IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
In hac littera sunt aliquot dicta. Primum, Angelus potest movere corpus localiter, et motu qui apparet progressivus. Item motu inspirationis, respirationis, etc. Secundum, non potest exercere operationes vitales in corpore assumpto. Tertium, cognitio, quam videtur habere visu vel auditu, est intellectio, quam verbis vel signis exprimit. Quartum, comedit et augetur, sed vere non nutritur, de quo 4. d. 44. q. 1. Quintum, non generat, sed opera daemonis, primo succubi, et postea incubi, fit positio seminis in matricem, unde nascitur proles ; de quo D.Thom. D. Bonav. hic et Aug. 15. Civ. 23.
De tertio (c) dico quod motum localem potest causare in corpore assumpto, et ita motum, qui videtur esse progressivus, motum etiam, qui esset inspirationis et respirationis, motionem palpebrarum et manuum, et similium. Et ratio est, quia non est aliquod corpus ita imperfectum in universo, quin habeat in virtute sua activa aliquod ubi (patet de gravi respectu centri); ergo multo magis habet hoc Angelus respectu corporis.
Sed operationum naturalium, quae consistunt in agere et pati, cujusmodi sunt operationes sensuales, in illas non potest, quia illae non sunt natae recipi nisi in composito ex organo, saltem perfecte mixto, et ex anima, inquantum habet potentiam perfectivam, quorum neutrum est ibi, nec scilicet talis mixtio, nec anima perficiens, et ideo simpliciter in tali corpore composito quod assumit, nulla est sensatio. Operationes etiam, quae consistunt in vere agendo, cujusmodi sunt operationes vegetativae, non competunt illi composito, quia vel illae operationes natae sunt esse compositi animati, quale non est ibi. vel. natae sunt esse corporis perfecte mixti, puta si caro generaret carnem ; neutrum autem est ibi.
Quantum autem ad cognitionem quam videtur habere de particularibus factis, audiendo vel videndo, nihil aliud est quam intellectio, et illam intellectionem suam potest exprimere, formando verba, et movendo linguam localiter. Quantum etiam ad actus vegetativae, qui apparent, si loquamur de vera nutritione, nihil ibi potest nutriri; sed si loquamur de comestione, quae praecedit nutritionem, illa non est nisi divisio cibi per motum localem maxillarum, et trajectio ejus in ventrem, per motum localem, et tunc potest fieri exhalatio et resolutio in humores vel elementa, et isti motus locales possunt fieri circa corpus, virtute activa Angeli.
Sicut autem dictum est de nutritiva, ita dicendum est de augmentativa, quia ibi nulla est nutritio vel augmentatio. Potest tamen esse vera juxtapositio, si ipse velit subito alia elementa, quae possunt imperfecte misceri ad talem imperfectam mixtionem, apponere corpori suo, ut videatur crescere.
Et si dicas, si comestio non sit operatio vitalis, ergo non valet argumentum ad probandum veram Christi resurrectionem, de comestione ejus cum discipulis suis, quod est contra Sanctos. Respondeo, ad probandum resurrectionem ejus, sunt multa alia argumenta in Evangelio efficaciora isto, et ita cum aliis bene probat, etsi non per se tantum.
Vel dico, quod erat comestio ordinata ad veram nutritionem, quia non est inconveniens quod corpus gloriosum possit convertere corpus non gloriosum in ipsum, sicut esse simul potest cum corpore non glorioso, nec propter hoc est corruptibile, quia potest aliud convertere in se. Posset enim Deus facere corpus gloriosum in minima quantitate, et illud augere per comestionem, nec tamen aliquid corrumperetur de nutrito et aucto: in corporibus antem talibus assumptis non est nutritio, sed tantum additio vel appositio.
Sed quantum ad generationem, dicendum quod illa fit virtute seminis decisi a mare iu feminam, in qua servatur virtus patris, sicut communiter dicunt. Si ipse potest illud semen ab aliquo succumbendo recipere, et servare illud in sua naturali qualitate, conveniente suae generationi naturali, quousque illud transfundat, ipse nihil facit ibi, nisi quia primo recipit in corpore illo assumpto illud, quod postea movet localiter in aliquam, cui est incubus ; et si illud semen, antequam sit receptum in matrice, non amittat suam qualitatem naturalem, potest per ipsum fieri generatio, sicut si immediate transfunderetur a. primo decidente, in eamdem matricem. Et hoc modo attribuitur, non quidem Angelo bono (quia absit, quod talibus vilibus se immisceat) sed daemoni generare, quia idem primo succubus, et postea incubus, semen a decidente primo transfusum recipit, et deinde transfundit illud in matricem.
Ad argumenta. Ad primum dico, quod coelum non dicitur assumi, quia ad nullam specialem assumptionem vel formam, et maxime in qua Angelus intendat apparere visibiliter nobis, ad se assumit coelum. Similiter, qui movet coelum, perpetuo movet, et ita non temporaliter assumit corpus; haec enim assumptio appropriata est corpori, quod ad tempus movetur, et movetur propter aliquem effectum visibiliter appariturum hominibus.
Ad secundum dico, quod jam apparet per ea quae dicta sunt, quod assumit corpus imperfecte mixtum, quod quidem ipse non producit ad esse, virtute propria, sed tantum naturaliter miscibilia unit inter se et respectu coeli, in tali proportione in qua, virtute coeli et miscibilium, possit talis forma induci.
Ad tertium, patet quod nullus actus vegetativae vel cognitivae competit proprie Angelo in corpore, vel etiam corpori assumpto, sed tantum actus potentiae motivae organicae (qualis est potentia motiva animati), quia ejus actus est actus compositi, sicut et actus cognitivae, sensitivae et vegetativae, sed potentiae motivae superioris, qua Angelus potest corpus movere de loco ad locum, quod non improportionabiliter excedit ipsius virtutem motivam.