IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) De secundo dico. Nunc Doctor intendit declarare secundum principale, scilicet quae bonitas possit inesse volitioni Angeli damnati, vel si aliqua malitia necessario insit. Et primo dicit, quod non est dubium quin Angelus malus possit habere, et habeat multas volitiones transeuntes super objectum conveniens actui, puta amando se, odiendo poenam, et sic de aliis, et sic habere multas volitiones bonas ex genere.
(b) Sed de aliis duobus modis bonitatis, etc. Dicit duas conclusiones :
Prima, quod non potest habere volitionem meritoriam in sensu compositionis, quia ista non stant simul quod sit malus, et habeat volitionem meritoriam, quia tunc simul esset in merito et demerito, vel simul esset in merito, et in poena correspondente, quae sunt absurda.
Secunda conclusio est de sensu divisionis, an videlicet Angelus malus possit habere volitionem meritoriam in sensu divisionis, sicut dicimus, an album possit esse nigrum ; et dicit quod in tali sensu divisionis potest ibi negari, aut potentia Logica, aut realis. Et quid sit potentia Logica, vide in primo, dist. 2. parte 2. quaest 3. resp. ad principalia argumenta, et clarius dist. 1. In proposito cum quaeritur, an Angelus malus possit habere nolitionem meritoriam ? sensus esset : An Angelo malo simpliciter repugnat, posse habere volitionem meritoriam. Sequitur in littera : si est potentia realis, aut illa quae dicit rationem principii, etc. De istis potentiis patebit infra dist. 16. et satis dictum est in primo, dist. 7 .
(c) De potentia igitur reali videndum est, etc. Hic Doctor dicit duo :
Primo, quod loquendo de principio reali passivo sive receptivo, Angelus malus habet hujusmodi principium respectu actus meritorii, patet, quia semper manet eadem voluntas, quae ex se est receptiva, non tantum actus meritorii, sed etiam praemii correspondentis actui meritorio.
Secundo dicit, quod loquendo de principio reali activo, Angelus malus habet principium reale activum actus meritorii, loquendo tantum de activo partiali. Activum enim totale actus meritori est voluntas et gratia, ut supra patet in primo, dist. 17. modo Angelus malus caret gratia. Et addit Doctor quod voluntas Angeli mali, quae est partiale principium actus meritorii, non habet in potestate sua aliud partiale principium,scilicet ipsam gratiam, non enim voluntas creata potest ponere gratiam in esse, cum tantum sit creabilis ab ipso Deo Addit etiam dicens, quod quamvis gratia jam habita voluntas utens sit principale agens respectu actus.
In ista littera occurrit aliqualis difficultas in hoc quod dicit, quod gratia jam habita, voluntas utens, supple ipsa gratia, est principale activum actus meritorii; videtur enim sibi contradicere, quia in primo, dist. 17. sic dicit : accipiendo actum secundum rationem meritorii, potest dici, quod principaliter illa acceptatio convenit actui ab habitu, et minus principaliter a voluntate; magis enim acceptatur actus ut dignus praemio, quia est elicitus a charitate, quam quia est a voluntate libere elicitus. Haec ille. Vult enim ibi quod gratia respectu actus meritorii sit principalis causa, hic vero oppositum dicit.
Respondeo et dico, quod nulla est hic contradictio, si recte Doctor intelligatur. Nam ut loquitur de principio vere activo actus meritorii, voluntas est principale activum, et gratia minus principale, et effectum sive productum ab utroque, est actus tantum quoad substantiam et intensionem, non autem secundum illam rationem, secundum quam dicitur meritorius. Quod enim actus sit meritorius sive acceptus formaliter, sive dignus vita aeterna, hoc non est effective, neque a voluntate, neque a charitate, sed solum a voluntate divina sic vel sic acceptante, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. et ideo aperte dicit, quod voluntas utens ipsa gratia est principale agens, quia utitur ipsa tantum quoad substantiam et intensionem actus, non autem quantum ad illam rationem, secundum quam dicitur meritorius.
