IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(1) Restat nunc videndum de bonitate morali. Hic Doctor primo recitat opinionem S. Bonaventurae lib 2. dist. 1. art. 1. quaest 2. et 3. qui dicit quod Angelus malus non potest habere volitionem moralem bonam, quia omnem deformat ex aliqua circumstantia inordinata, referendo illud inordinate ad amorem sui, similiter habitus in eis est perfecte malus in eo, ideo perfectissime inclinat in malum ; nunquam ergo bene volunt propter primum, sed semper male volunt propter secundum, videlicet propter vehementem inclinationem in malum.
(m) Contra primum, habent naturalia, etc. In ista littera occurrit aliqualis difficultas specialiter circa hoc quod dicit Doctor,quod inclinatio naturalis est ad bonum, ideo voluntas eliciens actum conformiter tali inclinationi habet volitinnem illam non malam, nam in hoc videtur sibi contradicere, quia in 4. dist. 49. dicit quod inclinatio naturalis est ad perfectionem, ad quam ordinatur summe intensa, et per consequens si natura aliqua summe inclinatur ad bonum sibi commodum, voluntas eliciens conformiter tali inclinationi videtur mala, et similiter volitio elicita. Praeterea dist. 50. quarti, dicit quod appetitus naturalis est ad summam beatitudinem, et tamen volitio elicita conformiter erit mala, ut patet a Doctore ibi. Praeterea, in hoc 2. dist. 23. probat quod ideo Deus non potest facere voluntatem creatam impeccabilem ex natura, quia appetitus naturalis potest esse ad summum commodum, ordinando illud ad se, et voluntas potest conformiter agere illi appetitui, et sic peccare. Praeterea, in isto 2. dist. 6. q. 2. dicit quod voluntas, ut conformiter agit regulae naturali, hoc est inclinationi naturali, non recte agit, et tamen hic dicit, quod actus elicitur conformiter inclinationi naturali, non erit malus.
Respondeo quod si Doctor recte intelligatur nulla apparebit contradictio, nam in hoc loco intendit probare, quod voluntas eliciens actum conformiter inclinationi naturali, non peccat ; sic tamen intelligendo, quod inclinatio naturalis potest esse ad bonum et voluntas absolute amans bonum non peccat, stando ergo in tali amore absolute, ille actus non est malus contrarie. Cum vero voluntas refert bonum illud ad quod non debet referre, puta amando illud tantam in ordine ad se, tunc peccat, vel si sit bonam infinitam, amando illud non propter se, amando ergo bonum absolute non peccat; imo ille actus est bonus ex genere, ut supra patet in praesenti quaest, et sic intendit Doctor hic, quod si voluntas volens bonum absolute, ad quod naturalis appetitus valde inclinatur, actus conformiter elicitus non erit malus.
Si dicatur, naturalis appetitus inclinatur ad bonum, tanquam ad summe bonum sibi: ergo actus voluntatis conformiter elicitus tali appetitui, erit malus.
Dico quod si voluntas vellet illud bonum eo modo quo appetitus appetit, tunc peccaret, quia tunc referret illud positive, ad quod referre non debet, sed volendo bonum absolute sistendo ibi, illa volitio non erit mala.
Et quod sic intelligat Doctor, scilicet de actu non malo contrarie, patet in simili per tertiam rationem contra Bonaventuram, in qua sic dicit: Si nolunt (inquit) paenam, inquantum est laesiva naturae, sistendo tantum in hoc absque alia circumstantia, non videtur actus malus moraliter, quia sicut potest amare naturam suam non male moraliter, ita potest odire contrarium sibi. Hoc idem patet per secundam rationem in qua dicit: Habent (inquit) vermem, qui est remorsus de peccato eorum, remorsus iste est aliqua displicentia, etc. imo talis displicientia est saltem bona ex genere, cum transeat super objectum conveniens actui secundum dictamen rationis. Vult ergo Doctor, quod actus elicitus a voluntate conformiter appetitui naturali, quod non sit malus moraliter, imo ut sic, semper erit bonus ex genere, licet postea possit deformari circumstantiis oppositis circumstantiis requisitis ad actum perfecte moralem.
