IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Ad solutionem istius quaestionis. Pro clariori intelligentia primo praemitto unum. Secundo exponam litteram Doctoris incipiendo ibi : prima competit volilioni, etc. Quantum ad primum, dico, quod Doctor hic loquitur de bonitate actus, quae competit actui primo et per se, et non ex participatione tantum, nam solus actus voluntatis elicitus potest dici primo et per se bonus moraliter ; actus vero alterius potentiae participative tantum potest dici bonus moraliter pro quanto imperatur a voluntate conformiter se habente dictamini, ut patet a Doctore in quaest, ult prolog. et dist. 17. primi, et in isto 2. dist. 42. et in 3. dist. 34. et et in 4. dist. 14. et in qubdlib. quaest. 17. et 18. Quantum ad secundum declarandum, dicit Doctor quod prima bonitas moralis, quae convenit actui elicito voluntatis, quae est bonitas ex genere, ex hoc dicitur bonitas ex genere, quia transit super objectum conveniens secundum rectum dictamen rationis: exemplum, voluntas potest diligere bonum dupliciter, primo, quia diligit illud ut objectum sibi conveniens ex natura rei, et ad quod naturaliter inclinatur talis dilectio, ut sic, non potest dici bona ex genere, sive ex circumstantia generis, quia sic visio, quae transit super objectum visibile sibi conveniens ex natura rei, posset dici bonum moraliter ex circumstantia generis, quod tamen est falsum, cum nullus actus possit censeri bonus moraliter, loquendo etiam de circumstantiis ex genere, nisi conformiter eliciatur rationi recte dictanti de tali circumstantia ex genere, ut supra patet in prologo, quaest, ultima. Secundo, voluntas potest diligere bonum, recta a ratione dictante, id est, si intelligo aliquod bonum, quod vere est diligibile, haec cognitio dictat voluntati ut diligat illud, tunc si voluntas conformiter tali cognitioni sive rationi eliciat actum amandi, talis actus erit bonus ex genere, cum transeat super objectum conveniens secundum dictamen rationis. Si vero voluntas odiret illud objectum, quod est vere diligibile secundum dictamen rationis, tunc talis actus odii diceretur malus ex genere, ex hoc quod transit super objectum disconveniens secundum dictamen rationis. Si vero actus odii transiret super malum, et hoc secundum dictamen rationis, talis actus esset bonus ex genere, quia illud objectum secundum dictamen rationis est vere odibile.
(b) Et hoc est quod dicit Doctor, prima competit volitioni, etc. Et addit parum infra, quod haec bonitas prima, quae est ex genere solum, est quasi materialis respectu omnis boni ulterioris in genere moris. Nam actus volendi potest ordinate habere plures rationes bonitatis, ita quod prima est quasi materialis respectu secundae, et secunda respectu tertiae; nam prima bonitas, quae est bonitas entitativa, est in potentia ad bonitatem ex genere, ut quando actus volendi habet illam circumstantiam, quae est transire super objectum conveniens, secundum dictamen rationis. Secundo idem velle cum ista prima circumstantia est in potentia, et quasi materia subjectiva respectu aliarum circumstantiarum, inter quas prima erit circumstantia causae, supple, quod ille actus volendi transeat super objectum conveniens mere libere, id est, quod voluntas velit illud objectum libere: secunda est circumstantia finis, et sic de aliis, de quibus infra patebit in isto secundo, dist. 40.
(c) Secunda bonitas convenit volitioni, etc. Quomodo hoc intelligatur, vide quae prolixe dicit Doctor in primo, dist. 17. de habitu morali, et ea ibi quae diffuse exposui.
(d) Tertia bonitas convenit actui ex hoc, quod supposita duplici bonitate, scilicet ex genere et perfecte morali, ipsa elicitur conformiter principio merendi, quod est gratia et charitas, sive secundum inclinationem charitatis. Actus enim meritorius, loquendo semper de potentia Dei ordinata ex hoc solo dicitur meritorius, quia elicitur a voluntate et charitate, vel ut causa partiali concurrente, vel saltem inclinante voluntatem ad hujusmodi actum eliciendum. De quo actu meritorio, vide Doctorem in primo, dist. 17. et multa quae ibi exposui.
(e) Quaelibet istarum malitiarum potest accipi, etc. Accipitur enim malitia privative ex hoc quod privat tantum aliquam circumstantiam ; exemplum, cum quis dat eleemosynam pauperi, non considerando finem, nec alias circumstantias, tunc illa operatio est mala privative, id est, quod non habet actu omnes circumstantias facientes illam operationem perfecte moralem. Malitia vero contrarie non tantum dicit privationem alicujus circumstantiae requisitae ad actum perfecte moralem, sed etiam ponit circumstantiam repugnantem circumstantiae requisitae ad actum perfecte moralem, ut cum quis dat eleemosynam pauperi propter libidinem, seu propter inanem gloriam, talis enim circumstantia repugnat circumstantiae debiti finis.
