In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum Angelus possit assumere corpus, in quo exerceat opera vitae ?
Alens. 52. p. q 34. m. 2. et 3. D. Thoro. 1. p. q. 51 a. 2. et hic. q. 1. a. 3. D. Bonav. hic. a. 1. q. 2. Richard. q. 2. Aegid. q. 2. a. 2. Gabr. q. 1. a. 2. Durand. q. 1 Vasq. 1. p. d. 184. et duabus seq.
Circa distinctionem octavam, in qua Magister agit de potestate Angelorum, per comparationem ad creaturam corporalem, quaeritur : Utrum Angelus possit assumere corpus, in quo exerceat opera vitae ?
Quod non videtur quia si assumat, ergo habet majorem unitatem ad corpus assumptum quam ad non assumptum, quia assumere est ad se sumere. Sed hoc non videtur possibile, quia non potest esse illius corporis forma, patet, quia est forma separata naturaliter, nec illud potest sumi ab eo in unitatem suppositi, quomodo Verbum assumpsit naturam nostram ; ergo erit tantum unitas, sicut motoris ad mobile, sed talis unitas potest esse ejus ad corpus non assumptum, ut ad coelum quod movet, ergo, etc.
Praeterea secundo, si assumeret corpus, aut assumeret corpus elementare, quod non apparet, quia illud non habet accidentia, ut colorem, et hujusmodi qualitates, quae apparent, aut corpus mixtum quod non videtur ; turni quia non potest habere virtutem activam, ad miscendum elementa omnia secundum commixtionem talis corporis: tum quia a tota natura agente non potest generari corpus mixtum ita perfectum sicut est corpus humanum, nec assumit corpus coeleste, planum est, quia illud non recipit peregrinas impressiones, et per consequens nec operationes vitales.
Praeterea tertio, si potest in corpore assumpto exercere opera vitae, igitur est ibi aliquid vivum: consequens est falsum, quia corpus non est vivum, nisi per formam vitalem informantem, talis autem non est ibi. Consequentia probatur, quia operationes vitales sunt compositi, primo de Anima, et de Sensu et Sensato. Probatur etiam, quia forma separata a materia, non potest transmutare materiam, secundum Commentatorem 7. Metaph. in istis actibus vitae, saltem in actibus vitae vegetativae, transmutatur materia: ergo, etc. Ad oppositum Gen. 18. de tribus Angelis apparentibus Abrahae, et Tobiae per totum de Raphaele, et in pluribus aliis locis Scripturae.