IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Quantum ergo ad istum articulum. Hic Doctor respondet secundum intentionem propriam ad illum articulum, in quo quaerebatur de bonitate morali et malitia opposita in Angelo malo, et dicit aliquas conclusiones.
Prima est ista, quod Angelus malus non necessario habet aliquem actum malum, loquendo de actu determinato, puta de actu superbiendi vel de actu obediendi determinate, et probat, quia si tantum habeat actum determinatum, ille inclinat ad certum actum, unum in specie, et patet quod potest habere aliquem alium actum, puta actum odiendi, et pro tunc non habere actum superbiendi, et per consequens potest non habere quemcumque alium actum, ad quem habitus superbiendi non inclinat, puta non habere actum amoris amicitiae circa se immoderatum, vel amoris concupiscentiae inordinatum ; et sic patet quomodo non necessario vult aliquem actum malum determinatum, ponendo tantum unum habitum malum in Angelo malo.
Secunda conclusio est, quod etiam ponendo plures habitus malos inclinantes ad diversos actus malos in specie, adhuc non sequitur, quod Angelus malus necessario velit actum malum determinate, patet, quia certum est quod illi plures habitus non vehementissime inclinant; patet, quia tunc Angelus malus vel nullum actum malum haberet, vel simul haberet tot actus malos specie distinctos, quot essent habitus in eo specie distincti; patet, quia si aeque inclinant, non est major ratio de uno quam de alio.
Sequitur ergo quod aliquis habitus in eo non vehementissime inclinat, si sic, ergo Angelus malus, poterit non habere actum illius habitus, non vehementissime inclinantis; ergo potest non habere actura cujuscumque alterius habitus.
Tertia conclusio est de actu indeterminato sive vago, et est talis: Angelus malus non necessario habet actum malum moraliter. Quam conclusionem probat, quia aliquando potest habere volitionem non malam, malitia contraria bonitati morali, licet non habeat bonam, bonitate morali completa, quae est ex omnibus circumstantiis ; videtur enim probabile, quod actum bonum ex genere possit habere, hoc est sistendo ibi, non deformando per circumstantias contrarias circumstantiis bonae volitionis.
Quarta conclusio: Nulla apparet impossibilitas, quin Angelus malus possit habere complete bonum moraliter. Hanc conclusionem aliter non probat, posset tamen probari ex supra habitis, quia in Angelo malo sunt naturalia lucidissima, et per consequens in intellectu ejus potest esse verissimum et certissimum dictamen, et non repugnat voluntati ejus posse elicere aliquem actum conformem tali dictamini. Et addit Doctor: mirum (inquit) videtur negare potentiam naturalem in natura illa excellente, ubi non apparet aliquid propter quod sit neganda.
Quinta conclusio: Probabile est (inquit) quod Angeli mali secundum hanc potentiam, secundum quam possunt velle bonum moraliter non exeant in actum propter vehementem malitiam, secundum quam magis probabile est quod agunt, quam secundum partem naturalem, secundum quam possent in actus aliquo modo oppositos.
(b) Ad primum. Ad argumenta principalia. Ad primum respondetur primo a Bonaventura ubi supra, quod ille actus credendi in eis est malus, quia odiunt illud creditum.
Contra hanc responsionem arguit Doctor dicens, quod actus intellectus, ut praecedit actum voluntatis, non determinatur ab actu voluntatis sequente: patet, quia talis actus ut praecedit, non subest imperio voluntatis, nam nullus actus intellectus potest dici malus formaliter, nisi pro quanto imperatur a voluntate inordinate se habente, ut infra patebit in isto 2. dist. 42. Angelus vero malus in illo priori potest aliquod verum concipere tam speculabile quam agibile.
Dat ergo Doctor aliam responsionem, concedendo quod habent aliquem actum bonum bonitate morali, diminute tamen, quia non malum malitia contrarie, ut supra patuit.