(f) Sed malitia ex genere contrarie accepta. etc. Vult dicere Doctor quod malitia ex genere privative et contrarie ex hoc convertuntur, quia non potest dari aliquis actus malus ex genere, quin necessario transeat super objectum disconveniens, et ut sic transit, necessario privatur objecto convenienti ; et similiter non potest esse actus malus ex genere, qui careat objecto convenienti, quin necessario transeat super objectum disconveniens. Exemplum, odire Deum est actus malus ex genere, quia transit super objectum disconveniens, et ut sic transit, privatur objecto convenienti, puta malo, quod est objectum conveniens odii.
Adverte, quod cum dicit ibi : actus non potest esse quin transeat super objecto, etc. hoc non debet absolute intelligi, quia tunc sibi contradiceret. Vult enim in quodlib. quaest. 14. quod possit dari actus absolute sumptus sine relatione ad objectum; sed debet sic intelligi, quod non potest dari actus voluntatis, quin transeat super objectum, loquendo tantum de potentia creaturae, vel quod non possit dari actus malus ex genere, vel bonus ex genere, quin necessario transeat super objectum conveniens vel disconveniens actui.
(g) Malitia tertio modo contrarie et privative accepta non convertuntur, patet, quia malitia hoc tertio modo contrarie accepta, est actus demeritorius, ut cum quis dat eleemosynam pauperi simpliciter propter libidinem, nam hoc est demeritorium, et est malitia quae contrarie opponitur bonitati morali secundo modo acceptae, et etiam bonitati tertio modo acceptae, scilicet bonitati meritoriae. Malitia vero privative accepta tertio modo est illa, quae non est meritoria nec demeritoria, et est ibi sola privatio, vel gratiae, quae est principium merendi inclinationis gratiae ad talem actum. Exemplum, si Franciscus sit in puris naturalibus, ita quod nec in gratia, nec in peccato posset elicere aliquem actum perfecte circumstantionatum omni circumstantia morali, ille actus nec esset meritorius vitae aeternae, patet, quia non esset a gratia, nec demeritorius, cum sit perfecte moralis; ergo erit actus neuter inter actum meritorium et demeritorium, quia nec meritorius nec demeritorius.
Similiter si aliquis esset in peccato mortali, hoc est, obligatus ad poenam aeternam, et daret eleemosynam pauperi amore Dei, et cum aliis circumstantiis requisitis ad actum perfecte moralem, ille actus non esset meritorius, cum non sit a gratias nec demeritorius, cum non sit contra aliquod praeceptum, nec juris divini, nec naturae, ergo actus neuter. Similiter si existens in gratia daret eleemosynam pauperi cum omni circumstantia requisita ad actum moralem, esset tamen ibi privatio inclinationis gratiae, id est, quod si gratia non inclinaret ad hoc, ille actus non esset meritorius, cum actus meritorius sit principaliter a gratia, vel ut inclinante voluntatem ad hujusmodi actum, vel ut a causa partiali concurrente principali, ut patet a Doctore in 1. dist 17. nec etiam esset demeritorius, quia actus demeritorius de potentia ordinata non potest stare cum gratia ; ergo actus neuter, et sic potest dari aliquis actus perfecte circumstantionatus omni circumstantia morali, qui tamen nec esset meritorius, nec demeritorius, sed simpliciter neuter, licet aliqui nitantur improbare Doctorem de actu neutro, ut Gregorius de Arimino, et quidam alii. Sed vide quae notavi in primo, dist. 1. quaest 3. contra Gregorium de Arimino.
(h) Forte tamen in statu isto, etc. Est enim credendum, quod quando voluntas informata charitate elicit aliquem actum conformiter dictamini recto, et hoc naturali vel fidei, quod charitas in tali voluntate existens (quae est principalis ratio merendi) semper concurrat ad hujusmodi actum, et sic omnis actus perfecte moralis elicitus a voluntate, charitate informata, est meritorius vitae aeternae; et talis actus meritorius semper est ex deliberatione, quae supponit in intellectu perfectum dictamen, cui conformiter elicitur ; nec credo, ut aliqui Praedicatores minus quam docte, qui asserunt, quod quando aliquis est in charitate, quod sive dormiat, sive comedat, sive aliquid aliud faciat, quod semper mereatur. Actus enim meritorius, ut dicit Doctor hic, et in quodlib. quaest. 18. praesupponit actum perfecte moralem, qui actus praesupponit dictamen practicum, cui conformetur, bene verum est, quod quando aliquis actus, licet non actus circumstantionatus omni circumstantia, ut puta, cum quis vadit ad officium, et actu non dicit illud propter Deum, quod talis actus erit meritorius, si eliciatur in virtute alterius actus perfecte circumstantionati, ut cum intrat ecclesiam, et ratio dictat, ut voluntas velit dicere officium amore Dei simpliciter, et cum omni alia circumstantia, tunc voluntas si determinat sic dicere, ut ratio dictat, talis determinatio est meritoria, et officium actu celebratum, licet tunc non sit in memoria finis propter quem celebretur, de hoc vide in quarto.