Si dicatur, quod etiam ipsa voluntas est principale agens, non tantum respectu substantiae et intensionis actus, sed etiam respectu acceptationis passivae, qua actus formaliter dicitur acceptus sive meritorius, et quod sic possit dici causa activa, probatur, supponendo quod dicit Doctor in quarto, dist. 1. q. 4. ubi sic dicit: producens dispositionem ad aliquem effectum, licet in se non attingat illum effectum, tamen potest dici causa ipsius, quia producit dispositionem ad quam sequitur talis effectus. Hoc idem potest patere in 4. dist. 14. et in 2. dist. 18. et in tertio, dist. 4. Cum ergo actus quoad substantiam et intensionem productus a voluntate et gratia sit dispositio ad acceptationem passivam (patet, quia Deus ab aeterno disposuit actura a voluntate et a gratia productum acceptare, ut dignum vita aeterna, ut patet a Doctore iii primo, dist. 17.) sequitur quod cum voluntas sit causa principalis respectu illius actus, quia est dispositio, etc. quod etiam erit causa principalis respectu acceptationis passivae; et si sic, falsum videtur quod dicit Doctor in 1. dist. 17. quod talis acceptatio sit principalius a gratia quam a voluntate. Respondeo et dico, quod dispositio est duplex: quaedam est ex natura rei, qua posita, effectus ex natura rei, et de necessitate sequitur, sicut calor et siccitas in ligno erit dispositio ex natura rei, qua perfecte posita necessario sequitur forma substantialis ignis, quia ignis agens in lignum, introducto ultimo gradu dispositionis, de necessitate producit formam substantialem ignis. Alia est dispositio, quae non est ex natura rei, sed est ex sola voluntate sic vel sic acceptante. Primo modo, verum est quod si aliquid est principalis causa dispositionis ad quam sequitur effectus, sed secundo modo non est verum, non enim sequitur quod si aliquid est causa principalis alicujus actus, quod etiam sit causa principalis effectus sequentis a voluntate alterius, quia et quod talis effectus producatur, et quod talis actus sit dispositio ad illum effectum, est simpliciter ex voluntate acceptantis. Dico ergo, quod nulla est operatio nostra etiam intensissima, quae .ex natura sua sit acceptabilis ad vitam aeternam, nec etiam quae sit dispositio hujusmodi acceptationem passivam, sed hoc totum est a voluntate divina. Quod enim operatio elicita a voluntate acceptetur ad vitam aeternam, hoc est a solo Deo acceptante, et similiter quod sit dispositio ad hujusmodi acceptari, est a solo Deo, et tunc dico, quod quamvis operatio, quantum ad substantiam et intensionem ipsius sit principaliter a voluntate, tamen quod ipsa sit dispositio ad acceptari ad vitam aeternam est principaliter a gratia, quia Deus disposuit ab aeterno, quod operatio quae procedit a voluntate principaliter quoad substantiam et intensionem, et minus principaliter a gratia, sit principaliter ab ipsa gratia, ut dispositio.
