In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(f) De tertio. Henricus ubi supra exponit tertium articulum, videlicet, quomodo objectum particulare ab uno Angelo cognitum, fiat notum alteri Angelo per locutionem ; et dicit,quod sicut signata singularia a nobis cognita, nos alteri loquendo, exprimere non possumus, etc. Hoc patet, quia si cognosco aliquod singulare sub ratione propria, loquendo non exprimo illud sub ratione propria ipsi audienti, sed loquendo utor singularibus vagis cum multis accidentibus, ut cum dico, Pontifex est talis staturae, talis accidentis, et hujusmodi. Sequitur: Sic nec potest unus Angelus sub eadem significatione,etc Patet, quia talis revelatio fit causando in Angelo cognitionem sub tali respectu, quo terminatur ad tale singulare sub ratione propria. Sequitur: Sed format alteri conceptum novum realiter alium de singulari vago, patet secundum istum, quia non potest formare eumdem conceptum, quem habet de singulari signato, sed tantum novum conceptum de singulari vago. Sequitur: Quem conceptum alius intellectus Angelicus videt in intellectu Angeli loquentis, quasi legens in libro, quo supple conceptu immutatur, etc. Vult dicere, quod intellectus Angeli audientis immutatur a conceptu illo novo ad percipiendum illud, scilicet objectum, de quo loquitur, non ut est aliquid in se, id est, quod non percipit illud, de quo loquitur secundum rationem propriam, et secundum se, sed ut est aliquid latens. Sequitur : Unde et Angelus format similem conceptum, etc. id est, quod postquam Angelus loquens formavit novum conceptum de singulari vago in intellectu suo, intellectus Angeli audientis et videntis illum conceptum vagum, format similem conceptum vagum in suo intellectu de illo singulari vago, id est, de illo singulari sub ratione universalis. Sequitur : et per hoc ille dicitur audire, quia in Angelo audire et videre non differunt, id est, quod Angelus, dum dicitur audire, cum format in se similem conceptum vagum de illo singulari, etc.Videndo enim in Angelo loquente conceptum vagum de illo singulari, etc. per alium conceptum vagum in se formatum, illud videre dicitur audire. Sequitur: et quia ille secundus conceptus, scilicet novus ab Angelo loquente causatus, non ordinatur, nisi, etc. id est, quod quando Angelus loquens format conceptum vagum de singulari vago, quamvis per illum conceptum vagum dicatur vere intelligere singulare vagum, quia tamen ille conceptus vagus ordinatur ad videndum conceptum occultum mentis (qui conceptus occultus mentis est de singulari sub ratione propria), ideo proprie dicitur loqui, et non proprie intelligere.