In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Movet duo dubia : Primum, si ex denegatione gratiae daemon non potest paenitere, idem videtur de finaliter impoenitente, de quo nihil resolvit ; et sane si omnis gratia denegaretur finaliter impoenitenti, ratio esset eadem, sed procul dubio datur tali gratia aliqua, quae negatur damnato, de quo suo loco, et sic tenet Scotus infra vers. Ex dictis.
Sed contra istud arguitur, quia tunc videretur eodem modo esse impossibile de peccatore viatore, qui tamen finaliter non poenitebit, nam Deus non praeordinavit dare illi gratiam, et si tantum sit impossibilitas ex parte ista propter talem ordinationem, non videtur impossibilius daemonem poenitere, quam talem viatorem poenitere.
Respondeo, potentia ordinata Dei non respicit actus particulares diversos, de quibus non sunt leges universales, sed respicit leges vel regulas universales operabilium; talis est lex de damnatis, non autem de malis dum sunt in via, licet finaliter remaneant mali. Exemplum hujus, si quis statuisset quod omnis homicida occideretur, non posset de potentia ordinata secundum illum ordinem jam positum, salvare istum homicidam: si tamen ipse posset illum occidere, non propter aliquam tamen legem universalem, illum posset salvare sive non occidere, etiam de potentia ordinata ; ita viator, qui non salvabitur, potest salvari, quia contra hoc non est aliqua lex universalis jam statuta, qualis est contra salvationem damnati.
Si objiciatur contra hoc, quod sicut lex est de universali, ita judicium conforme legi est de universali, et illud judicium sequitur ex lege: ergo qua ratione non potest contra legem, pari ratione nec contra judicium ex lege: sed iste viator, si damnabitur, erit secundum judicium consonum legi, ergo, etc.
Respondeo, lex est de illo, qui est malus in termino, et ideo quando ad aliquem particularem applicatur illa lex, puta ad hunc vel illum jam judicatum, quia est in termino, non magis revocatur judicium quam lex; sed de isto malo adhuc existente in via, non est judicium per legem aliquam, sicut nec lex illa in communi se extendit ad viatorem.