IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Contra secundam viam arguitur specialiter. Hic Doctor arguit contra opinionem Henrici, et primo contra illud quod dicit, quod voluntas perfecta, cujusmodi est separata vel existens in corpore incorruptibili, immobiliter se immergit in objecto, ita ut ab illo resilire non possit, etc. Et Doctor intendit probare oppositum hic, quia quanto voluntas est perfectior, tanto magis libere agit, etiam ponendo quod agat omni conatu; et arguit sic, quia sicut agens per modum naturae sic de necessitate agit, quod non est in potestate ejus modus agendi, puta intense vel remisse, cum agat omni conatu, ita agens liberum sic libere agit, quod non tantum in potestate ejus est actio libera, sed etiam modus agendi, quia potest intense et remisse agere, ergo quantocumque voluntas est perfecta, tanto ejus actio est in potestate ejus ; et posito quod velit aliquod objectum omni conatu, adhuc libere vult illud, et nullo modo de necessitate. Et addit Doctor quod voluntas ex perfecta et absoluta ejus libertate posset non sic ferri in illud objectum, ut supra patuit in primo, dist. i. quaest. 4. vide ibi multa bona.
In ista littera Doctoris occurrunt aliqua dubia, primo, contra hoc quod dicit, quod sicut actio est in potestate voluntatis, ita et modus agendi. Hoc enim videtur contradicere sibi ipsi, nam in primo, dist. 1. quaest. 2. expresse dicit quod licet voluntas possit habere actum absolute, sive elicere, sive non elicere, non tamen est in potestate sua sic vel sic elicere circa quodcumque objectum.
Secundo occurrit dubium in hoc quod dicit, quod voluntas quanto est perfectior magis sibi ipsi dominatur. In hoc videtur sibi contradicere, quia ipse probat in primo, dist. 10. quod voluntas divina ex sua infinita perfectione necessario vult essentiam divinam.
Respondeo ad primum dubium, et dico quod non est ibi contradictio ; tum quia hic accipit modum agendi pro intense vel remisse agere, ita quod sicut est in potestate voluntatis velle aliquid, ita est in potestate ejus velle intense vel remisse quod non convenit agenti naturali. In distinctione autem prima primi, non negat quin in potestate voluntatis sit velle et modus volendi, scilicet intense vel re-.misse, concurrente semper influentia generali primae causae, sed dicit quod non est in potestate ejus talis modus volendi. ut posse frui, puta essentia clare visa non fruendo personis, vel frui una persona clare visa non fruendo alia. Dico secundo, . quod modus volendi est duplex, quidam est in potestate voluntatis, qui consequitur operationem ejus. Alius non est in potestate ejus, quia talis modus ex se non sequitur operationem talem, nisi inquantum agens superius sic vel sic refert actum illum. De primo modo loquitur Doctor, non autem de secundo. Et de hoc vide in primo, dist. 1. quaest. 2. art. ult. et vide quae ibi notavi.
Ad secundum dico, quod voluntas divina respectu cujuscumque objecti, semper libere agit, et quanto perfectior, tanto magis libere agit. Sed quod velit essentiam divinam necessario, licet libere, hoc est ex infinita perfectione tam voluntatis divinae quam essentiae, sed respectu cujuscumque objecti mere contingenter agit. Et de hoc vide Doctorem in primo, dist. 10. et vide quae notavi in 1. d. 1. q. 2. contra opinionem Occham.
(h) Praeterea eodem principio, etc. Exemplum ponitur, quomodo eodem principio aliquid movetur in terminum, et quiescit in termino, nam gravitas in lapide est ratio tendendi sive movendi lapidem ad centrum, et etiam est ratio quiescendi in illo, quia gravitas illa est causa motus ad centrum, et quietis in illo, ut supra patuit in isto 2. distinct. 2. quaest. 10. Et sicut gravitas est causa movendi ad centrum, ita est causa necessaria quiescendi in illo, sic voluntas ex quo est causa libere volendi objecti, ita est causa libere quiescendi in illo, ita quod sicut libere vult objectum, sic libere quiescit in illo.
Sed occurrit aliqualis difficultas, quia videtur sequi quod voluntas damnati libere et contingenter continuet malitiam: patet, quia ex quo in via libere vult malitiam, ita et in termino, per te, libere quiescit in illa, et sic videtur sequi quod possit resilire ab illa.
Respondeo, quod sicut in via libere vult actum substratum in quo fundatur deformitas, concurrente tamen influentia generali voluntatis divinae, ita in termino sic libere quiesceret, quod posset resilire ab illa, si influentia causae primae concurreret ad talem resilitionem. De hoc satis dixi in isto 2. dist. 5. et clarius vide quae dicit Doctor in 4. dist. 44. quaest 2. (h) Praeterea, sicut tactum fuit supra, etc. Patet, quia demerentes usque ad ultimum instans mortis de necessitate puniuntur, et in illo ultimo instanti sunt in termino, ut supra patuit, dist. 4. Tum etiam, quia in illo ultimo instanti in quo sunt in termino, sicut non possunt elicere actum meritorium, ita nec actum demeritorium. Si ergo in illo ultimo instanti voluntas est obstinata, hoc erit per aliquem actum quem eiiciebat dum esset in via impingendo se in synteresim. Sed hoc est falsum, tum quia viator, et per consequens non obstinatus ; tum quia potest aliquis ex minori conatu, etc. et per consequens per nullum actum quem eiiciebat in via potest se reddere obstinatum. Reliqua patent.