IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Quantum ad istum articulum. Hic Doctor ponit modum cognoscendi singulare ab Angelo loquente, secundum opinionem Henrici ubi supra. Et quia haec littera est aliqualiter difficilis, ideo expono eam secundum opinionem Henrici sic dicentis : Intellectus (inquit) Angeli apprehendit formam per rationem universalis a suo habitu, id est, quod intellectus Angeli apprehendit ipsam quidditatem universalem per rationem universalis, id est, quod apprehendit illam secundum rationem communem et indifferentem, sive indeterminatam a suo habitu, id est, quod habitus concreatus est Angelo ratio formalis cognoscendi omnem quidditatem creatam aliam ab Angelo, ut supra patet dist. 3. q. 10. ubi recitatur opinio Henrici quodlib. 5. q. 14. Sequitur in littera : sed postquam suppositum habet esse in re, vel in imaginatione, statim apprehendit formam in illo sub ratione universalis, etc. Vult dicere, quod quando Angelus apprehendit aliquod singulare, puta Franciscum, primo apprehendit humanitatem in se et indifferentem, et si Franciscus habet esse in re extra, puta quod actu existat, vel tantum in imaginatione, puta in nobis, vel ut habet esse, puta revelatum, vel ut habet esse tantum secundum quid in alio repraesentativo, tunc intellectus Angeli cognoscit ipsam humanitatem in Francisco, sub ratione tamen indeterminata et universali, et tertio apprehendit ipsam designationem, sive singularitatem, quae tamen includit duplicem negationem additam naturae, quia ipse vult quod singularitas dicat tantum duplicem negationem, scilicet negationem divisionis in se, et negationem identitatis cum alio, ut patet ab ipso Henrico quodlib. 5. quaest 8. et 15. et sic Angelus apprehendit humanitatem, ut est sub ista duplici negatione, quod est distingui a quolibet alio quod non est Franciscus, et non dividi in plura, et cognoscendo sic humanitatem sub tali designatione, vel ut includit talem designationem, tunc cognoscit singulare sub ratione singularitatis. Et addit quod est simpliciter eadem cognitio, qua cognoscit humanitatem in se, et qua cognoscit humanitatem in Francisco in universali, et qua cognoscit ipsam humanitatem sub tali ultimata designatione, sic quod tantum in se est una cognitio, licet diversimode determinata, quia primo determinatur ad quidditatem in se. Secundo ad quidditatem in suppositis sub ratione tamen universali, ita quod tunc cognoscitur Franciscus, ut tantum est homo, et non ut in se. Tertio terminatur ad ipsam, ut ultimate includit determinationem sive designationem, et sic terminatur ad singulare sub ratione singularitatis. Et dicit, quod accidit intellectui Angelico, quod ipsam quidditatem apprehendat in singulari, sicut etiam accidit ipsi quidditati, ut sit in illo, quod est inferius.
