IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
D. Thomas i.p. q. 64. art. 5. et alii negant daemonem posse ullum actum moralem elicere, quia omnes vitiat relatione ad se. Alii idem dicunt, addentes non posse cessare a malo, propter vehementem inclinationem ad illud. Primum impugnat tribus rationibus, et secundum totidem.
Restat nunc (1) dicendum de bonitate morali et malitia sibi opposita, ubi dicitur, quod non possunt habere volitionem moraliter bonam, quia omnem volitionem deformant ex aliqua circumstantia inordinata, referendo illud inordinate ad amorem sui. Similiter habitus in eis est perfecte malus in termino, et ideo perfectissime inclinat in malum: nunquam ergo bene volunt propter primum, sed semper male volunt propter secundum, videlicet propter vehe. mentem inclinationem in malum-Ad primum istorum, adducitur Augustinus super Psalm. Deduc me Domine in semitam mandatorum tuorum.
Contra primum (m) habent naturalia integra, secundum Dionysium de Divin. nom. ergo est in eis inclinatio naturalis ad bonum ; ergo, secundum illam inclinationem possunt aliquid conformiter velle, quia potentia, ut in natura sua mere consideratur, potest aliquem actum elicere consonum inclinationi naturali: ergo possunt habere actum non malum, quia non est contrarium naturae eorum.
Praeterea, habent vermem, qui est remorsus de peccato eorum ;
remorsus iste est aliqua displicentia ; haec displicentia non est actus malus moraliter, quia licet posset deformari per circumstantiam inordinatam, tamen sistendo in hoc, quod est nolle se peccasse, non videtur esse formaliter malitia moralis.
Praeterea, si nolunt poenam, inquantum est laesiva naturae, sistendo tantum in hoc, absque aliqua circumstantia, non videtur actus malus moraliter, quia sicut potest amare naturam suam non male moraliter, ita potest odire contrarium sibi.
Contra secundum (d) arguo tripliciter : Primo, quia videtur quod voluntas ex libertate sua potest non velle, et ita nullum actum habere, quod probatur, quia secundum Augustinum lib. 1. Retractati onum cap. 22. Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas. Quod non intelligitur de voluntate quantum ad esse ejus primum, quia quantum ad esse ejus primum, magis est in potestate ejus non voluntas quam voluntas, sed intelligitur quantum ad operari: ergo voluntas magis est in potestate ejus quantum ad operari, quam alia potentia inferior: sed voluntas potest aliquam potentiam inferiorem suspendere ab omni actu, ergo seipsam, ergo non necessario vult malum.
Praeterea, (o) quod etiam adducitur de habitu, improbatur dupliciter: Primo, quia omnis habitus inclinat ad aliquem actum in eadem specie: ille ergo habitus, qui ponitur causa peccandi, aut inclinat tantum ad actum superbiendi,
aut tantum ad actum odiendi, ad quemcumque actum ponatur inclinare, videtur probabile quod possit aliquando illum actum non habere, quia potest habere alium distincte, et ex toto conatu, et non potest simul habere duos actus perfectos simul: ergo nullus unus actus est, qui necessario sit perpetuus, ex vehementi inclinatione ad ipsum, et per consequens, nec in communi necessario inest actus malus ex habitu.
Praeterea secundo, (p) habitus non est ratio agendi potentiae, modo opposito proprio modo ipsius potentiae, quod probatur, sicut fuit supra probatum, contra duas opiniones in illa ratione, de prioritate causae, inquantum causa, quia causa secunda non determinat modum agendi causae primae, sed e converso; ergo si voluntas non habitaata possit non necessario velle hoc, et hoc est libertatis in ea, ergo voluntas habituata non necessario volet hoc. Et tunc quod dicit Aristoteles 7. Ethic. quod malus est impoenitens, oportet quod exponatur, id est, de difficili poenitens, quia nullus actus potest ita esse intensus in voluntate, quod tollat omnino ejus potentiam ad oppositum.