IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Secundum dubium, an obstinatio malae voluntatis sit a Deo. Respondet, Deum nullo modo esse causam ejus qua mala est, est tamen causa non dans gratiam, qua tolleretur obstinatio. Et sic ait Aug. ep. 105. et 1. ad Simpl. q. 2. circa med. Deum obdurare ; et similiter loquuntur Iren. 1. 4. c. 48. Cyril. Jeros. catecbes. sexta. Chrysost. hom. 3. in ad Rom. et alii Patres, de quo 4. d. 44. q. 2. et d. 46. q. 4.
(i) Aliud dubium est, si illa obstinatio voluntatis malae sit a Deo, vel ab ipsa voluntate mala? Si enim sit a voluntate, videtur quod ipsa possit resilire ex se ab ea, sicut ipsa potuit ex se illud malum male velle; qua enim virtute movet se ad aliquid, eadem quiescit in illo, et aequali potest se retrahere ab illo, et movere in aliud magis inclinans, quale est oppositum illius. Si autem ista obstinatio ponatur a Deo, ergo ista malitia erit a Deo, et sic Deus est causa peccati, quod videtur inconveniens.
De isto, quamvis videatur Augustinus dicere de fide ad Petrum, auctoritate supra allegata, quod Deus ordinavit aversionem voluntatis in malum semper manere, et obstinatio sit significatum voluntatis malae, tamen quia actus, dum manet, habet quasi continue causam (quia ejus esse est quasi in continuo causari), sicut Deus non potest esse causa mali, inquantum malum, in prima electione sui, ita nec in esse suo continuato, quod est continue elici ; ergo sola voluntas erit causa, a Deo tamen est illa poena ignis, quod est malum puniens.
Haec etiam obstinatio, ut dicit malitiam peccati in voluntate, potest dici esse a Deo non positive volente eam, sed deserente et nolente dare gratiam. Sicut enim illum gratificat, cui disposuit dare gratiam, ita illum non gratificat, quem derelinquit, hoc est, respectu gratificationis ejus habet nolle.
Cum ergo arguitur, quod si ista est a voluntate sola, ergo voluntas sola potest in oppositum resilire, scilicet, ab illo objecto, in quod inordinate se inclinavit.
Respondeo (k) et dico, quod ad resiliendum meritorie, requiritur aliud principium a voluntate, puta gratia, quam Angelus malus non potest ex se habere, et Deus secundum quod deseruit ipsum, disposuit sibi eam non dare.
Sed si arguas,quod saltem potest habere velle circumstantionatum circa illud quod inordinate voluit, licet illud velle non sit sibi meritorium, hoc pertinet ad membrum sequens, scilicet de bonitate morali.
Ex dictis ergo videtur quod non sit negatio potentiae, hoc est, principii activi, nisi accipiatur activum principium totale, vel partiale principale ; nec potentiae, quae est ordo ad actum, nisi propinquae; nec potentiae Logicae, nisi ex extrinseco, ex cujus parte non est impossibilitas ad uniendum extrema, loquendo de potentia ejus absoluta, sed de potentia ordinata, quae colligitur ex Scriptura, sicut prius dictum est de Augustino,quod non disposuit Deus illa extrema unire, et quod non sit aliqua causa permanentiae eorum in malo,nisi derelictio divina, sive quod disposuit eis non dare gratiam, cum sint in termino, quomodo non disposuit de viatoribus malis. Et videtur etiam hoc posse probari per auctoritates Sanctorum. Primo, per Damascenum capit. 18. Quod est Angelis casus, hoc est hominibus mors. Secundo, per Augustinum 21. de Civit. Dei. In Scriptura nihil est certius quam sententia Scripturae.