(c) Ad secundum dico, quod Angelum vel voluntatem ejus esse capacem, etc. Sed haec responsio, licet evadat argumentum quantum ad actum bonum meritorium, quia in Angelis malis non est aliud principium partiale actus meritorii, scilicet gratia, ut supra patet, non tamen evadit de actu bono morali, quia imago secundum Doctorem in primo, distinct. 3. quaestione ultima, non tantum sonat potentiam sive principium, sed etiam includit actum, et tunc in malis Angelis erit imago Trinitatis, cum actu intelligunt Deum, et actu diligunt.
Respondeo, quod imago secundum Augustinum, aliquando accipitur pro ipsa anima includente tantum intellectum et voluntatem, quae sunt principia actuum secundorum, et talis imago est in daemonibus. Aliquando accipitur imago, ut includit tam actus primos quam secundos, ut exposui in primo, dist. tertia, quaest. ult. et talis imago imperfecte potest esse in daemonibus, quia possunt cognoscere Deum, et diminute amare, puta amando, ut bonum commodum sibi, non possunt ergo exire in actum perfecte moralem.
(d) Ad tertium concedo. Responsio stat in hoc, quod aliud est loqui de potentia peccandi, quae nominat principium productivum ; et aliud est loqui de posse peccare, quod dicit ordinem ad peccatum. Primo modo nominat intellectum et voluntatem, quae sunt partes liberi arbitrii, et tale liberum arbitrium est principium effetivum respectu actus substrati, et defectivum respectu deformitatis, ut infra patebit distinct. 37. Secundo modo non est liberum arbitrium nec pars liberi arbitrii, quia talis ordo ad actum dicit tantum respectum sive relationem, quae nullo modo pertinet ad liberum arbitrium, et sic concedo quod mali Angeli habent liberum arbitrium, et tamen possunt peccare deficiendo a rectitudine danda actui.
Hanc litteram declaro. Cum distinguit: aliud est loqui de posse peccare, aliud de potentia ad peccandum. Primum dicit ordinem ad actum difformem, et talis ordo potest multipliciter considerari, quia vel terminatur ad actum substratum deformitati, et fundatur in libero arbitrio,: et tunc talis ordo dicit relationem realem; aut terminatur ad ipsam deformitatem et fundatur in libero arbitrio, et tunc tantum dicit relationem rationis, patet, quia omnis relatio, quae terminatur ad non ens, est relatio rationis, ut infra patebit, dist. 44. sed deformitas est tantum privatio rectitudinis, quae deberet inesse actui, ut infra patet dist. 35.36. et 37. Sequitur : Secundum dicit rationem principii, quo potest elici actus deformis, patet, quia dicit ipsum liberum arbitrium, quod est principium quo potest elici actus deformis, sic intelligendo, quod est principium quo ut productivo respectu actus substrati, et quo ut defectivo respectu deformitatis inhaerentis actui. Sequitur : Primus ordo non est liberi arbitrii, nec aliquid ejus, patet, quia talis ordo tantum dicit relationem vel realem vel rationis. Sequitur : nec absolute aliquis ordo ad actum est aliquod principium activum, vel pars ejus, patet, quia omne principium activum semper dicit entitatem absolutam, nulla enim relatio potest poni de genere activorum, ut patet 5. Physicor. text. com. 10. Sequitur : Secundo modo dico quod illud, quo illud potest peccare includit duo, quorum alterum est posse, aliud deficere, patet, quia potentia peccandi, ut est principium quo est productiva alicujus actus substrati, et ut sic, includit posse, et est defectiva deficiendo a rectitudine danda, et ut sic includit deficere. Sequitur : et illud est quo potest in illud est ejus posse, id est, illud principium formale productivum quo potest in substratum peccati, vocatur posse.