(d) Tamen gratia non habita, etc. Pro clariori intellectione est considerandum, quod aliquid est principium partiale alicujus effectus, quod habet in virtute sua, posse producere aliud principium partiale, et hoc, vel totaliter vel partialiter ; patet, quia intellectus agens est principium partiale intellectionis, puta lapidis, ut patet a Doctore in quodlib. quaest. 15. Et potest ponere aliud principium partiale in esse, partialiter tamen, puta partialiter causando speciem intelligibilem lapidis, (nam species intelligibilis pro statu isto causatur ab intellectu agente et a phantasmate, licet principaliter ab intellectu agente, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. q. 8.) quae species intelligibilis erit principium partiale intellectionis abstractivae ipsius lapidis, ut patet a Doctore in . primo, dist. 3. quaest.6.7. et 8. et in dist.17. et in secundo, dist. 3. et in quodlib. Et quod aliquod agens partiale possit totaliter ponere aliud principium partiale, patet, quia sustinendo quod voluntas sit causa totalis volitionis suae, potest producere unam volitionem ita intensam, ad quam sequitur habitus perfectus, cum habitus causetur ex frequentatis actibus, vel saltem ex uno valde intenso ; et si est causa totalis talis actus, et actus sit productivus habitus in virtute voluntatis, sequitur quod ipsa voluntas sit causa totalis illius habitus, quia quidquid est causa causae, etc. Et tamen ille habitus poterit postea esse causa partialis alterius actus producti a voluntate, ut a causa partiali et principali, ut patet a Doctore in 1. dist. 17. In proposito autem voluntas creata nullo istorum modorum potest causare gratiam, neque totaliter, neque
partialiter, cum tantum immediate creetur a Deo.
(e) Et amovere impedimentum usus sui, etc. Nam impedimentum, quod voluntas non eliciat actum meritorium est carentia ipsius gratiae, quam carentiam non potest amovere a se, quia privatio non potest tolli per quamcumque potentiam, nisi per habitum cui opponitur. Si enim .voluntas creata posset amovere carentiam gratiae, posset causare gratiam, quod est falsum, imo ipsa voluntas non potest super carentiam ipsius gratiae prius habitae, ut clare patet a Doctore in 4. dist. i. q. 1. resp. ad princip. arg. et dist. 16. q. 2.
(f) Utrum autem viator possit habere aliquem motum attritionis ex puris naturalibus, etc. Licet hoc declarandum non sit praesentis speculationis, nimia tamen discipulorum victus dilectione, aliqua (ea qua potero brevitate) dicam. Doctor enim 14. dist. 4. q. 2. art. 2. sic dicit: Peccator in peccatis existens eo modo quo dictum est in praecedenti quaest, art. 1. peccatum manere post actum, potest ex naturalibus cum communi influentia considerare peccatum commissum, ut offensivum Dei, etc. Vide ibi. Vult enim, quod homo peccator ex puris naturalibus potest se disponere ad gratiam, quia potest cognoscere illud, ut offensivum Dei, quod videtur repugnare dictis suis, quia in prolog. quaest. 1. probat, quod homo ex puris naturalibus non potest cognoscere finem ultimum suum, et hic dicit quod ex puris naturalibus potest cognoscere peccatum, ut est impeditivum praemii. Similiter est contra illud, quod dicit in illa quaest, quarti, quod in intellectu peccatoris potest esse duplex regula : una naturalis, quae dictat peccatum esse detestandum, ut est vitium quoddam ; et alia supernaturalis, quae dictat peccatum esse detestandum, ut est offensivum Dei et impeditivum praemii ; multis etiam aliis dictis repugnat, quae brevitatis causa omitto.
