IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
Utrum omnes Angeli corporei sint. Solet etiam in quaestione versari apud doctos, utrum Angeli omnes, boni scilicet ac mali, corporei sint, id est, corpora habeant sibi unita. Quod aliqui putant, innitentes verbis Augustini, qui dicere videtur, quod Angeli omnes ante confirmationem vel lapsum corpora aera habuerint de puriori ac superiore aeris parte formata, ad faciendum habilia, non ad patiendum; et Angelis bonis, qui perstiterunt, talia sunt conservata corpora, ut in eis possint facere et non pati, quae tantae sunt tenuitatis, ut a mortalibus videri non valeant nisi supervestita aliqua grossiori forma, qua assumpta videntur, depositaque desinunt ; Angelis vero malis mutata sunt in casu corpora in deteriorem qualitatem spissioaeris. Sicut enim a loco digniori in inferiorem locum, id est, caliginosum aerem dejecti sunt, ita illa corpora tenuia transformata sunt in deteriora corpora et spissiora, in quibus possunt pati a superiori elemento, id est, ab igne. Et hoc Augustinus sensisse videtur super Genesim, ita dicens, "Daemones dicuntur aerea animalia, quia corporum aereorum natura vigent, nec per mortem dissolvuntur, quia praevalet in eis elementum aptius ad faciendum quam ad patiendum. Ad patiendum enim humor et humus, ad faciendum aer et ignis aptitudinem praebent. " " Transgressores vero Angeli cum principe suo nunc diabolo, tunc archangelo, non mirum, si post peccatum in hanc caliginem detrusi sunt. Neque etiam hoc mirum est, si conversi sunt ex poena aeream qualitatem, qua possunt ab igne pati. Caliginosa tamen aeris loca tenere tantum permissi sunt, qui eis quasi carcer sit usque ad tempus judicii. " Ecce his verbis videtur Augustinus id tradere, quod quidam opinantur de corporibus Angelorum. Hoc autem eum alii dixisse astruunt, non ita sentiendo sed opinionem aliorum referendo, quod ex ipsius verbis dijudicare volunt, quibus ait: " Daemones dicuntur aerea animalia, " non ait sunt: ita enim quidam dicebant. De habitatione vero caliginosi aeris, in quem detrusi sunt, non opinando, sed rei veritatem asserendo eum tradidisse dicunt, quod ipsius locutionis distinctio ostendit. Dicunt quoque, plurimos Catholicos tractatores in hoc convenisse atque id concorditer docuisse, quod
Angeli incorporei sunt, nec corpora habent sibi unita ; assumant autem aliquando corpora, Deo praeparante, ad impletionem ministerii sibi a Deo injuncti, eademque post expletionem deponunt, in quibus corporibus, hominibus apparuerunt atque locuti sunt. Et aliquando quidem locuti sunt ex persona Dei sine distinctione alicujus personae, aliquando ex persona Patris vel Filii, sive Spiritus Sancti.
Quod Deus in corporalibus formis illis antiquis apparuit.
Nec dubitandum est, Deum in corporalibus formis apparuisse hominibus, sicut Augustinus in 2. de Trinit. ostendit, conferens diversa Scripturae testimonia,ex quibus Deum in corporeis figuris hominibus apparuisse probat, et aliquando ex persona Dei sine distinctione, aliquando sub distinctione personarum sermonem eis factum esse.
De perplexa quaestione quam ponit Augustinus quaerens : an ad exhibendum has corporales apparitiones creatura nova sit formata, an Angeli, qui ante erant missi, et si ipsi missi sunt, utrum servata sui spiritualis corporis qualitate, aliquam speciem corporalem de corpulentiori materia assumpserint, an proprium corpus suum mutaverint in speciem actioni suae aptam.
