduci ad oppositum. Quare enim ferrum acutum infixum duro corpori, non potest extrahi a causa vel virtute illa, quae ipsum infixit; ratio est, quia partes corporis magis concurrunt in quas impinxit, et ideo magis coarctatur illud infixum quam in principio, quando infigebatur, sed si augmentaretur virtus motiva, secundum augmentationem, quam addit illa coarctatio partium, et illud infixum remaneret in sua natura aeque rectum, posset jam extrahi: ergo cum voluntas impingens in quodcumque, remaneat recta in naturalibus, licet habeat curvitatem, hoc est quamdam deformitatem, quasi privationem inhaerentem, et illud cui se immergit, non habeat majorem virtutem includendi ipsam, cum in se immergit, quia non est in objecto aliquis talis concursus, sequitur quod voluntas activa potest se retrahere.