(b) Et ex hoc apparet quomodo intellectus Angelicus quasi secundum lineam protensam intelligit singulare. Nos enim dicimus, quod in cognitione abstractiva intellectus: Primo terminatur ad naturam, ut in singulari vago. Secundo ad naturam in se. Tertio ad naturam in singulari signato, puta humanitatem in Francisco, et sic cognoscit ipsam in Francisco secundum lineam reflexam ; si enim cognosceret secundum lineam rectam sive protensam, primo cognosceret naturam in se: secundo in singulari vago; tertio in singulari signato. Sed Henricus dicit hic, quod intellectus Angeli cognoscit ipsam naturam in singulari signato secundum lineam rectam sive protensam, ut patet in littera, quae sic exponitur cum dicit : Primo quidem essentia in habitu movet, non sub ratione objecti, sed sub ratione alicujus inhaerentis, id est, quod ipsa humanitas, gratia exempli, movet intellectum Angelicum, supple causando cognitionem sui in tali intellectu, non sub ratione objecti, sed sub ratione alicujus inhaerentis, id est, quod ratio formalis causandi hujusmodi cognitionem in intellectu Angelico, est habitus concreatus Angelo, in quo habitu relucet quidditas, puta humanitas, quia formaliter inhaeret intellectu Angelico. Sequitur : terminat autem actum cognoscendi sub ratione cogniti, et non alicujus inhaerentis, id est, quod ratio formalis terminandi hujusmodi cognitionem, est quidditas cognita, et non non est aliquod inhaerens intellectui, puta habitus qui inhaeret, quia talis habitus non est ratio formalis terminandi cognitionem, qua cognoscitur quidditas, sed ipsa quidditas cognita est ratio formalis terminandi. Sequitur : et ita ab objecto in habitum non est circumflexio proprie, etc. Vult dicere, quod ipse intellectus Angeli habet habitum, qui habitus est primo ratio formalis causandi cognitionem quidditatis. Secundo illa cognitio terminatur ad quidditatem sub ratione universali. Tertio a quidditate universali terminatur ad humanitatem in singulari sub ratione universalis. Quarto a quidditate in singulari sub ratione universalis terminatur ad quidditatem in singulari sub ratione propria, id est, ut includit ultimam determinationem sive designationem, et sic patet quomodo cognoscit singulare secundum lineam protensam. Sequitur : ita quod est quasi linea recta ab objecto in habitum a primo puncto ad singulare, quasi ad ultimum punctum per duo puncta media. Vult dicere, quod primus punctus est motio ipsius objecti in habitum, quod sic debet intelligi, quod primus punctus est motio ipsius habitus in quo relucet objectum, ita quod talis habitus primo causat intellectionem ; secundo talis intellectio terminatur ad naturam sub ratione universali, et tandem ad naturam sub ratione singulari.
(c) Et ex hoc etiam apparet secundum. Hic Henricus declarat secundum articulum, quomodo intellectio alicujus singularis cogniti ab uno Angelo possit latere alium Angelum. Et tota ista littera consistit in hoc, quia Raphael eadem cognitione simpliciter, qua cognoscit naturam humanam, absolute cognoscit ipsam, ut in Antichristo, et sic cognoscit Antichristum, ita quod est eadem cognitio respectu naturae humanae, et respectu Antichristi ; sed in tali cognitione potest esse alius et alius respectus, quia alia et alia determinatio, ut supra patet, licet ergo Angelus Gabriel videat in Angelo Raphaele hujusmodi cognitionem Antichristi, non tamen sequitur quod videat illam sub illo respectu, qua terminatur ad Antichristum, et ideo hujusmodi cognitio sub tali respectu potest latere Angelum Gabrielem, et per consequens ipse Antichristus latere potest. Si dicatur, quod si Gabriel videt hujusmodi cognitionem, ergo videt ipsam, ut terminatur ad Antichristum, et sic Antichristus non posset latere Gabrielem, et hoc est quod intendit Henricus ; et quia difficultas est percipere, quomodo eadem cognitio non variata in se possit esse alterius et alterius objecti, puta naturae hu manae et Antichristi, tamen sub alio et alio respectu, Henricus hoc intendit ostendere exemplo.
