IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicat optime quomodo in volitione, praeter ejus entitatem naturalem, detur triplex bonitas moralis, scilicet objectalis, circumstantialis et gratuita, et ponit singulorum exempla, ac etiam malitiam triplicem triplici bonitati oppositam. Docet exquisite, quomodo duae malitiae barum aliquando sint privative, aliquando contrarie, et quando actus quoad tertiam bonitatem, scilicet meritoriam, est neuter.
Ad solutionem istius (a) quaestionis, duo sunt videnda : Primo, scilicet de gradibus bonitatis et malitiae. Secundo, quae bonitas possit inesse volitioni Angeli damnati, vel si aliqua malitia necessario insit.
De primo dico, quod ultrabonitatem naturalem volitionis, ause competit sibi inquantum est ens positivum, quae etiam competit cuicumque enti positivo, secundum gradum suae entitatis magis et minus, praeter illam est triplex bonitas moralis, secundum ordinem se habens: prima dicitur bonitas ex genere: secunda potest dici bonitas virtuosa sive ex circumstantia ; tertia bonitas meritoria, sive bonitas gratuita, sive bonitas ex acceptatione divina in ordine ad praemium.
Prima competit (b) volitioni ex hoc, quod ipsa transit super objectum conveniens tali actui, secundum dictamen rectae rationis, et non solum quia est conveniens tali actui naturaliter, ut Sol visioni ; et haec est prima bonitas moralis, quae ideo potest dici ex genere, quia est quasi materialis respectu omnis boni ulterioris in genere moris. Nam actus transiens super objectum, est quasi formalis per quamcumque aliam circumstantiam moralem, et ita quasi potentiale non omnino extra genus moris, (sicut fuit ipse actus in genere naturae) sed in genere moris, quia jam habet aliquid de illo genere, puta objectum conveniens actui.
Secunda bonitas convenit (c) volitioni ex hoc, quod ipsa elicitur a. voluntate cum omnibus circumstantiis dictatis a recta ratione, debere sibi competere in eliciendo ipsam. Bonum enim est ex causa integra, secundum Dionysium 4. de Divin. Nom. et illud est quasi bonum in specie moris, quia jam habet quasi omnes differentias morales contrahentes bonum ex genere.
Tertia bonitas (d) convenit actai ex hoc, quod praesupposita duplici bonitate jam dicta, ipsa elicitur conformiter principio merend, quod est gratia vel charitas, sive secundum inclinationem charitatis. Exemplum de primo, dare eleemosynam. Exemplum de secundo, dare eleemosynam de proprio pauperi, qui eget, et in loco, quo melius potest sibi competere, et propter Dei amorem. Exemplum tertii, istud opus facere non tantum ex inclinatione naturali, (sicut potuit fieri in statu innocentiae, vel forte modo potest fieri a peccatore, si adhuc peccator existens et non paenitens, ex pietate naturali moveretur ad proximum) sed ex charitate, ex qua faciens est amicus Dei, inquantum respicit opera ejus. Haec triplex bonitas est ita ordinata, quod prima praesupponitur secundae, et non econverso, secunda tertiae, et non e converso.
Huic triplici bonitati opponitur triplex malitia. Prima quidem malitia ex genere, quando scilicet actus, qui tantum habet bonitatem naturae, ex quo deberet constitui in genere moris, habet malitiam, quia transit super objectum disconveniens, puta si odire transit super Deum. Secunda est malitia ex aliqua circumstantia deordinante actum, licet transeat super objectum conveniens secundum rectam rationem actui. Tertia est malitia in demerito.
Quaelibet istarum malitiarum (e) potest accipi, contrarie vel privative respectu suae bonitatis; et ut privative accipitur, tantum privat ipsam bonitatem: ut accipitur contrarie, ponit aliquid ultra carentiam illam, repugnans tali bonitati ; haec distinctio apparet per Boetium super Praedicamenta, cap. de Qualitate. Sed malitia (f) ex genere contrarie accepta et privative convertuntur, et ideo sicut inter privationem et habitum immediatum, non est medium, ita bonum ex genere et malum ex genere sunt contraria immediata Ratio est, quia actus non potest esse quin transeat super objectum, et illud necessario est conveniens vel disconveniens actui, et ita necessario actus bonus ex genere, ex objecto convenienti, vel actus malus ex genere, ex objecto disconvenienti.
Malitia privative accepta in secundo modo et contrarie non convertuntur, potest enim aliquis actus carere circumstantia requisita ad perfectionem actus virtuosi, et tamen non elici cum circumstantia repugnante, quae redderet illum actum vitiosum, puta, si det eleemosynam pauperi non ex circumstantia finis, quia non considerat, nec secundum alias circumstantias requisitas ad actum virtuosum: iste quidem actus non est bonus vel virtuosus moraliter, quia non est circumstantionatus; nec tamen malus contrarie, quia non ordinatur ad finem indebitum, sicut faceret, qui daret eleemosynam pauperi propter vanam gloriam, vel propter aliquem alium finem indebitum.
Malitia tertio modo contrarie (g) et privative accepta non convertuntur, quia actus potest esse malus privative, ita quod non eliciatur ex gratia, et tamen non erit demeritorius. Quod patet ex secundo membro, quia ille actus, qui est bonus simpliciter in genere moris, non est meritorius, et tamen non omnis actus talis est demeritorius, et ita tam in secundo membro quam in hoc tertio, videtur poni actus indifferens, qui licet sit malus privative, non tamen contrarie, quia indifferens, et de hac indifferentia dicetur alias.
Similiter non solum propter neutralitatem actus in secundo modo, potest esse neuter in tertio modo, id est, nec bonus, nec malus, accipiendo ista contrarie, sed propter dispositionem ipsius operantis, puta si in statu innocentiae absque gratia aliquis recte egisset, fuisset quidem ille actus perfecte bonus secundo modo, et tamen non bonus tertio modo, quia non habuisset principium merendi, nec malus contrarie. Forte tamen in statu (h) isto non est aliquis actus neuter inter bonum et malum, sumptum tertio modo, nisi in uno casu, quando scilicet actus est bonus ex circumstantia, ad quem non inclinat charitas. Et ratio est, quia modo quilibet vel est in gratia, vel in peccato: si in gratia, et habet actum bonum secundo modo, ergo gratia inclinat ad illum, et ita est meritorius ; si autem habet actum malum secundo modo, planum est quod ille est demeritorius. Semper enim malitia prior infert secundam, non e converso. Si est malus, et habet actum malum secundo modo, peccat illo actu. Si est malus, et habet actum bonum secundo modo, ille non est bonus tertio modo, nec malus tertio modo ; ergo neuter quantum ad bonum et malum, ut sunt contraria tertio modo, nec tamen est neuter, loquendo de secundo modo.