Sequitur: quod posse, est per se libertatis arbitrii et potentias, patet, quia voluntas est principium productivum quo homo vel Angelus vere potest producere substratum peccati, et talis voluntas, vel est liberum arbitrium, vel saltem pars liberi arbitrii, dicitur etiam potentia productiva. Sequitur: reliquum vero non est ejus unde liberum arbitrium, sed unde tale scilicet defectivum, id est, quod ipsum deficere a rectitudine danda actui, nec est liberum arbitrium, nec pars liberi arbitrii, inquantum liberum arbitrium, vel inquantum pars, quia ut sic, dicitur potentia productiva; sed bene deficere pertinet ad liberum arbitrium, non inquantum liberum arbitrium est effectivum, sed inquantum est defectivum, supple inquantum deficit a rectitudine danda actui. Sequitur: ita quod sicut in communi liberum arbitrium est quo quis potest velle, etc. Dicit Doctor quod accipiendo liberum arbitrium, ut tantum est commune Deo et beatis, tunc est principium productivum, quo tam Deus et beati possunt absolute velle. Accipiendo vero liberum arbitrium in particulari prout convenit viatoribus, tunc est id quo viator, non tantum potest absolute velle, sed etiam potest defectibiliter velle, quia est id quo viator potest deficere a rectitudine danda.
Sequitur: tamen quantum ad aliquid, potest poni dissimile, quia ad absolute velle tota entitas positiva liberi arbitrii, et sola est principium, supple productivum, ad illam autem deformitatem in actu nihil positivum in libero arbitrio est principium ; patet, quia respectu non entis, nihil potest esse principium productivum quia principium productivum, tantum respicit ens positivum pro producto, sed illa deformitas, quae inest actui est simpliciter non ens; ergo.
Sequitur: et tunc ad formam dico, quod dato quod ibi sit libertas arbitrii, etc. Vult dicere quod inquantum liberum arbitrium est potentia productiva positivi ut sic, ad liberum arbitrium non pertinet peccatum, quia peccatum proprie respicit potentiam defectivam, et non ut positive productivam. Sequitur, tamen ex defectu concomitante illum actum potest esse peccatum, hoc clarum est, ex supradictis. Sequitur: potest tamen concedi lotum argumentum. etc. Hic dat aliam responsionem, et concedit quod Angeli mali habent potentiam non peccandi, quia habent liberum arbitrium, quod non est formaliter peccatum, ut patet. Sive etiam accipiatur potentia ut dicit ordinem ad actum, talis potentia non est formaliter peccatum ; sive accipiatur potentia, ut nominat principium, sive activum, sive passivum, talis potentia non est formaliter peccatum. Patet, quia peccatum formaliter est sola carentia rectitudinis debitae quae deberet inesse actui ut infra patebit in isto 2. dist. Sequitur: licet non habeant potentiam non peccandi, hoc est, non esse in peccato, quomodo peccator dicitur esse in peccato, postquam transivit actus, quem committi, id est, quod loquendo de peccato, sive de obligatione ad poenam aeternam, quae manet in anima post actum peccati, ut patet in 4. dist. 14. quaest, prima. Nulla voluntas creata est potens se liberare a tali obligatione, solus enim Deus potest liberare ab hujusmodi obligatione, ut patet a Doctore in 4. dist. 14. et 22.
(e) Ad aliud. Ad quartum respondet, quod in agentibus mere naturalibus, cessantibus impedimentis, reditur ad dispositionem naturalem, ut patet de aqua calefacta, quae redit ad priorem frigiditatem cessante impedimento, quia principium frigiditatis est necessarium, et est activum per modum naturae in ipsa aqua, sed non est sic de agente libero.
(f) Aliter potest dici, etc. Sed hic occurrit non parva difficultas. Si enim Doctor intelligat, quod quando voluntas elicit actum carentem ista conformitate, scilicet quod est elicitus conformiter inclinationi naturali, illud est peccatum. Contra, et pono casum, voluntas mea secundum inclinationem naturalem, summe inclinatur ad summum beatitudinem possibilem creari, ut patet a Doctore in 4. dist. 50. et tamen voluntas vult beatitudinem actu elicito secundum merita, et non vult tantam beatitudinem, quanta ab appetitu naturali appetitur, ut patet ubi supra in 4.
