IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De ordinum distinctione. Post praedicta superest cognoscere, de ordinibus Angelorum quid Scriptura tradat, quae in pluribus locis novem esse ordines Angelorum promulgat, scilicet Angelos, Archangelos, Principatus, Potestates, Virtutes, Dominationes, Thronos, Cherubim et Seraphim. Et inveniuntur in istis ordinibus tria terna esse, et in singulis tres ordines, ut Trinitatis similitudo in eis insinuetur impressa. Unde Dionysius tres ordines Angelorum esse tradit, ternos in singulis ponens: "Sunt enim tres superiores, tres inferiores, tres medii. Superiores: Seraphim Cherubim, Throni; medii: Dominationes, Principatus, Potestates: inferiores: Virtutes, Archangeli, Angeli."
Quid appelletur Ordo, et quae sit ratio nominis cujusque.
Hic considerandum est, quid appelletur Ordo; deinde, utrum ab ipsa creatione fuerit distinctio illorum ordinum. Ordo Angelorum autem dicitur multitudo coelestium spirituum, qui inter se in aliquo munere gratiae similantur, sicut et in naturalium datorum munere conveniunt. Ut verbi gratia "Seraphim, ut beatus ait Gregorius dicitur, qui prae aliis ardent charitate ;Seraphim enim interpretatur ardens vel succendens. Cherubim, qui prae aliis in scientia eminent: Cherubim enim interpretatur plenitudo scientiae. Thronus dicitur sedes: Throni autem vocantur qui tanta divinitatis gratia replentur, ut in eis sedeat Deus et per eos judicia sua decernat atque informet. Dominationes vocantur qui Principatus et Potestates transcendunt. Principatus dicuntur, qui sibi subjectis quae sunt agenda disponunt, eisque ad explenda divina mysteria principantur. Potestates nominantur hi qui hoc caeteris potentius in suo ordine acceperunt, ut virtutes adversae eis subjectae eorum refraenentur potestate, ne homines tantum tentare valeant, quantum desiderant. Virtutes vocantur illi, per quos signa et miracula frequenter fiunt: Archangeli, qui majora nuntiant; Angeli, qui minora."
Quod haec nomina non propter se, sed propter nos eis data sunt, quae sumpta sunt a donis gratiae, quae non habent singulariter, sed excellenter, et a praecipuis nominantur.
Haec nomina illis non propter se, sed propter nos eis data sunt. Qui enim sibi noti sunt contemplatione nobis innotescunt cognominatione. Et nominantur singuli ordines a donis gratiarum, quae non singulariter, sed excellenter data sunt in participatione. In illa enim coelesti patria, ubi plenitudo boni est, licet quaedam data sint excellenter, nihil tamen possidetur singulariter. Omnia enim in omnibus sunt, non quidem aequaliter, quia alii aliis sublimius possident, quae tamen omnes habent. Cumque omnia dona gratiarum superiores ordines sublimius et perfectius perceperint, tamen ex praecipuis sortiti sunt vocabula, inferioribus caetera reliquentes ordinibus ad cognominationem, ut Seraphim, qui ordo exellentissimus aestimatur, tam dilectionem quam cognitionem divinitatis, et caetera virtutum dona caeteris omnibs su blimius percepit; et tamen ab excellentiori dono, id est, a charitate, nomen accepit ille superior ordo. Majus enim donum est ipsa charitas quam scientia. Item, majus est scire quam judicare; scientia namque informat judicium; ideoque secundus ordo a secundo dono, id est, cognitione veritatis appellatus est, scilicet Cherubim. Ita et de aliis intelligendum est. Assignatur ergo excellentia ordinum secundum excellentiam donorum, et tamen, sicut Gregorius ait, "illa dona omnibus sunt communia. Omnes enim ardent charitate et scientia pleni sunt" sic et de aliis, sed superiores aliis excellentius, ut jam dictum est, ipsa acceperunt, a quibus et nominantur. Unde Gregorius "In illa summa civitate quisque ordo ejus rei censetur nomine, quam plenius accepit in munere."
Quaestio incidens ex verbis Gregorii orta.
Sed oritur hic quaestio talis. Si quisque ordo ab illo dono nominatur, quod plenius possidet, tunc ordo Cherubim in scientia praeeminet omnibus, quia a scientia nominatur. Sed qui magis diligit plus cognoscit. Tantum enim, ut tradit auctoritas, cognoscit ibi quisque, quantum diligit. Itaque non solum in charite, sed etiam in scientia praeeminent. Ideoque auctoritas illa sic videtur intelligenda, ut comparatio non referatur ad omnes ordines, sed ad quosdam, scilicet inferiores. Ille enim ordo, non plenius Seraphim accepit scientiam in munere, sed plenius aliis ordinibus, qui sunt inferiores. Nec nominatur quisque ordo ab omni re, quam plenius aliis accepit, sed ab aliqua rerum, quas accepit. Vel potest comparatio referri non ad ipsos ordines, sed ad alia dona, nec ad omnia alia dona, sed ad quaedam. Sicut enim homines, cum plura habeant dona, quaedam aliis excellentius possident, ita forte et Angeli quibusdam muneribus magis pollent et aliis quibusdam minus.
Utrum hi ordines ab initio creationis ita distincti fuerint.
