IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum unus Angelus possit intellectualiter loqui alteri.
Alens. 2. p. q. 27. mem. 1. et 2. D. Thom. 1. p. q. 107. art. 3. Richard. Me art. 1. q. 1. Gabr. q. 2. Occham 2. q. 20. et quodl. 1.q. 7. Vasq. 1. p. d. 211. D. Bonav. 2. d. 10. art. 3. q. 1. et 2.
Juxta hoc quaero de locutione Angelorum, quia similis est praecedenti: Utrum unus Angelus possit intellectualiter loqui alteri. Quod non, essentia Angeli est sibi intimior, quam sua intellectio, et tamen non obstante illa intimitate, unus Angelus videt essentiam alterius, ergo et suam intellectionem: sed frustra fit locutio de hoc, quod ante locutionem fuit manifestum, ergo, etc.
Praeterea secundo, si Angelus posset loqui, ita posset alicui distanti, sicut praesenti, quia et hoc convenit hominibus, in quibus est imperfectior virtus. Sed consequens est falsum, propter duo: Primo, quia tunc oporteret quod primo immutaret medium, et postea Angelum, quia omni actione in extremum, prior est actio in medium ; sed hoc est inconveniens, quia nec ab intellectuali gignitur aliquid in medio corporali, nec ulterius a medio corporali, potest aliquid gigni in ipso Angelo. Secundo, quia tunc oportet eum loqui omnibus Angelis aeque praesentibus, et prius oporteret eum loqui Angelo propinquiori quam distantiori, in eadem linea recta; quorum utrumque videtur inconveniens, videtur enim quod possit unicuique loqui sine alio.
Praeterea tertio, Angelus non intelligit nisi per species innatas, sed illas habet quilibet Angelus, de quocumque sibi intelligibili ; ergo quilibet Angelus quodcumque intelligibile habet sibi praesens, eo modo quo potest esse praesens ; ergo superflua est locutio. Probatio primae propositionis multipliciter: Primo, quia si possent intelligere per species acquisitas, ergo haberent intellectum agentem, per quem potentia intelligibile fieret in eis actu intelligibile ; sed hoc est falsum, quia cum objectum eorum sit de se actu intelligibile, non oportet quod fiat de potentia intelligibili, actu intelligibile. Similiter non videtur in eis esse intellectus possibilis ; ergo nec intellectus agens. Probatur antecedens, quia intellectus eorum non est aliquando in actu, aliquando in potentia ad actum primum.
Secundo, sicut se habent ad esse, sic et ad operari ; sed Angeli non dependent in esse a corpore, ergo nec in operari; ergo non accipiunt aliquam speciem a corpore. Confirmatur ratio, propter hoc enim anima intelligendo dependet a corpore, quia unitur corpori, et haec est ratio unionis ejus cum corpore, quia recipit perfectionem suam a corpore.
Tertio, quia ab extremo ad extremum non transitur nisi per medium ; esse autem imaginabile est medium inter esse sensibile, et esse actu intelligibile ; ergo cum Angelus non possit habere aliquid: in esse imaginabili, quia non habet phantasma, nec potest aliquid de esse sensibili ad esse intelligibile transire in Angelo ; quare et caetera.
Quarto, quia sicut se habent corpora coelestia ad alia corpora, sic intellectus Angelicus ad alios intellectus. Sed illa corpora habent perfectionem sibi concreatam, et non acquirunt eam per motum ; ergo a simili intellectus illi habent perfectiones suas sibi concreatas.
Quinto, quia si possunt habere species acquisitas, ergo objectum extra ageret ad gignitionem illius speciei ; et oportet ponere quod intellectus Angeli etiam coagat, alioquin intellectus Angeli esset vilior quam intellectus noster ; simul igitur ista duo agent ad gignitionem speciei acquisitae alicujus objecti, intellectus scilicet et objectum. Sed hoc falsum est, quia agentia diversa genere non possunt producere eumdem effectum ; talia autem sunt ista, ergo, etc. Probatio majoris, quia aut requiruntur inquantum diversa genere, aut non. Si sic, ergo correspondet eis in effectu aliqua diversitas proportionabilis, et sic effectus non esset simplex et homogeneus, sed heterogeneus. Si non, igitur sine tali distinctione, posset esse virtus ita intensa, quod alterum coagentium sufficeret ad talem actionem producendam.
Hoc probatur, quia ubi accidit distinctio in duobus moventibus, potest virtus in uno ita intendi, quod potest supplere vicem utriusque: ergo objectum corporale posset ita intendi in actione sua, quod ipsum solum posset gignere illam speciem in intellectu Angeli. Sed hoc est falsum: tum quia agens est praestantius patiente, secundum Augustinum 12. super Genes. nullum autem corpus est praestantius spiritu: ergo nullum corpus agit in spiritum, secundum eum. Hoc videtur verius posse intelligi, de agente virtute propria, quam de agente virtute alterius: ergo corpus non agit in intellectum Angelicum, virtute sua, sed virtute intellectus Angeli: non ergo ista duo erunt duae causae partiales, quarum neutra agat virtute alterius.
Praeterea, simile cognoscitur per suum simile ; singulare igitur si gigneret speciem suam in intellectu Angeli, ergo intellectus assimilatus per illam speciem, cognosceret singulare per rationem propriam, quod est absurdum ; ergo, etc.
Oppositum vult Damascenus ubi prius, quaere eum.