Et vult hic quod voluntas mali Angeli possit absolute elicere actum circa bonum, ad quod inclinatur ejus naturalis appetitus, volendo illud absolute, et sic patet quomodo in dictis Doctoris nulla sit contradictio.
(n) Contra secundum. Hic improbat aliud dictum D. Bonaventurae videlicet quod Angeli mali semper male volunt propter habitum malum in termino. Et primo improbat hanc conclusionem, quod semper male velint, et ratio clara est, et stat in hoc : Angelus malus potest non velle aliquid, quia potest suspendere actum volendi ; ergo non semper male vult. Consequentia patet. Antecedens probatur per Augustinum 1. Retract. cap. 2. Nihil est tam in potestate voluntatis quam ipsa voluntas, id est, quam actus ejus, quia in potestate voluntatis, et velle et non velle, ut patet intuenti. Et addit quod si voluntas potest suspendere potentiam inferiorem ab omni actu suo, multo fortius potest suspendere se ab actu suo. Et haec ratio fuit declarata supra in primo, dist. 1. quaest. 4.
(o) Praeterea, quod etiam adducitur de habitu. Hic Doctor probat duplici ratione, quod habitus malus in Angelis malis non facit eos de necessitate semper male agere; et istae rationes sunt satis clarae, aliqualiter tamen pro junioribus expono litteram. Cum dicit primo, quod omnis habitus inclinat ad aliquem actum in eadem specie, hoc debet intelligi de habitu acquisito ex frequentatis actibus, vel ex uno valde intenso ; habitus enim acquisitus semper inclinat ad similes actus ex quibus generatur.
Adverte etiam, quod unus habitus non potest generari ex actibus specie distinctis, quia actus specie distincti nati sunt tantum generare habitus specie distinctos.
Nota etiam quod Doctor intendit hic de inclinatione positive, quae inclinat ad aliquid prosequendum, non autem de inclinatione, quae inclinat ad oppositum fugiendum ; semper enim habitus, qui inclinat ad aliquid prosequendum, inclinat etiam ad oppositum fugiendum, ut patet a Doctore in 4. dist. 14. q. 2. Sequitur: ille ergo habitus, qui ponitur causa peccandi, aut inclinat tantum ad actum superbiendi, aut tantum ad actum odiendi, patet, quia non potest inclinare ad actus specie distinctos, cujusmodi sunt actus odiendi, et actus superbiendi videtur ergo probabile, quod Angelus malus possit aliquando illum actum non habere, puta actum odiendi ; patet, quia potest habere alium actum distincte, et ex toto conatu, puta actum superbiendi, et non potest simul habere duos actus perfectos, ut supra exposui in primo, dist. 2. parte prima. Sequitur : ergo nullus unus actus est, qui necessario sit perpetuus, haec consequentia patet, quia si ponantur duo tantum habitus in Angelo malo, quorum unus summe inclinat ad actum superbiendi, et alius ad actum odiendi; si Angelus malus habeat actum superbiendi perfectum, tunc non habebit actum odiendi, et per consequens non vult semper male ex habitu, qui inclinat ad actum odiendi. Et similiter si habet actum odiendi perfectum, tunc non habet actum superbiendi, nec per consequens semper vult male ex habitu superbiendi ; ergo nec ex habitu simpliciter semper vult male, quia da oppositum, si necessario vult male ex habitu in communi, ergo necessario vult male ex habitu in speciali Patet consequentia, quia quod necessario determinat sibi aliquod genus, necessario determinat sibi aliquam speciem, et ultimo aliquod individuum.
Haec propositio patet a Doctore infra dist. 12. ergo si Angelus malus necessario vult male ex habitu in communi, ergo necessario vult male ex isto habitu, cujus oppositum supra patuit.
(p) Praeterea secundo, habitus non est ratio, etc. Patet ista propositio, quia modus agendi naturalis potentiae non potest variari per quemcumque habitum, nullus enim habitus in intellectu posset facere intellectum agere non modo naturali, modus enim agendi intellectus est naturalis.
Similiter modus agendi voluntatis est libere agere ; ergo nullus habitus in voluntate quantumcumque intensus posset facere voluntatem velle aliquid necessario