Dico, quod peccatum dicitur contra naturam, quia est contra actum natum elici conformiter naturali inclinationi, accipiendo naturalem inclinationem pro dictamine naturali, et sic omnis peccans elicit actum contra rectum dictamen naturale rationis. Vel si volumus dicere quod sit contra inclinationem naturalem, potest dici sic, quod natura magis inclinatur ad actum perfectum, quam imperfectum ; actus autem perfecte circumsiantionatus est perfectior actu carente debitis circumstantiis. Vel tertio dici potest, quod ideo peccatum est contra naturam, quia dicit tantum carentiam et privationem ; natura autem inclinatur ad bonum absolute, et ad actum, quo attingit illud bonum.
(g) Ad quintum respondet ibi: Ad aliud de simili, etc. Dicit primo quod illud argumentum concluderet contra eos, qui dicunt intellectum esse sufficiens motivum voluntatis, quia ex quo talis intellectus per modum naturae et de necessitate intelligit objectum praesens, tunc de necessitate movebit voluntatem ad volendum illud objectum ; si enim intellectus Angeli mali recte intelligeret aliquod principium practicum vel conclusionem practicam, puta quod summum bonum est summe diligibile, et per consequens Deus est summe diligibilis, tunc de necessitate moveret voluntatem ad sic diligendum. Et si isti volunt evadere argumentum hoc, oportet eos dicere intellectum primi Angeli nullum principium practicum recte concipere, quod tamen est falsum ; patet, quia sicut principia speculabilia sunt vera ex terminis, ita principia operabilia, ut patet in quaest. ultima prologi. Ad illam similitudinem Philosophi 2. Physic. quomodo intelligatur, responsum est supra a Doctore in primo dist. 1. q. 4. et in 4. dist. 49. vide ibi.
(h) Voluntas autem non cogitur ex bonitate objecti, etc. Similis responsio de intellectu et voluntate data est a Doctore in primo, dist. prima q. quarta, ubi dicit quod non est simile. de primo vero respectu intellectus, et de primo bono respectu voluntatis. Et quod dicit hic quod maximum bonum non movet voluntatem ad amandum saltem ordinate, videtur quasi innuere, quod saltem moveat voluntatem ad amandum absolute, sed hoc alias pertractabitur in materia de Beatitudine.
(i) Ad sextum, respondet ibi : Ad aliud dico, quod habitu existente perfecto, etc. Ista littera est satis clara, in qua tamen nota aliquas singulares propositiones quarum prima est, quod Habitu existente in summo, actus sequentes non augent ipsum habitum, sed tantum procedunt ex habitu jam generato, procedunt enim ex summa perfectione habitus.
Secunda : Actus Angeli boni non augent habitum charitatis ejus, nec effective, nec meritorie, quia est in termino.
Tertia : Praemium substantiale in primo instanti, in quo aliquis est beatus, est determinatum, nec ex tunc crescit, quia actus boni sequentes non sunt meritorii. licet sint boni.
Quarta propositio est : Angelo damnato in primo instanti suae damnationis determinatur paena,quae non crescit intensive cum sit in termino.
Quinta propositio : Mali actus damnati quos continue elicit non sunt impuniti, quia includuntur in prima paena sibi determinata, et quilibet sicut posset habere paenam accidentalem, habet seipsum pro poena, juxta illud Augustini: Jussisti, Domine, et ita est, ut poena sit sibi omnis peccator.
Sexta propositio : Potissima et maxima poena est privatio maximi boni, qualis est formaliter in actu malo malitia culpae peccatorem avertente.
Septima : In damnato crescet ei poena in infinitum extensiva, sicut et malitia, neutrum tamen crescet intensive.
Octava: Non omnis culpa est proprie demeritoria, quia sola illa est demeritoria, quae a viatore elicitur; illa vere quae elicitur a damnato, magis proprie dicitur damnatoria.
Nona propositio est de beato: Boni actus beati includuntur in primo actu beatitudinis, cum procedant ex perfectione actus beatifici, et quantum ad accidentale praemium, quilibet actus est sibi praemium.
Decima : Praemium accidentale beati crescet in infinitum, sicut actus boni crescent in infinitum extensive, neutrum tamen crescet intensive.
Undecima : Actus beati non proprie dicuntur meritorii, sed magis actus beatifici ex beatitudine procedentes.