Sed ubi Deum hominibus in corporalibus imaginibus apparuisse asserit, perplexam quaestionem proponit, quam nec absolvit, quaerens : utrum in illis corporalibus apparitionibus creatura aliqua crearetur ad illud opus tantum, in qua Deus hominibus appareret ; an Angeli, qui ante erant, ita mitterentur, ut manentes in suis spiritualibus corporibus, assumerent ex corpulenta inferiorem elementorum materia aliquam speciem corporalem, quam coaptatam quasi aliquam vestem mutarent in quaslibet species corporales, veras quidem ; an corpus suum proprium verterent in species aptas actionibus suis, sed per virtutem sibi a Deo datam. Ait enim ita Augustinus in lib. 3. de Trinit. " Quaerendum est in illis antiquis corporalibus formis et visis, utrum ad hoc opus tantum creatura formata sit, in qua Deus, sicut tunc oportuisse judicavit, humanis ostenderetur aspectibus; an Angeli, qui jam erant, ita mittebantur, ut ex persona Dei loquerentur, assumentes corporalem speciem de creatura corporea in usum ministerii sui ; aut ipsum corpus suum, cui non subduntur, sed subditum regunt, mutantes atque vertentes in species, quas vellent accommodatas atque aptas actionibus suis secundum attributam sibi a Creatore potentiam. Sed fateor excedere vires intentionis meae, utrum Angeli, manente spirituali sui corporis qualitate, per hanc occultius operantes assumant ex inferioribus elementis corpulentioribus corpus, quod sibi coaptatum quasi aliquam vestem mutent et vertant in quaslibet species corporales, et ipsas veras, sicut aqua vera in vinum verum conversa est a Domino: an ipsa propria corpora sua transforment in id quod volunt, accommodatum ad id quod agunt. Sed quod horum sit, quoniam homo sum, nullo experimento comprehendere valeo, sicut Angeli, qui hoc agunt. " Attende, lector, quia quaestionem propositam non solvit, sed indiscussam reliquit, utrum Angeli, qui mittebantur, servatis suis propriis spiritualibus corporibus, supervestirentur aliqua corpulentiori specie, in qua possent videri ; an ipsum corpus mutarent et transformarent in quamcumque vellent speciem, in qua possent cerni. In quibus verbis videtur Augustinus attestari, Angelos esse corporeos ac propria et spiritualia habere corpora.
Quod Deus in specie qua est Deus nunquam mortalibus apparuit.
Caeterum haec velut nimis profunda atque obscura relinquentes, illud indubitanter teneamus, quod Deus in specie essentiae suae nunquam mortalibus apparuit, sicut famulo suo Moysi dicit: Non videbit m homo, et vivet. Et in Evangelio Joannis legitur: Deum nemo vidit unquam. " Visibile enim quidquam non est, quod non sit mutabile. Ideo substantia sive essentia Dei, quoniamnullo modo mutabilis est, nullo modo potest per se ipsam esse visibilis. Proinde illa omnia, quae Patribus visa sunt, cum Deus illis praesentaretur, per creaturam facta esse manifestum est. Etsi nos latet, quomodo ea ministris Angelis fecerit Deus, per Angelos tamen facta esse dicimus. Audeo igitur fiducialiter dicere, nec Deum Patrem, nec Verbum ejus, nec Spiritum ejus, qui est unus Deus, per id quod est, atque id ipsum est, ullo modo esse mutabilem, ac per hoc multo minus visibilem."
Utrum daemones intrent corpora hominum substantialiter, an illabantur mentibus hominum.
Illud etiam consideratione dignissimum videtur, utrum daemones, sive corporei sive incorporei sint, hominum substantialiter intrent corpora,eorumque animabus illabantur ; an ideo intrare dicantur, quia malitiae suae ibi effectum exercent Dei permissione, opprimendo atque vexando eas, vel in peccatum pro voluntate sua trahendo. Quod in homines introeant atque ab eis expulsi exeant, Evangelium aperte declarat, commemorans daemonia in quosdam ingressa et per Christum ejecta ; sed utrum secundum substantiam fuerint ingressa, an propter mali effectum dicantur ingressa, non adeo perpicuum est. De hoc autem Gennadius in definitionibus Ecclesiasticorum dogmatum ait : " Daemones per energicam operationem non credimus substantialiter illabi animae, sed applicatione et oppressione uniri. Illabi autem menti illi soli possibile est, qui creavit, qui natura subsistens incorporeus capabilis est suae facturae. " Esse hic videtur insinuari, quod substantialiter non illabantur daemones vel introeant corda hominum. Beda quoque super illum locum Actuum Apostolorum, ubi Petrus ait Ananiae : Cur tentavit et implevit Sata nas cor tuum? dicit: Notandum, quod mentem hominis juxta substantiam nihil implere possit nisi creatrix Trinitas, quia tantummodo secundum operationem et voluntatis instinctum anima de his quae sunt creata, impletur. Implet vero Satanas cor alicujus, non quidem ingrediens in eum et in sensum ejus, neque introiens aditum cordis (siquidem potestas haec solius Dei est), sed callida et fraudulenta deceptione animam in effectum malitiae trahens per cogitationes et incentiva vitiorum, quibus plenus est. Implevit ergo Satanas cor Ananiae non intrando, sed malitiae suae virtus inserendo. " Idem : Spiritus immundus, flamma virtutum de cordibus fidelium expulsus, doctoribus veritatis luctantibus venenum persecutionis infundit. " His auctoritatibus ostenditur, quod daemones non substantialiter intrant corda hominum, sed propter malitiae effectum, de quibus pelli dicuntur, cum nocere non sinuntur. (Finis textus Magistri.)