IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) In ista quaestione tria sunt videnda: Primo, quid sit Angelum assumere corpus. Secundo, quale corpus assumit, scilicet an coeleste, an elementare, an mixtum. Tertio, quas operationes potest exercere in corpore.
De primo dicit Doctor, quod Angelum assumere corpus non est informare corpus, nec etiam hypostatice sibi unire, sed tantum esse intrinsecus motor corporis.
De primo patet, quia si Angelus informaret corpus, tunc ex Angelo et corpore fieret compositum per se, quia ex per se actu, et per se potentia, ut patet 8. Metaph. text. com. 15 . et 16. hoc autem repugnat Angelo posse informare corpus, ut probat Doctor quaest 9. quodl. Sequeretur etiam compositum illud esse perfectius ipso Angelo, ut patet a Doctore in simili in quarto dist. 43.
De secundo patet, quod quando assumit corpus non unit illud sibi hypostatice, nam unire sibi aliquid hypostatice est terminare dependentiam illius naturae, et suppositare illam in seipso, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1. quaest. 1. et q. 19. quodl. est enim impossibile Angelum propria virtute posse assumere aliquod corpus in unitate suppositi, ut patet a Doctore in tertio, dist. 1.
De tertio patet, quia ex hoc Angelus assumit corpus, quia intrinsece movet illud, applicando se illi.
(b) Secundo dico. De secundo principali, dicit Doctor duas conclusiones: unam negativam, aliam affirmativam. Negativa est ista : Angelus non assumit corpus coeleste, nec elementare, in quibus appareat. De coelesti apparet, quia quando apparet nobis, non assumit Solem, nec Lunam, imo in tali corpore non posset exercere operationes quas exercet, dum apparet nobis. De elementari patet ; tum quia corpus elementare non est visibile, ut patet, sed apparet in corpore visibili ; tum etiam quia apparet nobis in aliquibus accidentibus, quae non sunt nata suscipi in corpore albo vel rubeo, vel aliquo alio colore colorato.
Secunda conclusio affirmativa est ista, quod Angelus potest assumere corpus mixtum a natura generatum, et similiter potest assumere corpus non natura prius genitum, sed statim generandum. Prima pars conclusionis patet, quia potest assumere cadaver mortui, vel lapidem vel aliquid tale. Secunda pars patet de corpore imperfecte mixto, quod completa operatione statim disparet, ut patet de Raphaele, etc. Et dicit Doctor quod quando assumit tale corpus, quod subito disparet completa operatione, tale corpus videtur mixtum propter accidentia, quae apparent in corpore, puta colores, vel aliqua alia, quae non possunt inesse, nisi corporibus mixtis, illud tamen non erit mixtum plena mixtione, patet, quia corpus tale subito videtur formari; perfectum autem mixtum non ita subito formatur, patet de homine, qui non est natus generari, nisi secundum determinatum processum naturae, et hoc in matrice. Caetera patent.