IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Quod Angeli loquantur omnes tenent, et Scriptura habet expresse, Zachar. 2. Angtlut
qui loquebatur, etc. Apoc. 7. Angelus clamavit, etc. Sed quomodo loquantur, Deus et ipsi tantum certo norunt. Quatuor sunt hic examinanda, et quoad primum, sententia Henrici et aliorum est, istam locutionem esse de singularibus tantum, et haec cognosci non per rationes proprias, sed sub ratione universali, quod probatur quatuor rationibus, de quo supr. d. 3. q. 8 a n. 3. et d. 10. princ. et 1. d. 3. q. 6.
Circa istas quaestiones, primo videndum est de locutione Angelorum ; et praetermissis multis opinionibus, una opinio tantum recitabitur, ubi quatuor sunt videnda. Primo, videlicet quomodo loquens cognoscat illud de quo loquitur, quod ponitur esse singulare, secundum illam opinionem. Secundo, quomodo illud ab uno cognitum, possit alium latere. Tertio, quomodo fit ei patens per aliquam rationem, quando loquendo ei exprimit illud. Et quarto de illuminatione.
Quantum ad primum (a) dicitur, quod Angelus cognoscit singulare, non primo, nec per aliquam rationem propriam, sed per universale concreatum suo intellectui. Quod probatur quadrupliciter: Primo quia untimquodque sicut se habet ad esse, ita ad cognitionem, secundo Metaph. forma autem singularis nihil addit super esse universalis, nisi negationem ; ergo nec in cognitione.
Secundo, quia si non cognosceret singulare sub ratione sui universalis, cum non sit alia ratio sibi intrinseca, qua cognoscatur, quia nec essentia Angeli, nec habitus, quia habitus est primo respecta universalis, sequitur quod ipsum singulare praesentaretur ipsi intellectui Angeli ad movendum ipsum, tanquam primum, et per se objectum ejus, sub ratione singularitatis, quod est falsum, quia quae sunt per se objecta, et non primo, non movent nisi per rationem eorum, quae sunt per se et primo objecta, sicut magnitudo et figura non movent visum, nisi simul cum colore: singulare autem non est primum objectum intellectus, quia nihil est objectum primum intellectus, nisi universale.
Tertio sic : omnem virtutem cognitivam oportet in apprehendendo esse determinatam proportionabiliter illi, quod debet apprehendere: ergo intellectus intelligens singulare, est determinatus proportionabiliter determinationi illius singularis; et tunc, vel ex natura sua est determinatus, vel determinabilis ea specie, quam recipit, ut per speciem illius singularis, et tunc intellectus ille esset magis determinabilis quam intellectus noster; imo utroque modo sequitur determinatio vel determinabilitas intellectus Angelici, magis quam sensus nostri; quia sensus noster, nec ex natura sua est limitatus, vel determinatus vel determinabilis ex specie quam recipit: species enim singularis, non recipitur in sensu primo, sed in organo. Ultra deducitur tunc quod talis determinatio ad singulare objectum, esset quaedam limitatio et impedimentum ad intellectionem universalis, sicut impedit eam in sensu, et multo magis hic quam in sensu, quia non recipit speciem singularis.
Quarto, quia sicut per apprehensionem universalium ad extra, generatur in intellectu nostro habitus scientialis, sic in intellectu Angeli, si primo cognosceret singularia, posset esse habitus scienentiae acquisitus, praeter scientiam universalium suorum, quod est contra Aristotelem 7. Metaph. ubi vult quod non est alius habitus scientialis universalium et singularium.