In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(c) De tertio principali dicit aliquas conclusiones, quarum aliquae sunt affirmativae, aliquae negativae.
Prima affirmativa est haec: Angelus potest causare motum localem in corpore assumpto. Patet, quia potest movere totum illud corpus, non movendo partem post partem ; potest etiam movere illud corpus motu, qui videtur progressivus, sed non erit proprie progressivus, quia corpus moveri progressive est proprie moveri organice ; ibi enim in tali motu una pars movetur mota alia, et ideo Angelus non proprie movebit illud motu progressivo, sed alio motu, qui apparet progressivus.
Secunda conclusio affirmativa est, quod Angelus potest movere corpus assumptum motu inspirationis et respirationis, et movere palpebras et manus, et similia, nam omnes isti motus sunt motus locales. Et Doctor assignat rationem horum motuum, per argumentum a minori, quia non est aliquod corpus ita imperfectum in universo, quin habeat in virtute sua aliquod ubi, ut patet de gravi respectu centri, quod habet virtutem movendi se, ut supra patet in isto secundo, dist. 2. q. ult. ergo a fortiori Angelus poterit causare motum localem in corpore assumpto.
Prima conclusio negativa est ista : Angelus in corpore assumpto non potest causare aliquam operationem sensualem, puta nec visionem, nec auditionem, et hujusmodi. Patet, quia tales operationes non sunt natae recipi, nisi in composito ex organo saltem perfecte mixto et ex anima, inquantum habet potentiam perfectivam illius organi, ut patuit in primo, dist. 3. q. 6. Sed in corpore sumpto ab Angelo non est talis mixtio organi, nec anima perficiens ipsum organum, et ideo simpliciter in tali corpore composito quod assumit, nulla est sensatio.
Secunda conclusio negativa: Operationes, quae vere consistunt in vere agendo, cusjusmodi sunt operationes negativae, ut generare, et hujusmodi, non competunt illi composito assumpto, quia illae operationes natae sunt esse compositi animati, quale non est ibi, vel natae sunt esse corporis mixti, puta, si caro generaret carnem, neutrum autem est ibi. De hoc habet videri in quarto, dist. 13.et multo clarius dist. 44. quaest 1.
Tertia conclusio negativa: Cognitio quam videtur habere de particularibus factis audiendo vel videndo, non est vera auditio, neque visio, sed tantum intellectio, et illam intellectionem suam potest exprimere, formando verba, et movendo linguam localiter, ut infra patebit distinctione undecima.
Quarta conclusio negativa: Angelus in corpore assumpto non potest causare veram nutritionem, cum tale corpus non sit nutribile, ut patet, quia tantum corpus animatum potest nutriri ; potest tamen causare in tali corpore comestionem, quae non est nisi divisio cibi, etc.
Quinta conclusio: Angelus non potest augmentare corpus quod assumit, loquendo de augmentatione proprie dicta, de qua Doctor in quarto, dist. 44. quaest, prima, quae augmentatio fit per aggenerationem, ut infra patebit ; virtute tamen Angeli in tali corpore potest esse vera juxtapositio, si ipse velit subito alia elementa, quae possunt imperfecte misceri ad talem imperfectam mixtionem apponere corpori suo, ut videatur crescere. Caetera patent.