(d) Exemplum,si in omnibus esset unus intellectus numero,etc. Vult dicere, quod talis cognitio,qua concipitur ipsum universale, nullo modo variatur in se, sed renovatur secundum alium et alium respectum multoties, concipiendo universale, id est, quod concipiendo ipsam humanitatem in se habet unum respectum, et concipiendo eamdem in Francisco habet alium respectum, et eamdem in Joanne habet alium, et sic de aliis. Sequitur : et quia iste videt singulare quod prius non vidit sine omni innovatione conceptus. Cum dicit sine omni innovatione conceptus, id est, quidditatis in se, quia ipsa quidditas, ut comparatur ad quodcumque singulare, nullo modo variatur, cum nihil reale sibi adveniat, quia singulare secundum istam nihil addit naturae, supple positivum, sed tantum duplicem negationem, ut dixi supra. Sequitur : ideo licet alius videat in isto formas universales, etc. Vult dicere, quod licet Gabriel videat istas quidditates in Raphaele, quae sunt rationes cognoscendi particularia, per illas tamen non videt particularia, quae ipse Raphael videt, etc. id est, quod licet Gabriel videat in Raphaele cognitionem, puta humanitatis, non tamen videt ipsam cognitionem sub illo respectu, quo terminatur ad humanitatem, ut in Francisco, cum illa cognitio non sit variata in se, nec humanitas in quocumque sit variata, non sequitur quod cognoscat ipsam ut in Francisco. Sequitur : nec posset videre, quod ille videt singularia illa, quia videt ea sine omni innovatione conceptus, id est, quod Gabriel videndo hujusmodi cognitionem in se, non sequitur quod videat Franciscum, ad quem terminatur, nec etiam sequitur quod videat Raphaelem, videre Franciscum secundum talem cognitionem, quia non videret Raphaelem sub illo respectu, quo uteretur hujusmodi cognitione, ut terminata ad Franciscum. Sequitur :
(e) Breviter igitur, quantum ad istum articulum, etc. Vult dicere in sententia, quod ideo est necessaria locutio, vel quia singulare cognitum a Raphaele potest latere Gabrielem, vel quia actus, quo Raphael videt ipsum singulare, potest latere ipsum Gabrielem, loquendo de actu sub illo respectu quo terminatur ad singulare ut dixi supra. Expono tamen istam litteram aliqualiter. Cum dicit: licet intellectio hujus, et universale, quod est ratio intelligendi huic, pateat illi, non tamen patet ei conceptus hujus, ut est de illo singulari, id est, licet cognitio singularis, et ipsum universale, pateat Gabrieli, non tamen patet ei conceptus, sive cognitio, ut est de illo singulari, id est, sub illo respectu, quo terminatur ad tale singulare. Sequitur : quia per hoc, quod iste utitur forma universali ad concipiendum singulare, nihil innovatur in intellectu istius, id est, quamvis Gabriel utatur, puta humanitate ad concipiendum singulare, nihil innovatur in intellectu Gabrielis, ut supra expositum est ; et ideo quia nihil innovatur, non sequitur quod si videat in Raphaele cognitionem singularis, quod ex hoc videat ipsum singulare. Sequitur: et si singulare non sit existens, non potest alius videre, etiam ipsum cognitum per habitum suum, nec per habitum atteritis, id est, quod si singulare cognitum a Raphaele non sit actu existens, tale singulare non potest videri a Gabriele, neque per habitum inhaerentem Gabrieli, neque per habitum inhaerentem Raphaeli. Sequitur : si autem sit existens, et possit illud videre, etc. id est, posito quod Gabriel videat singulare existens cognitum a Raphaele, et hoc per habitum suum proprium, non tamen propter singulare cognitum vel non cognitum potest videre actus Raphaelis, quibus sic vel sic cogno--scit tale singulare, quia ( ut dixi supra ) non potest videre actura cognoscendi in Raphaele sub illo respectu, quo terminatur ad singulare. Sequitur : et ideo, vel est necessaria locutio propter singulare cognitum, quod latet, sicut quando est singulare revelatum non existens, ut cum revelatur alicui Angelo aliquod singulare hominis fore nasciturum, tale singulare latet alterum Angelum, et non potest illud cognoscere, nisi vel sit sibi revelatum a Deo, vel quod audiat hoc ab alio Angelo. Sequitur : vel propter ipsum actum, etc. id est, quod ideo locutio est necessaria, quia licet Raphael cognoscat singulare, sive quia actu existit, sive quia sibi revelatum, non tamen cognoscit actum cognoscendi in Raphaele sub illo respectu, quo Raphael cognoscit ipsum singulare, sive actu existens, sive revelatum.