Jam nunc inquirere restat, utrum isti ordines a creationis initio ita distincti fuerint. Quod ita fuerint distincti a primordio suae conditi.
onis, videtur testimonio auctoritatis insinuari, quae tradit, de singulis ordinibus aliquos cecidisse. De ordine namque superiori Lucifer ille fuit, quo nullus dignior conditus fuit. Apostolus etiam Principatus et Potestates tenebrarum nominat ostendens, de ordinibus illis cecidisse qui, cum in malis ministerium exerceant, non tamen penitus nominibus ordinum suorum privati sunt. Sed non videtur illud posse stare. Non enim tunc charitate ardebant, nec sapientia pollebant, neque in eis Deus sedebat: si enim haec habuissent, non cecidissent. Non ergo tunc erant Seraphim, vel Cherubim, vel Throni. Ad quod dicimus, quia ante casum quorumdam non erant isti ordines, quia nondum habebant dona, in quorum participationibus conveniunt: sed quibusdam cadentibus, aliis apposita sunt, eisque qui ceciderunt collata fuissent eadem dona, si perstitissent. Ideoque Scriptura dicit, de singulis ordinibus aliquos cecidisse, non quia fuissent in ordinibus et postea corruerint, sed quia, si perstitissent, eorum aliqui in singulis fuissent ordinibus, qui et in naturae tenuitate et in formae perspicacitate differentes gradus habebant, sicut illi qui perstiterunt. Alii enim, ut praediximus, superiores, alii inferiores conditi sunt: superiores, qui natura magis subtiles, et sapientia amplius perspicaces ; inferiores, qui natura minus subtiles et intelligentia minus perspicaces facti sunt. Has autem invisibiles differentias invisibilium solus ille ponderare potuit,
qui omnia in numero et mensura et pondere disposuit, id est, " in se ipso, qui est mensura omni rei modum praefigens, et numerus omni rei speciem praebens, et pondus omnem rem ad stabilitatem trahens, id est, terminans et formans et ordinans omnia."
Utrum omnes Angeli ejusdem ordinis sint aequales.
Praeterea considerare oportet, utrum omnes Angeli ejusdem ordinis oequales sunt. Ita esse quibusdam placuit. Sed non est hoc probabile, nec assertione dignum,quia Lucifer, qui fuit de collegio superiorum,ipsis etiam dignior exstitit, qui aliis excellentiores creati fuerant. Ex quo percipitur, quod si perstitisset, in ordine superiori fuisset et aliis ejusdem ordinis dignior exstitisset. Sicut enim unus est ordo Apostolorum et alter Martyrum, et tamen in Apostolis alii aliis sunt digniores, similiter et in Martyribus alii aliis sunt superiores: ita et in ordinibus Angelorum recte creditur esse.
Quomodo dicat Scriptura, decimum ordinem ex hominibus compleri,cum non sint nisi novem ordines.
Notandum etiam, quod decimus ordo legitur de hominibus restaurandus. Sed cum non sint nisi novem ordines,nec plures fuissent, etiam si illi qui ceciderunt perstitissent, moventur lectores, quomodo Scriptura dicat, decimum ordinem compleri ex hominibus. Gregorius namque dicit, homines assumendos in ordine Angelorum, quorum alii assumuntur in ordine superiorum, qui scilicet magis ardent charitate, alii in ordine inferiorum, qui scilicet minus perfecti sunt. Ex quo apparet, non esse de hominibus formandum decimum ordinem, tanquam novem sint Angelorum et decimus hominum, sed homines pro qualitate meritorum statuendos in ordinibus Angelorum. Quod vero legitur decimus ordo complendus de hominibus, ex tali sensu dictum fore accipi potest, quia de hominibus restaurabitur, quod in Angelis lapsum est, de quibus tot corruerunt, unde posset fieri decimus ordo. Propter quod Apostolus dicit, restaurari omnia in Christo, quae in coelis et quae in terris sunt, quia per Christum redemptum est genus humanum, de quo fit reparatio ruinae Angelicae ; tamen non minus salvaretur homo, etsi Angelus non cecidisset.
Utrum homines assumuntur juxta numerum stantium non lapsorum.
Non enim juxta numerum eorum qui ceciderunt, sed eorum qui permanserunt, homines ad beatitudinem admittuntur. Unde Gregorius : " Superna illa civitas ex Angelis et hominibus constat, ad quam credimus tantos humani generis ascendere, quantos illic contingit Angelos remansisse, sicut scriptum est in Cantico Deutero nomii : Statuit terminos populorum juxta numerum Angelorum Dei.
Quidam dicunt secundum numerum lapsorum Angelorum homines reparandos.
A quibusdam tamen putatur, quod homines reparentur juxta numerum Angelorum, qui cediderunt, ut illa coelestis civitas nec suorum civium numero privetur, nec majori copia regnet. Quod Augustinus in Enchiridio, sentire videtur, asserens de hominibus plus salvari, quam corruit de Angelis, sed non minus, ita dicens : " Superna Jerusalem, mater nostra, civitas Dei, nulla civium suorum numerositate fraudabitur, aut uberiore etiam copia fortasse regnabit. Neque enim numerum aut sanctorum hominum, aut immundorum daemonum novimus, in quorum locum succedentes filii Catholicae matris, quae sterilis apparebat in terris, in ea pace, de qua illi ceciderunt, sine ullo temporis termino permanebunt. Sed illorum civium numerus, sive qui est, sive qui fuit, sive qui futurus est, in contemplatione ejus artificis est, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt. " Ecce aperte dicit, non minus de hominibus salvari,quam corruit de Angelis, sed plus non asserit.
( Finis textus Magistri. )