Respondeo et dico, nullam esse repugnantiam in dictis Doctoris. Nam expresse vult, quod homo ex puris naturalibus non possit cognoscere peccatum, ut offensivum Dei et impeditivum praemii, et inductivum supplicii, ut patet in loco praeallegato quarti, de regula supernaturali, hoc enim est revelatum in sacra Scriptura ; stante ergo revelatione Scripturae sacrae, et quod peccator cognoscat, vel per Scripturam, vel per praedicationem, quod peccatum est detestabile sub hujusmodi conditionibus, tunc ex suis puris naturalibus potest considerare peccatum cum illis conditionibus, ita quod non est necesse, quod talis consideratio immediate sit a Deo, licet prima revelatio immediate fuerit a Deo. Exemplum, quamvis ex puris naturalibus non possem cognoscere Deum esse trinum et unum, facta tamen revelatione mihi a Deo, vel mihi immediate, vel alicui, cui firmiter credo, possum postea bis, ter, quater considerare Deum esse trinum et unum, ita quod talis consideratio erit ex puris naturalibus meis, generali influentia concurrente, sic dico de peccato ; et sicut homo ex puris naturalibus non potest se disponere, quia ex puris naturalibus non potest cognoscere peccatum sub illis conditionibus, potest tamen se disponere ex puris naturalibus, sic intelligendo, quod postquam credidit peccatum esse detestandum sub illis conditionibus, potest ex puris naturalibus non tantum considerare illud, sed etiam detestari, et hoc est quod intendit Doctor ibi. Dico etiam, quod ex puris naturalibus non tantum potest considerare peccatum, ut dixi, sed etiam ex puris naturalibus potest habere primam credulitatem credendo Scripturae sacrae, vel alicui Doctori, ut satis patet a Doctore in 3. dist. 23. de fide acquisita, si tamen illud peccatum cum illis circumstantiis non fuisset alicui revelatum, nunquam firmiter posset cognoscere illud sub illis circumstantiis. Sed de ista materia prolixe dicturus sum in quarto, dist. 14. quaest 2.
(g) Sed supposito, quod sic negaret aliquis, etc. Quantum ad hoc posset pariformiter concedi de Angelo lapso et homine lapso, quia si homo peccator dum est in via, potest se disponere ex puris naturalibus ad gratiam, multo magis Angelus potest se disponere, dum est in via. Et si uterque esset in termino, si homo ex puris naturalibus posset se disponere, multo magis Angelus, sed quare nec homo, nec Angelus, ut sunt in termino, possunt se disponere? Hoc non est, quia simpliciter repugnat eis, sed quia voluntas divina determinavit nunquam concurrere ad actum attritionis sufficienter disponentem ad gratiam respectu eorum qui sunt damnati, ut hic patebit in quarto, aliqualiter dist. 44. quaest 2. et 49. (h) Secundum hoc ergo, etc. Pro intellectione hujus litterae est notandum, quod haec potentia, quae est differentia entis, accipitur pro possibili, sicut dicimus quod ens dividitur per ens in actu, et per ens possibile, sive in potentia. Et tale ens possibile potest comparari ad causam) quae potest producere illud in actu; et dicitur possibile potentia propinqua, quando comparatur ad causam totalem dispositam ; et dicitur possibile potentia remota, quando comparatur ad causam partialem, quae non potest producere illud, nisi sit unita alteri partiali. Exemplum, intellectio lapidis, antequam producatur in esse, dicitur possibilis potentia propinqua, si comparatur ad intellectum habentem speciem intelligibilem lapidis,
ex quibus integratur una causa totalis ; dicitur vero possibilis potentia remota, ut comparatur ad intellectum non habentem speciem intelligibilem lapidis qui intellectus est altera causa partialis. Sic dico in proposito de actu meritorio, qui actus meritorius dicitur possibilis potentia propinqua, ut comparatur ad voluntatem gratia informatam, quae integrant unam causam totalem respectu actus meritorii ; et dicitur possibilis potentia remota, ut comparatur ad voluntatem carentem gratia. Similiter aliquid potest dici possibile, ut comparatur ad potentiam passivam receptivam: et dicitur possibile potentia propinqua, quando receptivum est dispositum ad recipiendum illud. Possibile vero potentia remota dicitur, quando receptivum est indispositum, et sic actus meritorius dicitur possibilis potentia propinqua, ut comparatur ad receptivum dispositum, quale est voluntas informata charitate, non quod charitas sit ratio formalis recipiendi talem actum, sicut quantitas est ratio formalis recipiendi colorem: sed quia Deus determinavit nunquam actum meritorium inesse alicui voluntati, nisi ut informatae charitate, sed dicitur possibilis potentia remota, quando comparatur ad receptivum indispositum, cujusmodi est voluntas sine charitate, et sic patet ista littera. Reliqua sunt clara.