IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(i) Aliud dubium est, si illa obstinatio, etc. Doctor in ista littera cura dicit, quod sicut actus malus non potest esse a Deo, ita nec continuatio illius, hoc sic debet intelligi, quod licet Deus sit prima causa, puta amoris, quo malus Angelus amat se, cum talis amor sit ens absolutum, et etiam sit causa quantum ad substantiam et intensionem illius amoris, quantumcumque intendatur, et sit causa continuationis, continue concausando voluntati Angeli mali, non tamen est causa nec effectiva nec defectiva deformitatis fundatae in tali amore, puta quod dilectio sic intensa ordinetur ad Angelum simpliciter propter seipsum, nam tunc est ibi carentia debiti finis ; quantum ergo ad hoc non est causa nec effectiva, nec defectiva, nec quoad esse, nec quoad continuationem, ut infra patebit dist. 37.
et 44. Et quod dicit Doctor hic quod Deus est causa effectiva poenae ignis, de ista poena habet diffuse videri in 4. dist. 44. q. 2. et dist. 46. Quod etiam dicit quod . Deus potest dici causa obstinationis deserendo, non dando scilicet sibi gratiam, hoc est, quia Deus ordinavit nunquam dimittere peccatum, nisi dando gratiam, et hoc loquendo de peccato, scilicet de obligatione illa ad poenam aeternam, quae post peccatum remanet in anima, ut patebit in quarto, dist. 14. q. prima. Sed haec obligatio non vocatur proprie obstinatio, nam proprie obstinatio respicit continuationem actus mali, et quod possit resilire a tali continuatione, non potest esse nisi ex speciali gratia Dei, quia voluntas divina determinavit non concurrere ad actum bonum respectu existentis in termino damnationis, et sic deserit. Sed de ista obstinatione, vide clarius in quarto, dist. 44. q. secunda, et dist 49. q. quarta art. 2.
(k) Respondeo, etc. Hic Doctor adhuc negat, quod malus Angelus ex se possit resilire a peccato obstinationis, et hoc meritorie, posito quod talis obstinatio sit a voluntate mali Angeli. Est advertendum, quod quando quis resilit a peccato, communiter meritorie resilit ; actus enim, quo quis de congruo meretur liberari a peccato, est actus meritorius, ut patebit in 4. dist. 22. Est etiam advertendum, quod ex determinatione divinae voluntatis damnatus, et per consequens obstinatus in peccato nec meritorie, nec non meritorie potest resilire a peccato, ut patet in 4. dist. 46. q. ultima, art. 2. Ultra est notandum, quod obstinatio in peccato in damnatis est principaliter a voluntate divina sic deserente voluntatem in tali peccato ut habet videri in quarto ubi supra.